Stuttgartum
E Vicipaedia
Stuttgartum[1] vel Stutgardia[2] (Germanice: Stuttgart, Italianum exonymum est Stoccarda) est urbs in Germania atque caput rei publicae foederalis Germaniae Badeniae-Virtembergiae vel etiam Suebiae est. Oppidum ad fluvium Neccarum situm, alii dicunt ad flumen vulgo Nesenbach.
Stuttgartum habet circa sescenta milia (vel 590 000) incolarum.
Nomen Germanicum Stuttgart Germanice Stutengarten significat vel latine hortum equarum vel melius equariam. Dux Liudolfus Suebiae equariam saeculo X condidit.
Stuttgartum suburbium Condistatis nomine habet, ubi olim Romani alam I Subulorum in castello conlocaverant.
Stuttgartum est caput Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis Ecclesiae Catholicae et caput Ecclesiae Virtimbergicae Reformationis Lutheris.
Suburbio societas autocinetica DaimlerChrysler appellata sedes habet quae olim societas Mercedes-Benz erat. Etiam societas autocinetica Porsche Stuttgarti collocata est.
Persona urbis est Stuttgardia.
Index |
[recensere] Geographia
Urbs ad Neccarum fluvium sita in valle quasi in "cortina" naturali. Ex ima cortina usque ad supina vallis extenditur. Quamobrem in oppido multae scalae gradusque sunt. Anno 1894 usque ad 1896 primus specus "Suebicus" appellatus et anno 1930 alter "Wagenburg" nuncupatus effossi sunt.
"Specus" Germanice vel Anglice vel Francogallice "Tunnel" vel "tunnel" dicere vult. Apud Germanos et Anglos hoc verbum accentum in prima syllaba habet, sed dialectis meridionalibus sicut Suebico secunda syllaba accentum habet sicut apud Francogallicos.
[recensere] Commeatus
[recensere] Porta curiae ducis
| CURIA DUCIS | ANNO SEQUENTE | |
|
ab Udalrico duce Wurtembergico A[nn]O MDXLIII exstructa |
sub administratione d[omi]n[i] ducis Friderici Caroli Tutoris |
STET PORRO INVIOLATA STRUCTURAE FACIES INCONCUSSAM HABEAT NOSTRA AETAS INCOLUMEM VIDEAT POSTERITAS
|
[recensere] Civitatis filii
- Georgius Wilhelmus Fridericus Hegel seu Hegelius, philosophus, natus est anno 1770 et mortuus anno 1831 Berolini
- Demarchus Panifex
[recensere] Imagines
|
domus magnae Hannibal appellatae |
|
museum Linden |
[recensere] Nota
- ↑ Anglicum-Latinum
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus. Dresdae: [ex aedibus] Schönfeld, 1861. html pdf
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Stuttgartum spectant. |
| Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum |
| Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stuttgartum • Suerinum |

