Ioannes Bell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Bell anno 1908

Ioannes (Theod. Johannes) Bell (natus 23 Septembris 1968 Assindiae, mortuus 21 Octobris 1949 oppido Würgassen ad Visurgem) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius geometer fuit, ipse Assindiae, Tremoniae atque Mindae gymnasia frequentavit et annis 1886 - 1889 Tubingae, Lipsiae Bonnaeque iurisprudentiae studebat et primam probationem accepit. Anno 1889 referendarius Asindiae atque Mindae factus est. Eodem anno doctor iuris utriusque promotus est. Anno 1893 Assessor factus ab anno 1894 iurisconsultus Assindiae laboravit. Ab anno 1900 etiam notarius erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1896 Bell uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Belli, qui sodalis Centri fuit, annis 1900 - 1919 decurio urbis Assindiae fuit et ab anno 1908 legatus domus legatorum Borussiae erat et ad annum 1921 mansit. Praeterea anno 1912 primo in Dietam Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit. Anno 1919/1920 etiam legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae erat. 21 Iunii 1919 - 30 Aprilis 1920 Administer Imperii Commeatus consiliis ministrorum Scheidemann, Bauer atque Müller I et anno 1919 etiam Administer Imperii Coloniarum fuit, quod autem officium postea abolitum est, quod Germaniae nullae coloniae iam erant. Cum aliis legatis Foedus Versaliis sancitum pro Germania signavit. Annis 1920 - 1926 praeses vicarius Dietae Imperii fuit. Mensibus Maii ad usque Decembris 1926 Administer Imperii Iustitiae in consilio ministrorum Marx III fuit. Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Bell se e vita publica recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]