Ruralia commoda

E Vicipaedia
Vini aestimatio in Petri de Crescentiis Libro commodorum ruralium picta (Spirae anno fere 1495 edito)
Labores mensium sicut in libro manu scripto Commodorum ruralium depinguntur. Museum Condé MS 340 f. 303v

Ruralia commoda est opus de re rustica ab iuris consulto Bononiensi Petro de Crescentiis anno 1309 perfectum, regi Carolo II Neapolitano et Aymerico Placentino, magistro Ordinis Praedicatorum, dicatum. Qui liber in manuscriptis circiter 140 servatus est et in editionibus et versionibus 57 inter annos 1471 et 1570 divulgatis.

Continentur[recensere | fontem recensere]

  1. De locis habitabilibus eligendis et de curiis et domibus et his, quae habitationi sunt necessaria, faciendis
  2. De natura plantarum et de rebus communibus cultui cuiuslibet generi agrorum
  3. De campestribus agris colendis et de natura et utilitate fructuum, qui ex eis percipiuntur
  4. De vitibus et vineis et de cultu earum et de natura et utilitate fructus earum
  5. De arboribus et natura et utilitate fructuum ipsarum
  6. De ortis et de natura et utilitate tam herbarum, quae seruntur in eis, quam ceterarum, quae in aliis locis sine hominum industria naturaliter nascuntur
  7. De pratis et nemoribus
  8. De viridariis et rebus delectabilibus ex arboribus, herbis et fructu ipsarum artificiose agendis
  9. De omnibus animalibus, quae nutriuntur in rure
  10. De diversis ingeniis capiendi animalia fera
  11. De regulis operationum ruris
  12. De his, quae singulis mensibus possunt in rure agi

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones Latinae
  • 1471 : Liber ruralium comodorum. Augustae Vindelicorum per Ioannem Schüssler Textus
  • 1474, 1475, iterum ante 1483 : Liber ruralium commodorum. In universitate Lovaniensi per Ioannem de Westfalia Textus
  • 1486 : Opus ruralium commodorum. Argentinae Textus
  • 1490? : Spirae a Petro Drach
  • 1493 : Moguntiae
  • 1500? : Antverpiae?
  • 1500? : Argentinae a Ren. Beck
  • 1538 : De agricultura. Basileae per Henricum Petri Textus
  • 1548 : De omnibus agriculturae partibus. Basileae per Henricum Petri Textus
  • 1995-2002 : Will Richter, Reinhilt Richter-Bergmeier, edd., Petrus de Crescentiis: Ruralia commoda. 4 voll. Heidelbergae: Winter
Versiones Italicae
  • 1478 : Liber Petri Crescientii de agricultura. Florentiae: per me Nicholaum diocesis Vratislaviensis Textus
  • 1490 : Il libro della agricultura di Piero Crescentio. Vicentiae Textus
  • 1538 : Pietro Crescentio: Opera d'agricoltura. Venetiis Textus
Versiones Francogallicae
  • 1486 : Livre ... des prouffitz champestres et ruraulx Textus
  • 1490? : La maniere denter et planter en jardins Textus alia editio alia alia
  • 1516 : Le livre des prouffitz champestres et ruraulx Textus
  • 1521 : Le livre des prouffitz champestres et ruraulx Textus
  • 1529 : Le livre des prouffitz champestres et ruraulx Textus
  • 1540 : Le bon mesnaiger. Parisiis: Estienne Caveiller Textus
Versiones Theodiscae
  • 1493 : Petrus de Crescenciis zu dutsche. Spirae Textus
  • 1495? : Petrus de Crescentijs zu teutsch mit figuren. Spirae Textus
  • 1512 : Petrus de Crescensis: Das Buch von pflantzung der Äcker Boum und aller Krüter. Argentorati Textus
  • 1518 : Petrus de Crescentiis: Von dem nutz der ding die in äckeren gebuwt werden. Argentorati Textus
Philologica et critica
  • T. Alfonsi et al., edd., Pier de' Crescenzi: studi e documenti. Bononiae, 1933
  • Johanna Bauman, "Tradition and Transformation: the Pleasure Garden in Piero de' Crescenzi's Liber Ruralium Commodorum" in Studies in the History of Gardens and Designed Landscapes (2002) pp. 99-141
  • Agostino Bignardi, "Il sistema del maggese in Pietro De Crescenzi"
  • Robert G. Calkins, "Piero de' Crescenzi and the Medieval Garden" in Elisabeth B. MacDougall, ed., Medieval Gardens (Dumbarton Oaks, 1986) pp. 155-173 (Paginae selectae apud Google Books)
  • William C. Crossgrove, "Medicine in the Twelve Books on Rural Practices of Petrus de Crescentiis" in Margaret R. Schleissner, ed., Manuscript Sources of Medieval Medicine: A Book of Essays (Garland Publishing, 1995) pp. 81-104 (Paginae selectae editionis recentioris apud Google Books)
  • Perrine Mane, "L'iconographie des manuscrits du Traité d'agriculture de Pier' de Crescenzi" in Mélanges de l'école française de Rome vol. 97 fasc. 2 (1985) pp. 727-818
  • Hélène Naïs, "Le Rustican: notes sur la traduction française du Traité d'agriculture de Pierre de Crescens" in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 19 (1957) pp. 103-132
De vineis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.