Latinitas bona

Marianus Rajoy

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marianus Rajoy anno 2007

Marianus Rajoy Brey (Compostellae die 27 Martii 1955 natus) est politicorum peritus Hispanicus, qui a die 21 Decembris 2011 est administrationis praeses Hispaniae.

Alumnus Universitatis Compostellanae ubi iuris prudentiae studuit, Marianus Rajoy deputatus est ad Parlamentum Hispanicum a die 2 Aprilis 2004 pro circulo Matritensi. Minister pro provinciis a die 6 Maii 1996 meruit, deinde minister eruditionis et culturae a die 19 Ianuarii 1999 usque ad 27 Aprilis 2000, mox etiam minister rerum internarum a die 27 Februarii 2001 ad 10 Iulii 2002, praeside eo tempore ministrorum Iosepho Maria Aznar. Est ductor factionis Popularis (Hispanice Partido Popular) a die 2 Octobris 2004.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marianum Rajoy spectant.