Latinitas bona

Vinum Falernum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vinum Falernum sive simplicius Falernum est vinum tempore Imperii Romani sub monte Falerno factum in Agro Falerno regionis Campaniae. Vino Caecubo deficienti, Falernum maxime laudatum est inter vina Italiana saeculis I exeunte, II, III.

Falernum erat vinum valde generosum, hieme factum, flavum (sed, si longius servatum, russeum et nigrescens). Nomen Falernum legitur apud permultos aetatis Augusti imperatorumque sequentium scriptores, et inscriptum est a Diocletiano inter septem vinos carissimos edicto suo de pretiis anno 300.

De terris[recensere | fontem recensere]

Vinum Falernum sic a Plinio describitur:

Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime Faustiniano; cura culturaque id collegerat. exolescit haec quoque copiae potius quam bonitati studentium. Falernus ager a ponte Campano laeva petentibus Urbanam coloniam Sullanam nuper Capuae contributam incipit, Faustinianus circiter IIII milia passuum a vico Caedicio, qui vicus a Sinuessa VI M passuum abest. Nec ulli nunc vino maior auctoritas. Solo vinorum flamma accenditur. Tria eius genera: austerum, dulce, tenue. Quidam ita distingunt, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum. Non omittendum autem nulli eorum quae celebrentur iucundum saporem uvae esse.[1]

Ita tres agri distinguuntur:

  • Ager Caucinus in collibus altis productum est.[2]
  • Ager Faustinianus, medicis perutile, ex acclivitatibus mediis provenit.[3]
  • Ager Falernus sensu stricto in planitie iecit.

Vina Massicum, Calenum et Statanum, tempore Rei Publicae clara, fortasse aevo posteriori sub appellatione Falerni comprehensa sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • P. Arthur, "Territories, wine and wealth. Suessa Aurunca, Sinuessa, Minturnae and the Ager Falernus" in G. Barker, J. Lloyd, edd., Roman landscapes: archaeological survey in the Mediterranean region (London, 1991) pp. 153-159
  • "Falernian wine" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 138-139
  • Ugo Zannini, I Fora in Italia e gli esempi campani di Forum Popilii e Forum Claudi. Caserta, 2009
  • Ugo Zannini, "I vini d'età romana in Campania settentrionale" in Civiltà Aurunca no. 75-76 (Minturno 2010) pp.7-19