Gerhardus Comes de Kanitz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gerhardus Comes de Kanitz anno 1925

Gerhardus Comes de (Theod. Gerhard Graf von) Kanitz (natus 9 Aprilis 1885 oppido Podangen (Borussia Orientalis), mortuus 15 Iunii 1949 Francofurti) vir publicus Germaniae factionis Factionis Theodiscae Nationalis Popularis (DNVP) et postea Factionis Theodiscae Popularis (DVP) erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius fundum possidebat et vir publicus fuit. Ipse post maturitatem Regiomontii acceptam miles eruditus est et ab anno 1904 dux militum in Borussia Orientali erat. Anno 1913 fundum patruum accepit. Bello Orbis Terrarum I interfuit et post bellum finitum praeses foederis ruris patriae suae fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Kanitz ab anno 1912 maritus erat et filias tres habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1918 sodalis DNVP erat. Annis 1919 - 1921 legatus consilii ad rem publicam Borussiae constituendam erat, 7 Martii 1921 in Dietam Imperii Germanici suffectus est. Anno 1923 factionem DNVP et mense Maio 1924 Dietam Imperii reliquit. 6 Octobris 1923 Administer Imperii Victus et Agriculturae nominatus est et ad 20 Ianuarii 1925 diversis in consiliis ministrorum mansit. Annis 1928 - 1932 pro factione DVP legatus senatus terrae Borussiae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]