Latinitas nondum censa

Castella-Manica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Communitas Autonoma
Castellae-Manicae
Vexillum Castellae-Manicae Insigne Castellae-Manicae
Vexillum Insigne
Locus Castellae et Legionis in Hispania
Caput Toletum
Superficies
 - total
 - % Hispaniae
Positio nº. 3
79 483 km2
15,7%
Incolae
 - Toti (2003)
 - % Hispaniae
 - Densitas
Positio nº. 9
1 977 304
4,37%
24,86/km²
Gentilicius Castellano-Manicensis-e
Statutum autonomiae 10 Augusti, anni 1982
ISO 3166-2 CM

Repraesentatio
parlamentaria

 - Congressum
 - Senatus

 

20 deputati
22 senatores

Praeses Iosephus Maria Barreda Fontes (PP)
Iuncta Castellae-Manicae

Castella-Manica (Hispanice; Castilla-La Mancha) Hispaniae communitas autonoma cuius urbs capitalis Toletum est. Communitati Matritensi, Castellae et Legioni, Aragoniae, Communitati Valentianae, Regioni Murcianae, Vandalitiae et Extremadurae finitima est.

Provinciis Albasiti, Urbis Regiae, Concae, Arriacae et Toleti formatur.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Praesens communitatis Castellae-Manicae territorium historicae Castellae Novae regionis territorio correspondet, exceptis territorio in praesenti Communitatem Matritensem conformante et Albasiti provincia. Castella Nova, vicissim, nomen quod Regni Toletani substitueret fuit. Communitatis nomen ad historicam Castellae nationem, "terram castellorum" significantem, et ad regionem Manicae refert, cuius nomen, per Hispanicam vocem La Mancha, venit e Arabica voce manxa aut mansha "terram siccam" significante.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pistrina venti Manicae typica Campi Chitranae.

Communitas Castellae-Manicae die 15 Novembris anni 1978 orta est, constituendo se entitate praeautonomica. Sua polemica denominatio effecta est propter fortis regionalis identitatis inopiam ob provincialismos qui valde radicabantur, quamobrem ortae sunt duae regionalizatoriae tendentiae; altera Communitatis Castellanae constitutionem cuius limites ultra Montem Carpetanum essent poscens et altera Communitatis Manicensis provinciis quae hanc magnam regionem, provinciam Carolo III rege declaratam, dividunt formatae constitutionem poscens. Eius statutum autonomiae die 10 Augusti anni 1982 probatum est. Hodie Castellam-Manicam velut antiquae Coronae Castellanae terras circum magnam Manicae, centralis Communitatis nuclei, regionem geographice sitas definire possemus.

Historice, regionis Castellae Novae heres est quae circa praesens Castellano-Manicense territorium cum Communitate Matriti, provincia quae in Castella-Manica propter oeconomicas demographicasque causas denique non inclusa est, comprehendebat (Historica Castellae Novae Tabula).

Anno 1785, cum territoriali Floridablancae ordinatione, regio in provincias Concae, Arriacae, Matriti, Manicae et Toleti divisa est, dum urbes Albasiti, Cinciliae, Almansae, Iluni et Iesti (Hispanice; Albacete, Chinchilla, Almansa, Hellín, et Yeste) cum suis respectivis commarcis, provinciae et regni Murciani partem facere coeperunt. Anno 1833 provinciales limites mutati sunt (provincialis Francisci Xaverii de Burgos divisio), provincia Manicae provincia Urbis Regiae substituta est, quamquam eius territorii pars provinciis Concae, Toleti et Albasiti, quoque data est, quae ultima provincia inexsistens creata cum antiquarum provinciarum Concae, Manicae et Murciae partibus et quae administrative Regioni Murciae incorporata est usque ad praesentem autonomicam configurationem; quamquam pleraque eius pars commarcae Manicensis partem faciebat, cuius provincia, anno 1869, per Prima Rem Publicam, Pactum Foederale Castellanum et Pactum Foederale Manicense obsignavit, iuxta cum aliis et cuius Deputatio, anno 1924, Communitatis Manicensis creationem promovit. Castella Nova, vicissim, antiqui Regni Toletani continuatio est quod Andalusicarum taifarum una fuit et cuius caput ab Alphonso VI Castellae anno 1085 captum est. Anno 1177 terrae Concae captae sunt et reliquae Meridionales, Campo Calatravae, Valle Alcudiae, et vico Alcarazenzi (Campus Montelli et Mons Alcarazensis) formatae, consolidata sunt, rege Alphonso VIII; hi ultimi post Proelium Navarum Tolosae, anno 1212. Ex illo puncto historia Castellae-Manicae reliqui Regni Castellani eadem est, e quo partem fecit.

Anno 1605 edita est prima libri editio qui claram hanc terram faceret, id est, Ingeniosus Patricius Dominus Quixotus a Manica, scriptus a Michaele de Cervantes Saavedra.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Manicae montes

Castella-Manica media Paeninsula Hiberica, montium centralium Meridie sita est. Paene totam Planitiem Meridionalem occupat, et tertia communitas autonoma extensissima Hispaniae est. Suus geographicus locus strategicus suae evolutioni est. Pleraque territorii pars inter 600 et 1000 metra alta est. Duae zonae bene distinguuntur: planities et mons. Communitatis territorium dividi potest in septem hydrographicos sinus dissimiles qui sunt: Tagi, Anae, Baetis (Hispanice; Tajo, Guadiana, Guadalquivir, respective) sinus in Oceanum Atlanticum influentes et Sucronis, Taderis, Hiberi et Tirionis (Hispanice; Júcar, Segura, Ebro, Turia respective) in Mare Mediterraneum influentes.

Castellano-Manicense clima Mediterraneum est: hiemes durae et aestates calidissimae iuxta cum siccitate sunt. De facto, communitas in appellata "Hispania sicca" est. Praecipitationes irregulares sunt. Etiam thermicae oscillationes ostenduntur. Omnia haec debentur relationibus inter geographica factoria; latitudinem, levaminis dispositio et altitudinem. Annua media temperatura magna est, inter 18º et 20 °C.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Instituta[recensere | fontem recensere]

Castella-Manica communitas autonoma anno 1982 cum sui Statuti Autonomiae probatione constituta est. Communitatis potestates per Iuncta Communitatum Castellae-Manicae (Hispanice; Junta de Comunidades de Castilla-La Mancha) exercentur. Iuncta a Cohortibus, Praeside et Consilio Gubernationis formatur.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Castellae-Manicae communia

Regio Castellae-Manicae dividitur in provincias quinque: Albasitum, Urbem Regiam, Concam, Arriacam et Toletum (Hispanice; Albacete, Ciudad Real, Cuenca, Gudalajara et Toledo, respective). Singula provincia, vicissim, in communia (Hispanice; municipios) dividitur. Tota Castella-Manica in 919 communia dividitur; 87 Albasiti, 102 Urbis Regiae, 238 Concae, 288 Arriacae et 204 Toleti.

Communia 25 cum maximo incolarum numero inferiora sunt;

Locus secundum incolarum numerum Commune Latine Commune Hispanice Provincia Incolae
1 Albasitum Albacete Albasitum 166 909
2 Caesarobriga Talavera de la Reina Toletum 87 763
3 Arriaca Guadalajara Arriaca 81 221
4 Toletum Toledo Toletum 80 810
5 Urbs Regia Ciudad Real Urbs Regia 72 208
6 Conca Cuenca Conca 64 600
7 Portus Planus Puertollano Urbs Regia 51 305
8 Thymosum Tomelloso Urbs Regia 37 532
9 Ilunum Hellín Albasitum 31 054
10 Azuqueca Fenariensis Azuqueca de Henares Arriaca 30 794
11 Alcasarium Sancti Ioannis Alcázar de San Juan Urbs Regia 30 408
12 Valles Pinnarum Valdepeñas Urbs Regia 30 255
13 Villa Robletum Villarrobledo Albasitum 26 311
14 Almansa Almansa Albasitum 25 591
15 Egelesta Illiescas Toletum 19 167
16 Meleapolis Manzanares Urbs Regia 19 027
17 Daimellum Daimiel Urbs Regia 18 389
18 Solana La Solana Urbs Regia 16 392
19 Robda La Roda Albasitum 16 034
20 Taranco Tarancón Conca 14 962
21 Campus Chitranae Campo de Criptana Urbs Regia 14 870
22 Sissus Seseña Toletum 13 843
23 Michael Torridus Miguleturra Urbs Regia 13 582
24 Socuellami Socuéllamos Urbs Regia 13 357
25 Turriculi Torrijos Toletum 12 674

Commarcae[recensere | fontem recensere]

Commarcalis Castellae-Manicae divisio.

Quamquam secundum Statutum Autonomiae commarcales divisiones velut localis entitas cum iuridica personalitate et propria locali demarcatione agnosci possunt, in praesenti commarcae (Hispanice; comarcas) officialis categoriae aut politicae relevantiae non sunt. Nihilominus, diversi officiales provinciales organismi suarum provinciarum commarcalizationes fecerunt dissimilibus cum propositis; administrativis, oeconomicis et periegeticis. Quoque, in Castella-Manica magnae historicae traditionis commarcae sunt quae aliquando ad unam provinciam non circumscribuntur.

  • Commarcae Albasiti
Commarca Latine Commarca Hispanice
Campi Ilunenses Campos de Hellín
Planities Albasitenses Llanos de Albacete
Manica Medii Sucronis La Mancha del Júcar-Centro
Manicella Albasitensis Manchuela albaceteña
Mons Hibericus-Lacinia Almansae Monte Ibérico-Corredor de Almansa
Iugum Alcarazense et Campus Montelli Sierra de Alcaraz y Campo de Montiel
Iugum Taderense Sierra del Segura
  • Commarcae Urbis Regiae
Commarca Latine Commarca Hispanice
Alcudia Alcudia
Campus Calatravae Campo de Calatrava
Manica Chitranae Mancha de Criptana
Montes Montes
Campus Montelli Campo de Montiel
Saltus Castulonensis Sierra Morena
  • Commarcae Concae
Commarca Latine Commarca Hispanice
Alcarria Concensis La Alcarria Conquense
Manica Concae La Mancha de Cuenca
Manicella Concensis Manchuela Conquense
Iugum Supremum Serranía Alta
Iugum Medium-Campicellum Serranía Media-Campichuelo
Iugum Infimum Serranía Baja
  • Commarcae Arriacae
Commarca Latine Commarca Hispanice
Alcarria Arriacensis La Alcarria de Guadalajara
Campania Arriacensis La Campiña de Guadalajara
Regium Dominium Molinense Real Señorío de Molina
Iugum Arriacense La Serranía
  • Commarcae Toleti
Commarca Latine Commarca Hispanice
Campana Otobesensis La Campana de Oropesa
Xara La Jara
Manica Superior Toletana La Mancha Alta de Toledo
Oropedium Olcaniense Mesa de Ocaña
Montes Toletani Montes de Toledo
Sagra La Sagra
Iugum Sancti Vincentii Sierra de San Vicente
Caesarobriga Talavera
Toletum Toledo
Turriculi Torrijos

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Oeconomicum Castellae-Manicae incrementum fuit, per ultimos viginti annos, maius reliquae Hispaniae. Ex anno 1986 ad annum 1997 mediam annuam 3,6% crevit dum Civitatis media 3% fuit. Nihilominus, impeditissimae regiones eae campo primario dedentes sunt, dum plurimam productivitatem campi secindarius et tertiarius lucrabantur. Profecto, campus agrarius e 26,7% occupationis operariorum totae ad 12,6% anno 1997 diminuit.

Vineta et pastio adhuc praecipua activitas Castellano-Manicensium communium est. Verumtamen, industria adhuc crescit, sicut industria textilis in Fonte Sicca (Hispanice; Sonseca).

Demographia[recensere | fontem recensere]

Concenses domus suspensae.

Anno 2007 Castellae-Manicae regio 1 977 304 incolarum habuit, nonum locum relatum ad reliquas Hispanicas communitates occupans et 4,37% omnium Civitatis incolarum repraesentans. Communitas paucum habitata est, cum spissitudine 24,86 incolarum pro chiliometro quadrato. Significativus Castellano-Manicensis demographiae aspectus sua distributio in omnibus communibus est. Non solum factum ut magnus communium numerus sit extat, sed factum ut plerique incolarum numerus infimus est. Re vera, commune cum maximo incolarum numero, Albasitum solum 161 000 incolarum possidet. Reliquae communia incolarum numerum minorem quam 100 000 habent, solum sex amplius 50 000 incolarum et minus quam 100 000 habent (0,6% omnium). Inter tredecim communia habitatissima 38% regionis incolarum densatur. Castella-Manica, igitur, propter suam magnam ruralium incolarum percentationem distinguitur: anno 1996, 82,4% Castellano-Manicensium communium minus quam 2 000 incolarum habebat qui ad 20,7% regionalium incolarum correspondebant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]