Gottfriedus Treviranus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gottfriedus Treviranus in consilio ministrorum Brüning I anno 1930

Gottfriedus (Theod. Gottfried) Treviranus (natus 20 Martii 1891 Schyderensi villae[1] (Vestfalia), mortuus 7 Iunii 1971 apud Florentiam) legatus militum, vir publicus Germaniae et sodalis primo DNVP, deinde Factionis Conservativae Popularis fuit.

Index

Iuventus et munus [recensere]

Pater eius agricola, mater in Scotia nata erat. Postquam maturitatem adeptus est, nauta Classis Imperialis factus et succenturio nominatus est. Ad finem Bellum Orbis Terrarum I nauta mansit atque deinde agriculturae studebat. Ab anno 1921 praeses camerae agriculturae Lippiae erat.

Familia [recensere]

Treviranus maritus erat cum scriptrice Elizabetha Dryander.

Cursus honorum [recensere]

Treviranus sodalis DNVP anno 1924 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Mense Decembri anni 1929 factionem DNVP reliquit, quod consilia Alfredi Hugenberg praesidis factionis recusavit, qui foedus regendi cum NSDAP petebat. Cum aliis undecim legatis Foedus Theodiscum Nationalem condidit et cum Factione Christianae Agricolarum atque Incolarum Ruris (CNBL)[2] collaboravit. Cum aliis Treviranus novum consilium ministrorum Henrici Brüning appetivit et 30 Martii 1930 Administer Imperii Regionum Occupatarum et, postquam regiones occidentales a Francis et Britannis liberati sunt, Iunio eiusdem anni Administer Imperii sine officiis nominatus est. Septembre anni 1930 Commissarius Imperii ad adiuvandas partes orientales nominatus est. Interim novam Factionem Conservativam Popularem (KVP) condiderat. In Consilio Ministrorum Brüning II Administer Imperii Commeatus fuit. Quamquam - vel quod - Rem Publicam Vimarianam contra Nazistas et Adolphum Hitler defendere conabatur, 30 Maii 1932 cum aliis administris Brüning dimissus est. Eodem anno et electionem perdidit neque diutius legatus Dietae Imperii mansit.

Exilium et mors [recensere]

Factio eius anno 1933 vetita est, itaque anno 1934, postquam 30 Iunii inter "eversionem rerum" Ernesti Röhm paene a vigilibus Nazistis necatus esset, patriam reliquit et in CFA vixit. Post Bellum Orbis Terrarum II finitum in Germaniam revertebatur et ultimis annis in Panormo versabatur. In itinere apud Florentiam iam grandaevus mortuus est. [3]

Nexus externi [recensere]

Notae [recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
  2. Praeses huius factionis Ioannes Schlange-Schöningen fuit, qui quoque DNVP similibus de causis reliquerat.
  3. Wolfgangus Benz/Hermannus Graml, Biographisches Lexikon zur Weimarer Republik, München 1988, p. 345-346