Vinum Caecubum
E Vicipaedia
Caecubum, Italiae vinum superbum, potius cenis pontificum (tacite, amici, de vinis frugalibus Augusti), atque gaudium immortale gratia Q. Horatii Flacci: absumet heres Caecuba dignior (Od., II, 14). Plinius de terra unde provenit vinum Caecubum sic loquitur: "Caecubae vites in Pomtinis paludibus madent." Idem de eo vino nondum diffuso sic ait: "Antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa Neronis, quam a Baiano lacu Ostiam usque navigabilem incohaverat".[1]
Notae [recensere]
Nexus externus [recensere]
Bibliographia [recensere]
- "Caecuban wine" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 67-68