Dactylosphaera vitifoliae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Phylloxera
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Hemiptera
Subordo: Sternorrhyncha (olim Homoptera)
Superfamilia: Phylloxeroidea
Familia: Phylloxeridae
Genus: Dactylosphaera
Species: vitifoliae
Binomen
Dactylosphaera vitifoliae (Fitch 1855)
"The phylloxera, a true gourmet, finds out the best vineyards and attaches itself to the best wines." Adumbratio in Punch, die 6 Septembris 1890 vulgata.

Dactylosphaera vitifoliae,[1] vel Viteus vitifoliae, vulgo phylloxera vitium et tantum phylloxera (ex Graeco φύλλο 'folium' + ξερό 'siccum'), est hemipterum familiae Phylloxeridarum,[2] pestis vitium commercii omnem per orbem terrarum nota, sed in America Septentrionali orientali endemica. Haec insecta, paene microscopica, flava diluta, aphidoideis cognata, radicibus foliisque vitium suco sugendo vescuntur. In Vitibus viniferis, deformationes radicum ("nodositates" et "tuberositates" appellatae) et infectiones fungorum quae fiunt radices cingere possunt, flumen aquae nutrimentorumque gradatim intercludentes. Nymphae fella ut se defendant in inferioribus foliorum nonnullarum specierum vitium lateribus faciunt, et sub cortice vel intra radices hiemant; haec fella solum in foliis vitium Americanarum plerumque inveniuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen primum, anno 1855, litteris Daktulosphaira vitifoliae scriptum.
  2. Primum in Francia appellata Phylloxera vastatrix et tum comparata ad Daktulosphairam vitifoliae et Phylloxeram vitifoliae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boubals, Denis. 1993. "Sur les attaques de Phylloxera des racines dans le monde." Progres Agricole et Viticole 110:416-421.
  • Campbell, Christy. 2005. The Botanist and the Vintner: How Wine Was Saved for the World. Algonquin Books.
  • Ordish, George. 1987. The Great Wine Blight. Pan Macmillan.
  • Powell, Kevin. 2008. "Grape phylloxera: An Overview". In Root Feeders: An Ecosystem Perspective, edd. S. N. Johnson et P. J. Murray. CAB International.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]