Aulus Cornelius Palma Frontonianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aulus Cornelius Palma Frontonianus (natus ignoto anno, mortuus est anno 117)senator Romanus fuit.
Anno 99, initio imperii Traiani consul ordinarius fuit, qui eum magni aestimabat[1]. Circa annum 101 legatus Augusti pro praetore Hispaniae Citerioris et 104 ad usque 108 legatus Syriae. Annis 105 et 106 Arabiam provinciam expugnavit et idcirco insignibus triumphalibus et ornatus et statua in foro Augusti posita honoratus est. Anno 109 consul ordinarius II fuit. Sed initio imperii Hadriani accusatus, quod imperium petivisset, iussu senatus necatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, T. 3, c. 195
  2. Anthony Birley, Hadrian, Londinii 1997, p.87-88


Antecessores:
Imp. Caesar Nerva Augustus IV et Imp. Caesar Nerva Traianus II
Consul
99
cum
Quinto Sosio Senecione
Successores:
Imp. Caesar Nerva Traianus Augustus III et Sextus Iulius Frontinus III


Antecessores:
Publius Annius Trebonius Gallus et Marcus Atilius Metilius Bradua
Consul
109
cum
Publio Calvisio Tullo Rusone
Successores:
Marcus Peducaeus Priscinus et Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus