Lingua Hibernica

E Vicipaedia
(Redirectum de Hibernice)
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Hibernica
Gaeilge
IPA: [ ˈgeːlʲɟə ]
Taxinomia:
Lingua Celtica e familia Indoeuropaea
Locutores: 1 800 000
Sigla: 1 ga, 2 gle, 3 gle
Status publicus
Officialis Hibernia
Privata
Litterae: Litterae Hibernicae
Scriptura: Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Regiones Gaeltacht in Hibernia.

Lingua Hibernica[1] (Hibernice: Gaeilge, cf. nomen Latinum "Gadelica") est lingua Indoeuropaea e ramo Celtico. Cum Gadelica et Monensi grex linguarum Goedelicarum seu Gadelicarum constituit.

Hibernica fuit olim omnium insulae Hiberniae incolarum lingua materna; hodie permulti ut sermo nationalis recognoscunt sed paucissimi quotidie utuntur: e saeculo XVI inrepsit gradatim lingua Anglica. In parvis regionibus occidentalibus terrae, Gaeltachtaí appellatis, loquuntur homines Hibernice quotidie volubiliterque.

Secundum formam civitatis Irlandiae est lingua Hibernica lingua prima ex officio reipublicae; lingua secunda ex officio lingua Anglica est. Usque ab Kalendis Ianuariis anno 2007 lingua Hibernica est vicesima tertia lingua ex officio in Unione Europaea.

Dialecti[recensere | fontem recensere]

Lingua Hibernica in tres dialectos divisa est. Dialectus Momoniae in meridie in Comitatu Kerrensi, Waterfordiensi Corcagiensique auditur, dialectus Connaciae in occidente in Comitatu Gallivensi Maigonensique, et dialectus Ultoniae in septemtrionibus in Comitatu Dungalensi. Lingua scripta exemplaris Caighdeán Oifigiúil vocatur et in characteribus omnium trium fundatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!