Ericus Emminger

E Vicipaedia

Ericus (Theod. Erich) Emminger (natus 25 Iunii 1880 oppido Eichstätt, mortuus 30 Augusti 1951 Monachii) vir publicus et sodalis primo factionis Centri, deinde Factionis Popularis Bavaricae (BVP) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Emminger, postquam maturitatem adeptus est, iurisprudentiae studebat, deinde causidicus laboravit atque ab anno 1910 iudex Augustae Vindelicorum erat. Ab anno 1925 ad usque 1949 iudex summi iudicii Bavariae Monachii fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Emminger maritus erat, filius eius Otmarius Emminger postea praeses Argentariae Foederalis Germaniae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Emminger, qui ante annum 1918 sodalis Centri et annis 1913 - 1918 primo legatus Dietae Imperii Germanici erat, anno 1918 ad BVP accessit et mense Iunio 1920 iterum legatus Dietae Imperii electus est et ad usque annum 1933 mansit. 30 Novembris 1923 Administer Imperii Iustitiae in consilio ministrorum Marx I nominatus est. Cum administer esset, quaestiones iudicales variis modis reformatae sunt. 15 Aprilis 1925 a magistratu se recessit, quod Centrum, alia factio catholica in consilio ministrorum, et in Bavaria candidatos electionis Dietae Imperii nominaverat. Anno 1933, cum Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, a re publica se recessit et iterum iudex fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri Iustitiae Imperii Germanici

Otto Landsberg (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Andreas Blunck (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Eugenius Schiffer (DDP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ericus Emminger (BVP) | Curtius Joël (nullius factionis) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) | Gulielmus Marx (Centrum) | Ioannes Bell (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) | Curtius Joël (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP)

Consilium Ministrorum Marx I (30 Novembris 1923 - 26 Maii 1924)

Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Ericus Emminger (BVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum)