Petrus de Crescentiis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Labores mensium sicut in libro manu scripto Commodorum ruralium depinguntur. Museum Condé MS 340 f. 303v

Petrus de Crescentiis seu vulgo Pier de' Crescenzi (natus annis circiter 1230/1235; mortuus c. 1320) fuit iuris consultus Bononiensis et scriptor de re rustica. Fuit alumnus Universitatis Bononiensis ubi logicae, medicinae, scentiis naturalibus necnon iurisprudentiae studuit. Iudex et iuris consultus Bononiae inter annos fere 1269 et 1299 operam dedit. Deinde ad villam suam rusticam iuxta Bononiam Villa dell'Olmo (vici Urbizzano municipii Sancti Petri in Casale) recedit ibique librum conscripsit de agri et horti cultura, anno 1309 perfectum, regi Carolo II Neapolitano et Aymerico Placentino, magistro Ordinis Praedicatorum, dicatum. Qui liber, titulo Ruralia commoda recognitus, in manuscriptis circiter 140 servatus est et in editionibus et versionibus 57 inter annos 1471 et 1570 divulgatis.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]