Theodorus de Guérard

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Theodorus de Guérard anno 1928

Carolus Theodorus de (Theod. Karl Theodor von) Guérard (natus 29 Decembris 1863 Confluentium, mortuus 21 Iulii 1943 Aarhusi) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius procurator iudicii superior erat. Ipse, postquam maturitatem adeptus est, Dusseldorpii iurisprudentiae et rebus politicis studebat. Anno 1885 primam probationem accepit. Anno 1886 referendarius iudicii, anno 1888 administrationis factus est et anno 1891 secundam probationem accepit et assessor administrationis Borussiae nominatus est. Ab anno 1908 in praesidio superiore provinciae Rhenaniae Confluentium laboravit (ad annum 1928).

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1898 - 1905 administrator (Theod. Landrat) pagi Montis Ioci (Theod. Monschau) fuit. De Guérard anno 1920 pro factione sua Centrum legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1930 mansit. Anno 1926 praeses vicarius legatorum Centri electus est. 28 Iunii 1928 in consilio ministrorum Müller II Administer Imperii Commeatus nominatus est. Praeterea pro tempore Administer Imperii Regionum Occupatarum fuit. Propter controversiam cum Factione Theodisca Populari de numero administrorum 6 Februarii 1929 consilium ministrorum reliquit. Sed iam 13 Aprilis eiusdem anni Administer Imperii Iustitiae factus est. 31 Martii 1931 in consilio ministrorum Brüning I iterum Administer Commeatus fuit. Cum Brüning 9 Octobris 1931 novum consilium ministrorum constitueret, De Guérard iussu Pauli de Hindenburg praesidis inter administros noniam erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]