Ioannes Victor Bredt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Victor Bredt anno 1930

Ioannes Victor (Theod. Johan Viktor) Bredt (natus 2 Martii 1879 Barmensi civitate (Westfalia), mortuus 12 Decembris 1940 Marburgi vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Imperii Germanici Ordinis Medii fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius fabricam possidebat et argentarius fuit. Post scholam finitam Bredt anno 1897/1898 tirocinium argentarii fecit et deinde Tubingae, Goettingae Bonnaeque iurisprudentiae atque oeconomiae studebat. Anno 1901 doctor iurisprudentiae, anno 1904 doctor philosophiae promotus est. Deinde magister publicus laboravit. Anno 1909 habilitatus est atque 1910 professor iurisprudentiae Marburgum vocatus est. Anno 1925 ab Universitate Bonennensis doctor honoris causa nominatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ante annum 1918 Bredt sodalis Factionis Conservativae Liberalis fuit, anno 1920 cum aliis Factionem Imperii Germanici Ordinis Medii condidit. Annis 1910 - 1921 Bredt decurio urbis Marburgi fuit et annis 1911 - 1918 legatus domus legatorum Borussiae erat. Annis 1921 - 1924 legatus senatus terrae Borussiae et ab anno 1924 ad usque 1932 legatus Dietae Imperii Germanici erat. 30 Martii 1930 Administer Imperii Iustitiae in consilio ministrorum Brüning I factus est. Iam 5 Decembris eiusdem anni magistratus reliquit, quod factio sua consilia Brüning ad dispensationem oeconomicam recusaverat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]