Gustavus Radbruch
Gustavus (Theod. Gustav) Radbruch (natus 21 Novembris 1878 Lubecae, mortuus 23 Novembris 1949 Heidelbergae) iuris peritus atque vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.
Index |
Iuventus et munus [recensere]
Pater eius mercator fuit. Radbruch ipse Lubecae gymnasium frequentavit atque ibi Ericum Mühsam condiscipulum cognovit. Primus omnium maturitatem adeptus est. Deinde patre sudaente ab anno 1898 Monachii, Lipsiae, Berolini iurisprudentiae studebat, quamquam artibus tum magis favebat. Anno 1900 primam probationem accepit et 1902 doctor promotus, anno 1903 Heidelbergae habilitatus est. Annis 1904 - 1910 professor iurisprudentiae in unversitate Hamburgi docuit. Anno 1914 professor Regiomontium iit. Bello Orbis Terrarum I coepto in statione ferroviaria saepe sauciatos adiuvit. Anno 1915 voluntarius miles factus est et ad finem belli 1918 mansit. Annis 1919 - 1926 Kielia, annis 1926 - 1933 Heidelbergae professor erat. Cum Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Radbruch professor dimissus est et scripta iuris historiae clara composuit. Anno 1935/1936 in Universitate Oxoniensi studebat. Post Bellum Orbis Terrarum II finitum Radbruch iterum Heidebergae professor factus est.
Familia [recensere]
Gustavus Radbruch bis (anno 1907/08 et ab anno 1914) maritus erat. Filia anno 1939 casu nartarum, filius anno 1943 Pugna Stalingradensi caesus est.
Cursus honorum [recensere]
Anno 1919 Radbruch sodalis SPD factus est et acriter pro re publica condenda certavit. Anno 1920 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1924 mansit. Solus iurisprudens in fractione SPD anno 1921 legem rogavit, qua abortus artificialis liceret. Sed haec rogatio recusata est. Annis 1921/1922 consilio ministrororum Wirth II et anno 1923 consiliis ministrorum Stresemann I et II Administer Imperii Iustitiae interfuit. Administer contra supplicium capitale vertavit.
Nexus externi [recensere]
- Curriculum vitae in pagina Musei Historici Germanici (lingua Theodisca)
- Pagina Instituti Gustavus Radbruch (lingua Theodisca)
| Otto Landsberg (SPD) |
Eugenius Schiffer (DDP) | Andreas Blunck (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Eugenius Schiffer (DDP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ericus Emminger (BVP) | Curtius Joël (nullius factionis) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) | Gulielmus Marx (Centrum) | Ioannes Bell (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) | Curtius Joël (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) |
|
| Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |
Gustavus Bauer (SPD) | Gualtherius Rathenau (nullius factionis) Adolphus Köster (SPD) Gustavus Radbruch (SPD) Andreas Hermes (Centrum) | Robertus Schmidt (SPD) Antonius Fehr (BBB) Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Ioannes Giesberts (Centrum) |
|
| Gustavus Stresemann (DVP) |
Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Ioannes de Raumer (DVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) | Ioannes Fuchs (Centrum) | |
|
| Gustavus Stresemann (DVP) |
Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) | Ioannes Fuchs (Centrum) |
|
- Nati 1878
- Alumni Universitatis Monacensis
- Alumni Universitatis Lipsiensis
- Alumni universitatum Berolinensium
- Professores Universitatis Hamburgi
- Professores Universitatis Regiomontii
- Professores Universitatis Chiloniensis
- Professores Universitatis Heidelbergensis
- Administri Imperii Iustitiae (Germania)
- Mortui 1949