Andreas Hermes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Hermes in nota postalica anni 2003

Andreas Hermes (natus 16 Iulii 1878 Coloniae, mortuus vico Krählingen apud Aerwilram) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri et deinde CDU erat.

Index

[recensere] Iuventus et munus

Postquam maturitatem adeptus est, Hermes 1896 - 1901 Bonnae, Ienae Berolini agriculturae atque philosophiae studebat. Deinde (anno 1901) agriculturae magister et consiliarius educatoris (annis 1902 - 1904) laboravit et anno 1906 doctor promotus est. Deinde ad usque annum 1911 adiutor educationis in Societate Theodisca Agriculturae fuit. Annis 1911 - 1914 director Societatis Internationalis Agriculturae Romae erat. Inter Bellum Orbis Terrarum I Hermes pro magistratu victus belli Germaniae laboravit. Anno 1919 magister publicus superior in Administerio Imperii Oeconomiae factus est.

[recensere] Familia

Hermes anno 1920 uxorem duxit atque ex ea tres filios et duas filias habuit.

[recensere] Cursus honorum

Hermes, qui anno 1920 factionem Centri accesserat, 30 Martii 1920 Administer Imperii Victus et Agriculturae in consilio administrorum Müller I factus est. Hoc magistratu et Constantino Fehrenbach et Carolo Iosepho Wirth cancellariis ad diem 10 Martii 1922 fungebatur. A die 26 Octobris 1921 ad usque 13 Augusti 1923 - etiam, cum iam Gulielmus Cuno cancellarius esset, Administer Imperii Aerarii Publici erat. Annis 1924 - 1928 legatus senatus terrae Borussiae, tum ad annum 1933 Dietae Imperii Germanici erat. Eodem tempore praeses consociationis foederum agricolarum Theodiscorum et annis 1930 - 1933 praeses societatum agriculturae (Raiffeisen) erat.

[recensere] Tempore Dictaturae Nazistarum

Hermes consilia Nazistarum omnino repudiavit et 1933 omnes magistratus deposuit. Itaque brevi tempore in carcerem iactus est. Anno 1936 in Columbiam in exilium iit et anno 1939 revertebat, ut familia ei in exilium sequeretur. Sed cum Bellum Orbis Terrarum II interim coepisset, hoc facere impeditus est. Hermes deinde particeps Coniurationis 20 Iulii 1944 fuit et a coniuratoribus administer agriculturae destinatus est. Idcirco iterum in carcerem missus et 11 Ianuarii 1945 ad mortem damnatus est. Sed antequam poenam solverat, Berolinum a militibus Sovieticis occupatum est.

[recensere] Post Bellum Orbis Terrarum II

Iam anno 1945 Hermes Berolini novam factionem CDU cum aliis condidit. Consiliarius Berolini agriculturae factus est, sed iam mense Decembri ab Unione Sovietica depositus est, quod novam dictaturam repudiavit. Itaque in Germaniam occidentalem iit et ibi legatus parlamenti Zonae occupationis consociatae Anglicae et Americanae, postea et Francicae Francofurti erat. Anno 1948 praeses Foederis Germanici Agricolarum electus est et ad annum 1955 mansit. Paene 1949 Administer Foederalis Rei Agrariae primus nominatus erat, sed propter controversias cum Conrado Adenauer id fieri non potuit. Nam Hermes contra Germaniam in duas partes divisam certavit. Annis 1954 - 1958 Hermes etiam praeses Foederis Europaei Agriculturae fuit. Sed tum propter aetatem provectam magistratus omnes remisit.

[recensere] Nexus externi

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis