Henricus Brauns

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Henricus (Theod. Heinrich) Brauns (natus 3 Ianuarii 1968 Coloniae, mortuus 19 Octobris 1939 oppido Lindenberg (Bavaria) vir publicus Germaniae et sodalis Centri fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, Bonnae Coloniaeque theologiae studebat. Deinde anno 1890 Capellanus factus est et 1895 Vicarius oppido Borbeck apud Assindiam nominatus est. Ab anno 1900 pro societate Germaniae Theodiscae et Collegiis opificum Christianorum laboravit. Eodem tempore Bonnae oeconomiae et rebus politicis studebat. Anno 1905 doctor promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bello Orbis Terrarum I finito Brauns, qui ipse sodalis Centri, factionis Catholicae, fuit, pro factione consociata omnium Christianorum certavit - sed frustra. 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Deinde ad mensem Martium 1933 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. 25 Iunii 1920 - 12 Iunii 1928 Administer Imperii Laboris in diversis consiliis ministrorum fuit. Hoc tempore multas leges ad opifices adiuvandos et tutandos tulit. Anno 1931 Henricus Brüning cancellarius eum praesidem collegii ad causas Depressionis oeconomicae magnae explorandas fecit. Martio 1933 factio Centrum eum non iam candidatum fecit. Se in patriam recessit, sed tamen Nazistae, qui tum Germaniam rexerunt, eum persequebantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]