Insulae Baliares

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Comunitat Autònoma de les Illes Balears
Comunidad Autónoma de las Islas Baleares
Vexillum Insigne
(vexillum) (insigne)
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
caput Palma Maiorica[1]
Linguae Hispanica et Catalana
Area
 - total
 - % a Hispania
locum 6
4 492 km²
1,0%
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - % a Hispania
 - spissitudo incolarum
locus 14
1,113,114
2,3%
222,97 inc./km²
Gentilicium Baliaris-e et Baliaricus-a-um
Statutum autonomiae Kalendae Martiae 1983
ISO 3166-2 IB
Repraesentatio
parlamentaria

 - Parlamentum
 - Senatus
 
 
8 scamna
7 scamna
Praeses Iosephus Raimundus Bauzà (PP)
Govern Balear Gubernatio Baliarica


Insulae Baliares[2] seu Baleares (Hispanice: Islas Baleares; Catalane: Illes Balears) sunt insulae Hispaniae in Mari Mediterraneo ante Paeninsulam Ibericam sitae. Archipelagus Baliaricum consistit e duabus insularum congeriebus et numerosis parvis insulis. Duae congeries sunt:

Baliares sunt Communitas Autonoma Hispaniae. Anno 2007, Baliaricum Parlamentum novam Insularum Baliarium legem (autonomicae "basicae" legis) sanxit, cuius praeambulum insulas esse historicam civitatem confirmat.

Caput est Palma Maiorica[1], Maioricae urbs.

Lingua Catalana, autochthonica Insularum Baliaricarum, est una ex duabus linguis officialibus, secundum Balearicum Autonomiae Statutum. Altera est lingua Hispanica, passim officialis in Hispania.

Praecipuae opes sunt periegesis, praesertim e Germania et Britanniarum Regno proveniens, quae eas destinationem itineris per excellentiam putant.

Possident Insulae Baliares ponderis industrias gemmarum (margaritarum Maioricae) et viridarium nationale maritimum terrestreque in Capraria.

Baliarium gubernatio Govern Balear Catalane cognoscitur. Praeses nunc est Iosephus Raimundus Bauzà (PP).

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Baliaricus funditor.

Quamquam longum per tempus "Baliares" e Graeco vocabulo βάλλειν, "iacere" significante, provenire creditum est, ultimis in temporibus opinio mutata est et Hellenica origo redarguitur. Minime dubium Graecos voce Gymnesiis ad referendum ad insulas Minoricam et Maioricam usos esse est. Contra, Punici et Romani denominationem "Baliares" Minoricae et Maioricae maluere. Omnes ei Ebusum Frumentariamque Pityussas nuncupavere.

Vocabuli "Baliarium" origo non Graeca sed Phoenicia est. E plurali ba' lé yaroh provenit. Substantivum ba' lé "munere functos" significat et verbi "yaroh, "lapides iacere" significantis, subiectum agit. Ergo finalis significatio plus minusve "iactus experti" esset, qui insularum funditores sunt. Itaque, Baliares "funditores" significat. Classici auctores velut Plinius minor aut Diodorus de eis multa dixere. Sed Lycophronis Chalcidici narratio, in eius hermeticum poema "Alexandra" (apud versus 633 et 641) est, cum loquitur de belli Ilii fugitivis in Baliares pervenientibus, quas Gymnesias nominat, ubi datur haec descriptio:

"Hi circumflua saxa Gymnesia pelliti cancri cum navigavisset pannosam trahunt excalceati vitam, tribus bicipitibus fundis armati, cum quibus matres iaciendi artem ieiune docebunt pueros prolis. Non etenim ullus eorum alet pane mandibulam, dum tangat recte collineato lapide, super hastae signum positum scopi."[6]

Haec fama et probabiliter incolarum excessus ut horum insulanorum funditorum multi denique Punicos exercitus et postea Romanos nutrirent fecere. Videtur mos utendi funda in insulis non relicta esse usque bene ineuns saeculum XX. In Minorica, haud multis annis abhinc, erat traditio ut, ad intrandum in aliquas gildas, candidatus lapide, sine errandum ullum iactum, octo vacua spatia inter duos asseres tangere debebat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria et Historia Antiqua[recensere | fontem recensere]

Insulae remotis e temporibus habitatae sunt. Prima incolarum apparitio in Millennium III a.C.n. regreditur. Adhuc sunt humanae praesentiae vestigia in Ebuso et Frumentaria per Aetatem Aeneam. Qui postea varia per saecula deserti mansere, dum Maiorica et Minorica populo male cognito habitabantur, cuius characteristica cultura Talaiotica nuncupatur.

Postea, evenit Graecorum, Phoenicum et Punicorum colonizatio. Ebusus et Frumentaria denuo stabilem humanam praesentiam usque ad Phoenices colonizationes saeculo VII a.C.n. non habuere, cum novis incolis probabilissime Semiticae (Phoenicum et Punicorum) originis. Serius Romani insularum congeriem anno 123 a.C.n. cepere, primum totum archipelagus sub eadem administratione et eadem cultura coniungentes, quia ethnici characteris dichotomia inter Pityussas, a Semitis habitatas, et Gymnesias, cum gentibus ad culturam Talaioticam pertinentibus, erat. Quamquam haec colonizatio parum intenta fuit, incorporatae in principio in Hispaniam Citeriorem et pòstea in Tarraconensem, insulae Carthaginensis partem per Inferius Imperium Romanum formavere, consecutae exeunte saeculo IV se provinciam independentem, Balearicam constituere.

Superius Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Anno 455, Vandali Insulas Baliares occupavere. Paulo postea, anno 534, a copiis Iustitiani captae et in Imperium Byzantinum usque ad ineuns saeculum VIII integratae sunt. Oeconomica demographicaque archipelagi crisis, per saecula VII in IX, magis magisque exterioribus impetibus exposuit. Post incursionum tempus, Phylarchia Cordubae eas anno 903 occupavere. Postea, de Taifa Diani (1013-1067), de Imperio Almoravidico (1120-1203) et de Almohadibus (e 1203 usque ad Aragoniensem occupationem) pependit.

Occupatio Christiana[recensere | fontem recensere]

Corona Aragoniae per saecula XII et XIII magnam expansionem versus Mare Mediterraneum experta est, quae usque ad Baliares eam duxit. Iacobus I Aragoniae classi praefuit quae in Maiorica exeunte aestate 1229 egressa est. Post longiqua proelia per menses prosecuta, rex victoriosus urbem pridie Kalendas Ianuarias eiusdem anni intravit. Impetum secuta est indiscriminata clades quae tantum genocidium effecit ut cadavera quae sepeliri non potuerint epidemiam numerosas amissiones causantem provocaverint. Proinde nobiles spolia tota capere voluere potius quam inter copiam distribuere, quod peditum equitumque rebellionem concitavit. Tandem evenit spoliorum divisio quae usque ad pridie Kalendas Maias 1230 duravit.

Castellum Belli Visus (Hispanice; Castillo de Bellver et Catalane; Castell de Bellver).

Gratia omnium horum, Musulmanis superviventibus vacavit varios resistentiae fontes in montibus disponere, quod parem annorum pugnas contra Maioricae Musulmanos ampliavit, qui denique servi aut semiservi facti sunt.

Omnis haec vastatio quoque sic exercitum Iacobi I debilitavit, ut, ubi Minorica Coronae vassallitium petivit, ei concessum est. Ita Minorica autonoma taifa facta est, ubi Islamica religio et Arabica cultura saeculi dimidium plus mansere. Sed Ianuario 1287, Alphonsi III, Franci, classis portum Magonis advenit. De deditione insulae paciscuntur propter quam duces nobilesque e Catalaunicis fugere posuere pro dedendis reliquis incolis ad faciendos eos servos. De eo quod ad Ebusum attinet, quoque ab Iacobo I captus est, sed Augusto 1236 eius incolae etiam servi facti sunt et eorum bona distributa sunt inter magnates.

Iacobus I Aragoniae insulis administrativam structuram satis autonomam intra Coronam Aragoniae dedit, cum formavissent hae Regnum Maioricae, quod aliquos annos postea omnino independens consecutum est. Post dynasticam Regum Catholicorum unionem, insulae coactae sunt se integrare, velut reliqua paeninsularia regna, novam in dynasticam unitatem. Serius, applicatum esset Hispanicum decretum anno 1718 quod linguam Catalanam prohiberet et insulas hispanizare cogeret.

Aetas Moderna et Contemporaria[recensere | fontem recensere]

Baliares Augusto 1936, ita per fere totum bellum manebunt.

Insula Minorica inter annos 1708 et 1802 ab Anglicis copiis occupata est, per Bellum Successionis Hispanicae. Per Rempublicam Hispanicam Secundam (1931-1939) Statutum Autonomiae insulis Baliaribus frustra propositum est.

Anno 1936, incipiente Bello Civili Hispanico, archipelagus divisum manet in zonas duas: Centralis Occidentalisque pars (Frumentaria, Ebusus, Maiorica) intra aream a militibus contra Rempublicam Hispanicam Secundam rebellantibus rectam manet, dum in Minorica seditio concidit. Primis conflictus mensibus, evoluta est praesertim e Catalaunia operatio ad capiendam Maioricam, "Excensio Maiorica" (Hispanice; Desembarco de Mallorca) nuncupata, quae inter Augustum et Septembrem 1936 evoluta esset et denique a Franquistico exercitu reiecta est, quamobrem denuo res mansere velut antea. Insula Minorica usque ad belli finem non capietur.

Post Transitionem Democraticam Hispanicam autonomistici animi regrediuntur et anno 1983 tandem probatur Statutum Autonomiae.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Insulae[recensere | fontem recensere]

Inferiore in tabula praecipuae insulae Baliarium et earum characteres videri possunt:

Tabula Photographema Vexillum Nomen Latinum Nomen Hispanicum Nomen Catalanicum Incolae (2008) Area (km²) Densitas (inc./km²) Caput Latine Caput Hispanice Caput Catalanice
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Maiorica Mallorca Mallorca 846 210 3 625,75 233,39 Palma Maiorica Palma de Mallorca Palma
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Minorica Menorca Menorca 92 434 694,39 133,12 Mago Mahón Maó
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Ebussus Ibiza Eivissa 125 053 569,60 219,55 Ebussus Ibiza Eivissa
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Frumentaria Formentera Formentera 9 147 83,24 109,89 Sanctus Franciscus Frumentariae San Francisco Javier Sant Francesc de Formentera
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Capriaria Cabrera Cabrera 0 15,69 0


Urbes cum maximo numero incolarum[recensere | fontem recensere]

# Urbs Latine Urbs Hispanice Urbs Catalanice Insula Incolae[7]
1 Palma Maiorica Palma de Mallorca Palma Maiorica 404 681
2 Calvianum Calviá Calvià Maiorica 51 462
3 Ebussus Ibiza Eivissa Ebussus 49 516
4 Manacor Manacor Manacor Maiorica 40 859
5 Lucus Maior Lluchmayor LLucmajor Maiorica 36 681
6 Marratzinum Marrachí Marratxí Maiorica 33 883
7 Sancta Eulalia Rivi Santa Eulalia del Río Santa Eulària des Riu Ebussus 32 637
8 Inca Inca Inca Maiorica 29 321
9 Iamno Ciudadela Ciutadella de Menorca Minorica 29 247
10 Mago Mahón Maó Minorica 29 050
11 Sanctus Iosephus Speculae San José Sant Josep de sa Talaia Ebussus 22 871
12 Portus Magnus San Antonio Abad Sant Antoni de Portmany Ebussus 22 136
13 Pollentia Alcudia Alcúdia Maiorica 19 112
14 Fenalicium Felanich Felanitx Maiorica 18 225
15 Pollensa Pollensa Pollença Maiorica 16 981
16 Soller Sóller Sóller Maiorica 14 075
17 Sapobla La Puebla Sa pobla Maiorica 12 831
18 Sanctus Agninus Santañy Santanyí Maiorica 12 823
19 Servariopolis Son Servera Son Servera Maiorica 12 286
20 Caput Petrae Capdepera Capdepera Maiorica 11 929

Omnia provinciae communia[recensere | fontem recensere]

Nomen Incolae (2002) Insula
Alaior 7,982 Minorica
Alaró 4,320 Maiorica
Alcúdia 13,824 Maiorica
Algaida 3,902 Maiorica
Andratx 9,454 Maiorica
Ariany 782 Maiorica
Artà 6,305 Maiorica
Banyalbufar 558 Maiorica
Binissalem 5,618 Maiorica
Búger 982 Maiorica
Bunyola 5,114 Maiorica
Calvià 40,979 Maiorica
Campanet 2,412 Maiorica
Campos 7,330 Maiorica
Capdepera 9,166 Maiorica
Es Castell 6,948 Minorica
Ciutadella 24,741 Minorica
Consell 2,494 Maiorica
Costitx 971 Maiorica
Deià 731 Maiorica
Ebussus 37,408 Ebussus
Escorca 312 Maiorica
Esporles 4,197 Maiorica
Estellencs 376 Maiorica
Felanitx 16,049 Maiorica
Ferreries 4,262 Minorica
Frumentaria 7,461 Frumentaria
Fornalutx 656 Maiorica
Inca 24,467 Maiorica
Lloret de Vistalegre 1,017 Maiorica
Lloseta 4,909 Maiorica
Llubí 1,964 Maiorica
Llucmajor 26,466 Maiorica
Manacor 33,326 Maiorica
Mancor de la Vall 943 Maiorica
Maó 25,187 Minorica
Maria de la Salut 1,975 Maiorica
Marratxí 23,953 Maiorica
Es Mercadal 3,532 Minorica
Es Migjorn Gran 1,226 Minorica
Montuïri 2,510 Maiorica
Muro 6,478 Maiorica
Palma 358,462 Maiorica (cum Capriaria)
Petra 2,662 Maiorica
Sa Pobla 11,103 Maiorica
Pollença 15,074 Maiorica
Porreres 4,450 Maiorica
Puigpunyent 1,399 Maiorica
Ses Salines 3,930 Maiorica
Sant Antoni de Portmany 16,742 Ebussus
Sant Joan 1,737 Maiorica
Sant Joan de Labritja 4,620 Ebussus
Sant Josep de sa Talaia 16,083 Ebussus
Sant Llorenç des Cardassar 6,951 Maiorica
Sant Lluís 4,918 Minorica
Santa Eugènia 1,328 Maiorica
Santa Eulària del Riu 25,080 Ebussus
Santa Margalida 8,776 Maiorica
Santa Maria del Camí 4,998 Maiorica
Santanyí 10,020 Maiorica
Selva 3,055 Maiorica
Sencelles 2,341 Maiorica
Sineu 2,843 Maiorica
Sóller 12,118 Maiorica
Son Servera 10,643 Maiorica
Valldemossa 1,830 Maiorica
Vilafranca de Bonany 2,518 Maiorica

Numerus incolarum per annos[recensere | fontem recensere]

Demographica Insularum Baliarium evolutio
Annus Numerus incolarum % Hispaniae
1857 262 893 1,70%
1900 311 649 1,67%
1910 326 023 1,63%
1920 338 894 1,58%
1930 365 512 1,54%
1940 407 497 1,57%
1950 422 089 1,50%
1960 443 327 1,45%
1970 558 287 1,64%
1981 685 088 1,82%
1991 745 944 1,89%
2001 878 627 2,14%
2008 1 071 221 2,20%

Baliaris numerus incolarum ingenti rhythmo crescit, praecipue propter immigrationem 15,75% incolarum constituentem, et prima Hispanica Communitas Autonoma ac secunda Hispanica provincia (post Lucentum) cum maximo adventiciorum residentium numero. Quorum 39,66% ex Unione Europaea proveniunt, inter quos excellunt Germani (14,59% omnium), Britannici (9,58%), Itali (5,46%) et Galli (3,60%). 34,34% ex Hibero-America, inter quos excellunt ob suum numerum Aequatoriani (10,32%), Argentini (7,62%), Columbiani (5,95%) et Uraquarii (2,39%). 11,02% ex Africa Septemtrionali, praesertim e Maroco, et 7,54% ex Europa Orientali, praecipue e Romania Bulgariaque, veniunt.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Lingua Catalana est propria Insularum Baliarium lingua (ita in Statuto Autonomiae definita) et coofficialis, iuxta cum lingua Hispanica (quia haec ultima officialis tota in Civitate est). Baliares igitur bilingues in et Hispanica et Baliarica Catalanae dialecto sunt quoniam praesertim a pagensibus e Ruscinone, Gerunda, et Barcinone per Recuperationem Hispanicam venientibus redintegratae sunt. Praeterea, periegeticis in zonis, loquuntur Anglice et Theodisce. Quamquam cooficialitas exsistit, pleraque municipalia regionaliaque affixa et alia documenta solum Catalanice sunt, velut resultatio voluntatis servandae linguae autochthonicae.

Sociolinguisticus Insularum status ita in unidirectionalem bilinguismum linguae Hispanicae faventem fluxit ut, licet plerique incolae duas linguas intellegant, biliguismus activus, scilicet, duabus liguis loqui, fere exclusive a Catalanophonis colitur, dum Hispanophoni praecipue unilingues verbali plano sunt.

Civilitas et administratio[recensere | fontem recensere]

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Palma Maiorica, Insularum caput.
Insularum Baliarium vexillum.

Insularum Baliarium et insulae Maioricae caput urbs Palma Maiorica est, quoque Ciutat, scilicet "Urbem", in Maiorica aut simpliciter Palma in reliqua Hispania nuncupata. Ibi Gubernationis Baliaris et Consilii Insularis Maioricensis sedes est.

Praeter gubernationem autonomicam, Insulae divisae sunt in Consilia Insularia quattuor; Maioricae, Minoricae, Ebusi et nuper creatum in Statuti emendatione anno 2007 Frumentariae. Indicandum est ut in comitiis Maio 2007 habitis primum suffragium directe Consiliis Insularibus latum esset. E comitiis 2007 suffragium separatim Consiliorum Insularium gubernationi latum est, quorum membra antea cum deputatis cuiusque insulae Insularum Baliarium Parlamento electae coincidebant.

Symbola[recensere | fontem recensere]

Insularum Baliarium symbola in vexillo integata sunt. Haec symbola propria et historice legitimata: horizontales quattuor clavi super gilvo fundo et purpureus superior laevus quadrans cum albo castello quinque medias turres habente. Singulae insulae etiam singula vexilla habere possunt.

Nihilominus, dubitabatur ex eius officializatione huius vexilli usus et eius historica legitimatio, quia pluries vexilli Maioricae modificatio consideratur, quod revera etiam in Palmae Maioricae insigni inspiratum est.

Aliud Insularum Baliarium symbolum Dies Insularum Baliarium est qui Kalendis Martiis celebratur, ubi Statutum Autonomiae anno 1983 vigere coepit.

Historia naturalis[recensere | fontem recensere]

Insularum Baliarium tabula.
Iugum Transmontanum (Catalanice; Serra Tramuntana et Hispanice; Sierra Tramontana).

Palaeogeographia[recensere | fontem recensere]

Gymnesiae et Pityussae dissimilem historiam geographicam habuere. Per Quaternarii glaciationes, propter aquae cumulum gelus modo in glacie pontivaga et magnis in iugis, maria oceanosque aequor deminuere. Quod quidem Minoricam et Maioricam se iungere vero Ebusum et Frumentariam causavit. Omnes faunae floraeque inter se miscuere, sed inter Magnam Gymnesiam et Magnam Pityussam sic non evenit, quia mansit euripus amplius 70 km longus, terrestri faunae invius. Minor Magnae Gymnesiae magnitudo (2 000 km²) et aridius clima terrestris faunae extinctionem et notorum arboreorum vegetalium carentiam causavit.

Flora[recensere | fontem recensere]

In praeterito, Gymnesiae et Pityussae dissimilia oecosystemata habere. Gymnesiae ilicum silvas in intestinis et litoralibus in planitiebus magnas buxi Baliaricae silvas habebant, quae in Maiorica residue adhuc inveni potest. Pityussae paene arboreae vegetationis nudae erant et nitrophilae herbae praedominabant propter effectum deiectionum magnae coloniarum aviarium habitarum quantitatis.

In praesenti sunt in Baliaribus numerosae endemicae plantae inter quas Apium bermejoi, Euphorbia fontqueriana, Euphorbia margalidiana, Euphorbia pithyusa, Galium balearicum, Galium crespianum, Galium friedrichii aut Helleborus lividus.

Fauna[recensere | fontem recensere]

In praeterito, Gymnesiarum et Pityussarum fauna persimilis erat. Videtur, exceptis volucribus speciebus (avibus, chiropteris et volantibus insectis), fere nulla terrestris species in commune habebatur: dissimiles vegetales communitates, dissimilia herbivora, dissimilia carnivora velut Hypnomys morpheus, species Myotragus aut Nesiotites hidalgo.

In Baliaribus aliquae endemicae species sicut bufo Alytes muletensis, aut Baliaricae lacertae Podarcis lilfordi et Podarcis pityusensis.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ebussi, ponderis periegetici nuclei, via.

PDG pro insulano Hispanicorum maximorum unus est. Socio-oeconomicum Baliaricae oeconomiae elementum determinantissimum ultimis in decenniis periegesis est, nihilominus periegeticae mores dissimiles secundum insulam sunt. Insulae Maiorica et Ebusus intentiorem periegeticum fluxum habent, periegetas praesertim Germanos et Britannicos accipientes, quamquam etiam multi Itali praesertim in Ebusum eunt. Attamen Minorica in periegeticam industriam serior intravit, nunc multos Britannicos periegetas accipiens. De Frumentaria, insula ex huius industriae effectibus seclusa est, inter alia propter potabilis aquae carentiam et parvam magnitudinem, etsi accepit turistas praesertim Italos.

Omnibus in insulis reliquae Hispaniae turismus solum totius quartam partem repraesentat, dum Ebusus est periegeticissimus (praecipue ob iuvenes eius discothecarum fama attractos).

Hoc turismi phaenomenum igitur insularis oeconomiae modum mutavit, laborantibus 70% incolarum in campo diaconiarum. Praeterea excellenda est industria textilis, corii et calceamenti.

Energia[recensere | fontem recensere]

Energiae generatio in Baliaribus basice de quinque thermaticis electrificinis in Maiorica, Minorica et Ebusso sitis pendet:

Electrificinae thermaticae in Insulis Baliaribus
Nomen Locus Provincia Societas possessoria
Electrificina Thermatica Pollentiae Pollentia (Maiorica) Baliares GESA-Endesa
Electrificina Thermatica Domus Arcarii Palma Maiorica (Maiorica) Baliares GESA-Endesa
Electrificina Thermatica Domus Reus Palma Maiorica (Maiorica) Baliares GESA-Endesa
Electrificina Thermatica Magonis Mago (Minorica) Baliares GESA-Endesa
Electrificina Thermatica Ebusi Ebussus (Ebusus) Baliares GESA-Endesa

Ars[recensere | fontem recensere]

Circulare Maioricae talayotum.

Insulae aliquae megalithica monumenta servant inter quae excellunt talaiota, navetae et taulae, omnia in periodo inter 1800 et 1500 a.C.n. comprehensa. Pauca Musulmani temporis reliqua. Cathedralis Sanctae Mariae Palmae Maioricae, Lonia (Hispanice; La Lonja et Catalanice; La Llotja), et Castellum Belli Visus (Hispanice; Castillo de Bellver et Catalanice; Castell de Bellver), circulare castellum cum dangione sinui Palmae Maioricae praesidens, clara artis Gothicae exempla sunt. Excellendae sunt hanc per periodum ecclesiae tales Sanctae Crucis, Sanctae Eulaliae, Sancti Iacobi, Sancti Nicolai... Serius ecclesiae tales Sancti Francisci, Montis Sionis (Hispanice; Montesión)... In Iamnone et Palmae Maioricae aliquae saeculi XVIII architecturae specimina sunt, ubi eminuit pictor P. Calvo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  2. Cic., Att. 12.2.1; Liv. 28.37.4; Plin., Nat. 3.76 & 77.
  3. [1] Lexicon Universale Hofmann
  4. [2] Lexicon Universale Hofmann
  5. [3] Lexicon Universale Hofmann
  6. Lycophronis Chalcidici, Alexandra (633-641). Textus originalis: Οι δ'αμφικλύστους Γυμνησίας σισυρνοδυται καρκίνοι πεπλωκότες άχλαινον αμπρεύσουσιν νήλιποι βίον, τριπλαις δικώλοις σφενδόναις ωπλισμένοι. ων αι τεκουσαι την εκηβόλον τέχνην άδορπα παιδεύσουσι νηπίους γονάς. ου γαρ τις αυτων ψίσεται πυρνον γνάθω, πριν αν κρατήση ναστον ευστόχω λίθω, υπερ τράφηκος σημα κείμενον σκοπου.
  7. [4] Census 2010