Haec pagina est honorata.
Latinitas bona

Canariae Insulae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insulae Canariae
Islas Canarias
Vexillum Canariarum Insigne Canariarum
Vexillum Canariarum Insigne Canariarum
Situs Canariarum sive Fortunatarum Insularum
Caput Sancta Crux Nivariae et Palmae Canariae
Superficies
 - total
 - % Hispaniae
Positio nº. 13
7 447 km²
1,5%
Incolae
 - Toti (2006)
 - % Hispaniae
 - Spissitudo
Positio nº. 8
2 070 465
4.48%
272.00/km²
Gentilicius Canarius, -a
Lex autonomiae 10 Augusti, 1982
ISO 3166-2 ES-CN
Repraesentatio
parlamentaria

 - Congressum
 - Senatus
 

15 legati
14 senatores
Praeses Paulinus Rivero Baute (CC)
Gubernatio Canariarum

Canariae Insulae sive Fortunatae Insulae (Hispanice: Islas Canarias) sunt septem volcanicae Oceani Atlantici insulae ante litora Marocana et Saharae Occidentalis sitae. Administrative, hae insulae nomine Canariae constitutae, simul sunt communitas autonoma Hispaniae, historica nationalitas, ut dicit Lex Autonomiae sua, et regio ultraperipherica Unionis Europaeae. Capitalitatem insularum urbes Sancta Crux Nivariae et Palmae Canariae partiuntur, ubi utraque urbs est caput utriusque provinciarum Canarium archipelagus formantium. Praesidii sedes gubernationis inter ambas urbes secundum parlamentariam sessionem in effectu variat.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Primum documentum de Canariis narrans Naturalis Historia Plinii Maioris[1] est. Plinius iter regis Iubae II Mauritaniae in insulas anno 40 a.C.n. citat et eas insulas Insulas Fortunatas vocat. Hoc in documento quoque primum vox Canaria, e nomine canis, apparet, quod probabiliter ad insulam Canariam referendam adhibetur. Secundum Plinium, hoc nomen insulae in memoriam duorum magnorum mastifforum datum est quos Iubae legati ceperunt et in Mauritaniam (in praesenti Maroco) tulerunt et quos sicut donatum insigne Canarium ostenderunt. Aliae theoriae hodiernae suggerunt nomen ab Mazicana stirpe Canariis Boreoccidentalem zonam Africae incolantibus oriri; re vera Plinius mentionem Canariorum in altero documento facit, et tametsi hanc vocem ad canes refert, tamen probabiliter Mazicanae vocis adaptatio sit[2].

Historia[recensere | fontem recensere]

Canariae Insulae ante Europaeam occupationem a Guanchis cultae sunt. Vox Guanchus insulae Nivariae (Hispanice: Tenerife) fuit incolarum gentilicium, postea quod adhibitum est ad cunctos incolas autochthones archipelagi referendos, Populus ad antiquos Borealis Africae Mazicanos pertinuit. Cum subtilitate singulatim insularum colonizatio nescitur, quamquam theoriae acceptissimae ut hic populus a Phoenicibus et Romanis apportatus sit subiiciunt. Praecipuae oeconomicae huius populi "activitates" fuerunt pecoris ductio, agricultura, perceptio frugum, et piscatus in litoribus.

Iohannes Betencurtius

Saeculo quarto decimo, insulae Europaeis monarchiis et feudalibus civitatibus inventae sunt. Crebro Maioricani, Lusitani, et Genuenses insulas frequentaverunt. Genuensis nauta Lanzarotus Marocelus insula Lanzaroto Hispanice Lanzarote) anno 1350 consedit. Maioricani missionem in insulis cum episcopo qui ex anno 1350 usque ad 1400 mansit instituerunt, et a quo aliquae imagines virginum a Guanchis cultarum gignuntur. Per quinquaginta annos, cum papali venia et Coronae Castellanae firmamento, plurimae expeditiones paratae sunt servos, pelles et pigmenta quaesitum. Annus 1402, principii insularum captarum annus consideratur cum in Lanzarotum expeditione Normannorum Ioannis de Béthencourt et Gadifer de la Salle, amborum sub vassalatione Coronae Castellae et cum Sanctae Sedis firmamento.[3] Attactis orographia, utilitatis commercialis amissione et autochthonum defensione, occupatio non finita est sed usque ad annum 1496, ubi ultimi autochthones Nivariae se dediderunt, et insulae in Coronam Castellae incorporatae sunt. Canariarum occupatio, quae duravit circa 100 annos, praeiudicium occupationis Novi Mundi esset.

Alonsus Fernández de Lugo captivos reges Canarios ostendens
Basilica Virginis Candelariae, Patronam Insularum Canariarum (Insula Nivaria)

Sic prospera occupatio Canariarum finita est, ut nova oeconomica norma fundata monocultura, in principiis sacchari officinarum, ibi imposita sit. Hac epocha primae institutiones et gubernationis organa constituta sunt. Cum inventione Americae et posteriori occupatione, insulae locus scalarum itinerum commercialium cum America, Africa, et India se verterunt portus Sanctae Crucis Palmae (Hispanice: Santa Cruz de la Palma) unus portuum principalium Hispanici se vertit, quod comes fuit magnae prosperitati determinatis socialibus partibus Imperii insularum. Monoculturarum saeculi duodevicensimi crisis et Americanarum coloniarum independentia per saeculum undevicensimum graves oeconomicas recessiones produxerunt. Propter oeconomicas crises quas archipelagus passum est, productae sunt magnae undae migratoriae versus Americanum continentem.

Saeculo vicensimo, principiis nova bananae monocultura introducta est, cuius exportatio societatibus effectoriis ut praesenti Fyffes regitur. Inter electas hominum urbium Sanctae Crucis et Palmarum manus concertatio ob insularum capitalitatem "archipelagi" divisioni in duas provincias anno 1927 attulit.

Mortuo Francisco Franco et restituto democratico monarchiae parlamentariae regimine, Lex Autonomiae anno 1982 probata elaborata est. Hodie Canariae a Coalitione Canaria gubernantur, quamquam minor pars in Parlamento est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Insulae Canariae

Canariae sive Fortunatae insulae archipelagus in Oceano Atlantico formant, situm ad plagam boreoccidentalem litoris Africi. Archipelagus Macarinesicam oecoregionem iuxta Accipitrinas, Promontorium Viride, Madeiras et insulas Silvestres complectit. Insula Canariarum proxima continenti iacet 180 km ab litore Africo.

Archipelagus Canarium his insulis formantur:

Teide, mons ignifer, in Nivaria, est altissimus Hispaniae mons, et tertius in mundo mons ignifer.

Clima[recensere | fontem recensere]

Ubi insulae iacent, in eo quod attinet ad ventos Aliseos, clima mite humidumque aut siccissimum potest. Generaliter, clima Oceanicum Tropicaleque cum suavibus temperaturis. Praecipitationes variant ex insulis. In Sancto Michaele Palmae, annuae praecipitationes maiores quam in Occiduis insulis sunt. Itaque, in insulis Planaria et Lanzaroto clima aridius sive semideserticius est. Inopia aquae stationum desalinatoriarum instructioni attulit ad areis urbanis suppeditandum. Soli porositas propter vulcanicam naturam quaestui aquae pluviosae in aggeribus et stagnis impedimenta infert, quamquam in Canaria et Gomera eis utuntur. Occiduae insulae aqua e subterraneis aquiferis utuntur. Ob praesentiam montium prope litora, massae aereae densantur et phaenomenon nominatum massas nebulosas formant quae madorem vegetationi aliquarum zonarum suppeditant.

Venti creberius e Boreoriente flant, qui, quamquam praecipitationes non producant, madorem ferunt. Orientales ventos sirocus aut calima saepe comitantur; id est, pulvis suspensus e solitudine Saharae profectus, aliquando cum magna densitate.

Circumiecta naturalia[recensere | fontem recensere]

Conservantur variae autochthones species, ut arbor Dracaena draco et silvae laurisilvarum. Quattuor e tredecim vivariis nationalibus Hispanicis in Canariis sunt, plurima quam in qualibet alia communitate autonoma:

Hermigua

Res publica et regimen[recensere | fontem recensere]

Insulae Canariae se autonome reguntur, sicut communitas autonoma Hispaniae, ab anno 1982 cum Lex Autonomiae Canariarum probata est et ius ad autonomiam a Constitutione Hispanica nationalitatibus datum est. Communitatis autonomae Canariarum potestates per Parlamentum, Gubernationem et Canariarumque Praesidium exercentur:

  • Parlamentum Canariarum a 70 parlamentariis Canariorum electorum constituitur per suffragium universale via repraesentationis proportionalis, cuius designatio condicione catalogorum partium aut coalitionis adstringitur quae suffragiorum validorum quarumque circumscriptionum comitialium, aut saltem 30% suffragiorum validorum in circumscriptione insulare aut summa omnium suffragiorum validorum omnium circumscriptionum ubi delata sint emissorum, aut saltem 6% omnium suffragiorum validorum in tota communitate autonoma emissorum maximum numerum assecutae sint. Parlamentum communitatis autonomae potestatem legisferam exercet.
  • Gubernatio Canariarum imperium exsecutivum communitatis autonomae exercet. Componitur a praeside, praeside vicario et consiliariis.
  • Praeses Canariarum exsecutivi Canariarum repraesentans est. Elegitur a Parlamento cuius votum fidei ei assequendum est, et postea a Rege Hispaniae nominatur.

Canariae insulae divisae sunt in provincias duas: provincia Nivaria et provincia Palmarum.

Montes iuxta Mascam Canariarum (imago no. 4 000 000 Communium Wikimediorum)

Unaquaeque insularum a cabildo recta est.

Politicae factiones quae in Canariis certant sunt:

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Oeconomia sectore tertiario (74.6% Producti Domestici Grossi), praecipue periegese, quae incrementum aedificationis stimulavit, fundatur. Loci industria est exigua, magnopere agroalimentaria, tabaci et petrolei purgandi. Ergasterium petrolei in Sancta Cruce Nivariae est maximum Hispaniae. Sahara Occidentali a Maroco capta, industriae conservationum alimentorum salsamentorumque piscium sunt exstinctae. Verumtamen, insulae sunt secunda Hispaniae regio piscatoria. Quod attinet ad agriculturam, solum 10% territorii cum tritico, patata, et hordeo colitur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Numerus insularum anno 2006 fuit fere 1 995 833: in provincia Palmas Canarias, 1 024 186 (33 municipia); in provincia Sancta Cruce Nivariae, 971 647 (52 municipia). Municipium quod maximum incolarum numerum habet est Palmae Canariae, cum 377 056; quod sequuntur Sancta Crux Nivariae, cum 223 148, Sanctus Christophorus Lacunae (Hispanice: San Cristóbal de La Laguna), cum 142 161, Telde, cum 97 525, et Arona, cum 79377. "Densitas" incolaria 219 incolarum/km², maior quam media civitatis. Canaria et Nivaria hospitio 80% incolarum omnium insularum accipiunt.

  • Insula Palmae seu Capraria (Hispanice San Miguel de la Palma) cum 86.996

Musica[recensere | fontem recensere]

In Canariis insulis, carmina saepe cum citharis Canariis, panduriis et lautis adhibita est. Musicae duae Canariarum sunt isa et folia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Naturalis Historia, liber VI, 202-5
  2. Naturalis Historia, liber V, 14–15.
  3. Le Canarien: histoire de la première descouverte et conqueste des Canaries, faite dés l'an 1402 escrite du temps mesme par Jean de Béthencourt, plus un Traicté de la navigation et des voyages de descouverte et conquestes modernes et principales des François (1402–1422) ed. Gabriel Gravier. Rouen: Société de l'histoire de Normandie, C. Métérie, 1874.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulas Canarias spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]