Iohannes Luther

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iohannes Luther

Iohannes (Hans) Luther (Berolini natus die 10 Martii 1879, Dusseldorpii mortuus die 11 Maii 1962) fuit iuris consultus, argentarius, vir publicus extra factionibus et cancellarius Rei Publicae Wimarii a die 15 Ianuarii 1925 usque ad diem 12 Maii 1926.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maiores eius conductores erant. Luther, postquam maturitatem adeptus est, Kieliae, Genavae, Berolini iurisprudentiae studebat atque doctor promotus est. Deinde minister publicus laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Luther anno 1907 decurio urbis Magdeburgi electus est. Anno 1913 rector foederis urbium Borussiae et deinde omnis Germaniae erat. Mense Iulio 1918 usque ad 1922 magister civium superior Assindiae erat. A die 22 Novembris 1922 ad diem 4 Octobris 1923, quamquam nullius factionis sodalis erat, Administer Imperii Victus et Agriculturae in consilio ministrorum Cuno et Stresemann I fuit. A die 6 Octobris 1923 ad 15 Ianuarii 1925 Administer Imperii Aerarii Publici fuit, antequam ipse cancellarius factus est. Postquam Iosephus Frenken, Administer Imperii Iustitiae 21 Novembris 1925 propter foedera Locarni signata a magistratu recessit, ad tempus (et quidem ad mensem Ianuarium 1926) et hoc officio fungebatur. Maio 1926 a magistratu se abdicare coactus est, cum factiones de vexillo Germaniae inter se iurgarent. Annis proximis in argentariis diversis opus fecit atque inter rectores ferroviarios imperii (Reichsbahn) electus est et anno 1930 successor Hjalmar Schacht praeses argentariae imperii. A die 17 Martii 1933 ab Adolpho Hitler dimissus est, quod consilia eius aeris alieni ad arma augenda sumendi recusavit. Hitler eum legatum Germaniae ad CFA (usque ad 1937) fecit. Post secundum bellum mundanum iterum argentarii munere functus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Politiker ohne Partei, Stuttgarti anno 1960.
  • Vor dem Abgrund 1930-1933. Reichsbankpräsident in Krisenzeiten, Berolini anno 1964.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannes Luther spectant.