Otto Landsberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Otto Landsberg (natus 4 Decembris 1869 Rybnik oppido (Silesia), mortuus 9 Decembris 1957 Baarn (Traiectum ad Rhenum (provincia))) vir publicus Germaniae et sodalis factionis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Iudaica origine natus Landsberg maturitatem adeptus est et ab anno 1887 Berolini iurisprudentiae studebat. Anno 1890 primam probationem accepit et anno 1895 secunda probatione accepta causidicus Magdeburgi laborabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Landsberg, qui ab anno 1890 sodalis SPD erat, annis 1903 - 1909 decurio urbis Magdeburgi est. Anno 1912 etiam legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Bello Orbis Terrarum I exorto factionem ad defendendam patriam adhortabatur.10 Novembris 1918, post casum monarchiae, legatus Consilii Legatorum Populi una cum Friderico Ebert et Philippo Scheidemann (ambo factionis SPD) et tribus legatis factionis USPD factus est. 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. 13 Februarii 1919 Administer Imperii Iustitiae in consilio ministrorum Scheidemann factus est. Una cum ceteris administris 20 Iunii a magistratu se recessit, cum condiciones Foederis Versaliorum notae facti essent. Annis 1924 - 1933 iterum legatus Dietae Imperii fuit.

Praeter cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1920 - 1923 legatus Germaniae in Belgica fuit, deinde iterum causidicus laboravit et inter alios et anno 1925 iurisconsultus Friderici Ebert praesidis rei publicae fuit, cum eius dignitas laesa esset.

Exilium[recensere | fontem recensere]

Cum anno 1933 Nazistae Germaniae rerum potiti essent, Landsberg primo in Cechoslovaciam, deinde Belgicam et postremo Bataviam fugit. Et annis 1940 - 1945, cum Nazistae Bataviam occuparent, Landberg ab amicis abditus et itaque servatus est. Et post finem Belli Orbis Terrarum II in Batavia mansit et anno 1957 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]