Cantabria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Communitas Autonoma
Cantabriae
Vexillum sollemne Cantabriae Insigne sollemne Cantabriae
Vexillum Insigne
Collocatio Cantabriae in Hispania
Caput Andreapolis
Superficies
 - total
 - % Hispaniae
Positio nº. 4
15 5321 km2
1,05%
Incolae
 - Toti (2011)
 - % Hispaniae
 - Densitas
Positio nº. 16
593'121
-%
113,6/km²
Gentilicius Cantaber-bra-brum, Cantabricus-a-um
Statutum autonomiae 28 Iulii, 1982
ISO 3166-2 S

Repraesentatio
parlamentaria

 - Congressum
 - Senatus

 

5 legati
5 senatores

Praeses Michael Angelus Revilla Roiz (PRC)
Gubernatio Cantabriae

Cantabria est regio Europaea prope Mare Cantabricum, in septemtriones Paeninsulae Hibericae sita, in praesenti communitas autonoma Hispaniae, et regio historica in suo statuto autonomiae agnoscitur. Oriente Vasconiae (provinciae Biscaiae), Meridie Castellae et Legioni (provinciis Legionis, Palantiae et Burgorum), Occidente Principatu Asturiarum et Septemtrione Mari Cantabrico finitima est. Caput Andreapolis sive Santander sive Portus Victoriae (Hispanice: Santander) est.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Varii auctores de origine etymologica nominis Cantabriae tractaverunt. Quamquam adamussim nescitur, theoria ab expertis probatissima ut a Celtica aut Ligurica radice cant- 'saxum' aut 'petram' significante cum suffixo -abr, crebro in Celticis regionibus, proficiscatur suggerit, ergo ut nomen "populum in montibus aut saxis habitantem" significet infertur, ad abruptum et montuosum territorium Cantabriae referens.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima mentio scripta nominis Cantabriae ad annum 195 a.C.n. repetit quo historicus Marcus Porcius Cato Maior in suo libro "Originibus" de ortu fluminis Hiberi in natio Cantabrorum loquitur. Ex illo tempore, prolationes de Cantabris et Cantabria communes sunt quia Cantabri mercenarii variorum conflictuum intra extraque Paeninsulam serviebant. Fama est ut bellum Carthaginensium contra Romam per Secundum Bellum Punicum per mentiones Silii Italici (libro III) et Horatii (libro IV, carmine XIV) participavissent. Postea, pleraeque mentiones e principiis Belli Asturici contra Romam anno 29 a.C.n. oriuntur. Circa 150 mentiones de hoc populo servantur cuius fama a Graecis et Romanis agnita est. Cuius territorium ultra fines praesentis communitatis autonomae expansum est; Septemtrione mari Cantabrico, cum cuius nomine eam Romani baptizaverunt; Occidente Occidentalibus culminibus vallis fluminis Saliae (Hispanice: Sella) praesentis principatus Asturiarum finitimum; Meridie usque ad hodiernam provinciam Burgorum et fines fluminis Aquariae (Hispanice: Agüera) expansum est.

Prolapso Imperio Romano, Cantabria suam independentia recuperavit et eam servavit usque ad impetus Regni Visigothi. Rex Liuvigildus in Cantabriam anno 574 "incursavit" et Amaiam Patriciam (Hispanice: Amaya) et Meridiem regionis cepit Visigothicam provinciam ibi cum nomine Ducatus Cantabriae formans qui regio finitima serviebatn ut Cantabri et tuns eorum vicini Vascones dominarentur. Septemtrione montis, Cantabri suam independentiam et modum vivendi usque ad Arabicam irruptionem servaverunt. Anno 714 Musulmani valles Hiberi irruperunt et Amaiam Patriciam, caput Cantabrum, ceperunt, ut Cantabri bellicos fines ad defensionem suam disponendam formarent cogentes.

In primis annalibus Recuperationis, Cantabria regio adhuc definiebatur, et titulo ducis Cantabriae utebantur. Ex illo tempore, documentales fontes nomine Cantabriae rare utebantur, quia praevalebat nomen "Asturiarum" cum regionibus nominatis "Asturiis Sanctae Iulianae" (Hispanice: Asturias de Santillana), "Asturiis Transmagradae" (Hispanice: Asturias de Trasmiera) et "Asturiis Laredi" (Hispanice: Asturias de Laredo). Cum nucleo Fraternitatis Quattuor Villarum -Andreapolis, Laredum, Portus Amanus et Portus Vereasueca- ((Hispanice: Santander, Laredo, Castro Urdiales, San Vicente de la Barquera) Fraternitas Maritimarum formaverunt, iungendis omnibus praecipuis portibus Oriente Asturiarum sitis. Quattuor Villae cum hominibus navibusque Racuperationem Vandalitiae active participaverunt, replendis Gadibus et Portu Menesthei ((Hispanice: Puerto de Santa María) cum familiis e portibus maris Cantabrici profectis. Etiam naves Quattuor Villarum Hispalis captionem participaverunt, rumpendo ponte navium connectente Trianam et Hispalem, quod cum navi et Turri Aurea in insignibus Andreapolis et Cantabriae depingitu. Regibus Catholicis regnantibus, Fraternitas Quattuor Villarum exstincta est, substituta Corregimento Quattuor Villarum.

Labarum Cantabrum, Romanum signum et symbolum Cantabriae
Fines Ducatus Cantabriae

De saeculo XVI usus nominis Montis plano populari et litterario incepit ut antiqua Cantabria designaretur contrapositione Castellae, quae Oropedium nominabatur. Haec distinctio adhuc est et origo gentilicii "montanus" (Hispanice; montañés) velut synonymum "cantabri". Tunc etiam nova curiositas studiorum de Cantabria et Cantabris ortus est.

Gradus autonomiae quem parvae entitates patiebantur in quas Cantabrum territorium dividebatur, iuxta cum inopia opium, causa debilitatis ob Burbonicum centralismum fuit. In dies magis angustiis et problematibus uniuscuiusque entitatum obviam singillatim ire difficilius erat. Quod contactus inter municipia, valles et iurisdictiones acceleravit, polarizatos in Contionibus Provinciae Novem Vallium, quae a legatis per traditionalia organa autogubernationis lectis conducebantur. Duae res gestae contribuerunt cum processus integratorii culminatione; collectiva cupiditas ut aedificationi pontis Deobrigae (Hispanice: Miranda del Ebro) contribuere vitaretur quae praefectus Burgorum anno 1775 imposuit quo Cantabria duae gravia diluvia passa erat; et altera ex parte necessitas collusionis ut e magna quantitate praedonum in Cantabria agentium ob inoperantiam iustitiae propter opium parcitatem protegerentur. Missa convocatione a legato generali Novem Vallium (Hispanice; Nueve Valles) contioni quae Ponte Sancti Michaelis (Hispanice; Puente San Miguel) die 21 Martii anni 1777 celebraretur, iurisdictiones angustiis affectae legatos miserunt sua territoria provinciae iuncturos. Anno 1778, post varias necessarias gestiones, administrativa iurisdictionalisque unitas obtenta est, et die 28 Iulii anni 1778 provincia Cantabriae constituta est, quae praeter Novem Valles Sanctam Iulianam Maris, Pagum Vermularum, Oppidum Cartium (Hispanice; Santillana del Mar, Lugar de Viérnoles et Villa de Cartes, respective) et suam iurisdictionem, Vallem Buelnae, Vallem Ciezae, Vallem Iguniae (Hispanice; Valle de Buelna, Valle de Cieza et Valle de Iguña, respective) pagos Portus Vereasuecae, Larium, Puxaii, Pedis Conchae et Barginae, Vallem Anievarum et Vallem Toranzi (Hispanice; San Vicente, Llares, Pujayo, Pie de Concha, Bárcena, Valle de Anievas et Valle de Toranzo respective) includentem inclusit. Provinciae creatio a rege Carolo III Hispaniae die 22 Novembris anni 1779 sancta est.

Institutae sunt praeterea facilitates futurae integrationi aliarum iurisdictionum aequarum iurum et munerum. Sic iuncti sunt Abbatia Sanctae Iuliae, valles Tudancae, Polacionum, Ferrariarum, Castaneatae, pagus Turris Campi et sua iurisdictio, Vallis Portus Vereasuecae, Vallis Carreti, Transvisi et pagi Campi, Sancti Rochi et Sancti Petri Hispanice; Abadía de Santilla, Tudanca, Polaciones, Herrerías, Castañeda, Torrelavega, San Vicente, Carriedo, Tresviso, La Vega, San Roque et San Pedro respective), velut urbs Andreapolis et sua abbatia. Ob contentionem urbis Laredi, buleuterium Andreapolitanum, quod nomen Cantabriae provinciae saeculo XIX ineunte creatae incepit, denominationem Andreapolitanae sive Santanderis sive Portus Victoriae Iuliobrigensium (Hispanice; Santander) imposuit ut nullum dubium de capite provinciae. Anno 1821, die quo deputatio provincialis Parlamento Constutionali (Hispanice; Cortes Generales) decretorium propositum de finibus provinciae et regionibus iudicialibus (Hispanice; partidos judiciales) denominationem Cantabriae proponens obtulit, buleuterium Andreapolitanum id refutavit, et nomen Andreapolitanae sive Santanderis sive Portus Victoriae Iuliobrigensium (Hispanice; Santander) impositum est.

Incrementum curiositatis de historico et avito Cantabriae charactere qui e saeculo XVIII inceperat per saeculum XX cum politico charactere continuat. Factio Foederalis Cantabria (Hispanice; Partido Federal de Cantabria) Statutum Autonomiae Foederali Civitati Cantabro-Castellanae anno 1936 elaboravit quod nunquam probatum est ob Belli Civilis Hispanici ortum. Velut sequela belli et marginationis tendentiae cuiusvis Regionalisticae sive Nationalisticae, officializatus est usus nominis Andreapolitanae sive Santanderis sive Portus Victoriae Iuliobrigensium, quamquam nomine Cantabriae adhuc athleticae foederationes adhuc utebantur.

Die 30 Decembris anni 1981 processus ex anno 1979 buleuterio Capitonis Salis (Hispanice; Cabezón de la Sal), Ambrosio Calzada Hernández praeside, inceptus desinit. Hoc commune praevisum processum in articulo 143 Constitutionis Hispanicae aperuit quod ad autonomiam Cantabriae per constitutionale autogubernationis praeceptum "provinciis cum regionali historica entitate" duxit. Anno 1981 Statuto Autonomiae probato et rege obsignato, Cantabria suam autonomiam consecuta est et e praeautonomico Castellae et Legionis regimine cui iuncta erat liberata est. Anno 1982 nomen Cantabriae provinciae et communitati autonomae recuperatum est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Prospectus Sanctae Marinae (Hispanice; Santa Marina)

Cantabria montuosa et litoralis regio est, cum ponderis naturali patrimonio. Duae geographicae areae distinguuntur:

  • Maritima: Litoralis lacinia humilium, latarum et lenium vallium; 10 km lata, minus quam 500 m alta; mari per litoralium fossarum lineam finitima est quae ostiis fluminum divisa praecipitia formant.
  • Montuosa: Longum saeptum abruptorum montium parallelorum mari quod Cantabrici Montis (Hispanice; Cordillera Cantábrica) pars facit. Plerumque saxo calcario carusardiis phaenomenis quae pleramque Cantabriam tegunt affecto formatur. Altissima culmina Montes Aregenis et Auseba (Hispanice; Montes de Europa), amplius 2.500 m alti, sunt.

Cantabria super Mesozoicas structuras statuitur, Cretaceis calcariis graviter plicatis praesertim formatas. Morphologicus prospectus essentialiter montuosus creatus est, in quo terreni inversiones praedominant. In terreni multiplicitate, latitudinaliter, e litore usque ad divisoriam cum Castellana Planitia (Hispanice: Meseta Castellana) distinguendae sunt secutae unitates: litorale pulpitum, montes intestini (La Montaña, 1500-2000 m) et superiores terrae Hiberi (Hispanice; Ebro). Litus, abruptissimum, numerosa brachia et naturales portus format, ubi plerique incolae densantur. E brachio Portus Blendii (Hispanice; ría de Suances) pulpitum exstinguitur quod post sinum Andreapolitanum (Hispanice; Bahía de Santander) denuo formatur. Intestini montes Cantabrico Monte (Hispanice; Cordillera Cantábrica) formantur qui longitudinaliter ex Oriente versus Occidentem Cantabriam dividunt et Oriente Vasconicis Montibus versus Meridiem iunguntur. In perpetuis montibus, in finibus inter Asturias et Legionem, fovea Liebanae et Montes Aregenis et Auseba (Hispanice; Hoya de Liébana et Montes de Europa, respective) qui in acumine Petrae Veteris (Hispanice; Peña Vieja) (2 613 m alto) culminant excellunt. Superioris Hiberi zona, latis vallibus formata, Planitiae terrenum nuntiat. Clima maritimi humidi (cum praecipitationes superiores quam 1000 mm annuae) et iucundi (annuae rationes 13º in litore et minore in intestinis) generis est. Principalia flumina Deva, Pas, Nansa, Saunium et Bisalia (Hispanice; Deva, Pas, Nansa, Saja et Besaya, respective) sunt.

Politia et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Gubernationis instituta[recensere | fontem recensere]

Michael Angelus Revilla Roiz, praeses Communitatis autonomae Cantabriae

Communitas autonoma Cantabriae die 30 Decembris anni 1981 Statutum Autonomiae haec gubernationis instituta statuens probavit:

Postea Factione Populari (Hispanice; Partido Popular) aut Unione Progressu Cantabriae (Hispanice; Unión para el Progreso de Cantabria) Ioannis Hormaechea gubernatas varias legislaturas, in praesenti gubernatio Cantabriae, ex anno 2003, coalitione inter Factionem Regionalisticam Cantabriae (Hispanice; Partido Regionalista de Cantabria) et Factionem Socialisticam Operariam Hispanicam (Hispanice; Partido Socialista Obrero Español) geritur. Communitatis Praeses Michael Angelus Revilla Roiz Factionis Regionalisticae Cantabriae et Praeses Vicaria Dolores Gorostiaga Factionis Socialisticae est.

Politicae factiones Cantabricae sunt:

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Communia[recensere | fontem recensere]

Communia Cantabriae

Cantabria in 102 communia (Hispanice; municipios) dividitur; singula singula oppidula et haec varios vicos possident. Aliquae communia homonymica cum uno oppidulorum sunt et aliquae nomen cum nullo oppidulo integrante impertiunt. Singulum commune singulo buleuterio (Hispanice; ayuntamiento) geritur; duae communia, Transvisum (Hispanice; Tresviso) et Piscaria (Hispanice; Pesquera), Consilium Apertum habent quia numerus incolarum 250 non attingit. Hae regiones Cantabriae sunt:

Nomen Latinum vel Latinizatum Nomen Hispanice Incolae
(2007)
Locus tabulae


Ampuerum Ampuero 3.951 2
Andreapolis sive Santander sive Portus Victoria Santander 181.802 76
Anievae Anievas 360 3
Arenae Iguniae Arenas de Iguña 1.867 4
Argonii Argoños 1.535 5
Arnuerum Arnuero 2.073 6
Arredondum Arredondo 546 7
Bargĭna Ciceri Bárcena de Cicero 3.407 9
Bargina Pedis Conchae Bárcena de Pie de Concha 794 10
Baredium Bareyo 1.928 11
Cabarcus Camargo 30.663 16
Camalenium Camaleño 1.100 15
Campurrium Inferius Campoo de Yuso 724 18
Campurrium Medium Campoo de Enmedio 3.902 17
Campus Liebanae Vega de Liébana 910 97
Campus Pasensis Vega de Pas 916 98
Caornica Cabuérniga 1.093 14
Capito Liebanae Cabezón de Liébana 688 13
Capito Salis Cabezón de la Sal 8.086 12
Cartes Cartes 4.617 19
Castaneata Castañeda 1.770 20
Cieza Cieza 647 22
Cillorigum Liebanense Cillorigo de Liébana 1.221 23
Colindres Colindres 7.490 24
Comillae Comillas 2.467 25
Consaepta Buelnae Los Corrales de Buelna 11.223 26
Corvaria Toranzi Corvera de Toranzo 2.199 27
Districtus Laureti Alfoz de Lloredo 2.529 1
Fasciae Cistae Hazas de Cesto 1.281 31
Ferrariae Herrerías 685 33
Fluena Luena 792 39
Fraternitas Campurrii Superioris Hermandad de Campoo de Suso 1.949 32
Guriezum Guriezo 2.145 30
Interambaquae Entrambasaguas 3.120 28
Lamasonum Lamasón 322 34
Laredum Laredo 12.835 35
Liendum Liendo 1.135 36
Lierganes Liérganes 2.447 37
Limpidae Limpias 1.536 38
Magrada Miera 453 45
Malacoria Mazcuerras 2.010 41
Marina Cudeii Marina de Cudeyo 5.157 40
Medium Cudeium Medio Cudeyo 7.339 42
Meruelum Meruelo 1.467 43
Miengum Miengo 4.135 44
Molledum Molledo 1.742 46
Nansa Rionansa 1.190 63
Navale El Astillero 16.393 8
Noxa Noja 2.425 47
Pelaga Piélagos 17.681 52
Penagi Penagos 1.719 48
Pesaquarius Pesaguero 346 50
Petrarubea Peñarrubia 372 49
Piscaria Pesquera 75 51
Polaciones Polaciones 263 53
Polancum Polanco 4.224 54
Pons Viesgensis Puente Viesgo 2.651 56
Portus Amanus Castro Urdiales 29.660 21
Portus Blendium Suances 7.707 85
Portus Vereasueca San Vicente de la Barquera 4.557 73
Potes Potes 1.500 55
Ramales Victoriae Ramales de la Victoria 2.367 57
Razynes Rasines 1.045 58
Reginosa Reinosa 10.220 59
Ripamontanum Mari Ribamontán al Mar 4.188 61
Ripamontanum Monti Ribamontán al Monte 2.065 62
Rivus Lupae Ruiloba 743 68
Rivus Tortus Riotuerto 1.578 64
Rozae Vallis Arrugiae Las Rozas de Valdearroyo 307 65
Ruentum Ruente 1.022 66
Ruesga Ruesga 1.129 67
Sancta Antonia Santoña 11.574 80
Sancta Crux Bezanae Santa Cruz de Bezana 10.463 74
Sancta Iuliana Maris sive Concana Santillana del Mar 4.007 77
Sancta Maria Caionensis Santa María de Cayón 7.556 75
Sanctus Georgius Reginosae Santiurde de Reinosa 317 78
Sanctus Georgius Toranzi Santiurde de Toranzo 1.351 79
Sanctus Felix Buelnae San Felices de Buelna 2.271 69
Sanctus Michael Aguaiensis San Miguel de Aguayo 149 70
Sanctus Petrus Rosmarineti San Pedro del Romeral 565 71
Sanctus Rochus Fluminis Magradae San Roque de Riomiera 456 72
Sarum Saro 513 81
Saunium Reocín 7.959 60
Scalantum Escalante 761 29
Selaia Selaya 1.985 82
Soba Soba 1.442 83
Solorzanum Solórzano 1.067 84
Toxi Los Tojos 441 86
Transvisum Tresviso 85 88
Tudanca Tudanca 215 89
Turris Campi Torrelavega 55.418 87
Udiae Udías 840 90
Vallis Aflecae Valdáliga 2.364 92
Vallis Oleae Valdeolea 1.265 93
Vallis Portus Vereasuecae Val de San Vicente 2.722 91
Vallis Prati Fluminis Valdeprado del Río 324 94
Vallis Ripae Hiberi Valderredible 1.137 95
Vallis Villae Viridis Valle de Villaverde 383 96
Villa Absconsa Villaescusa 3.468 100
Villa Carreti Villacarriedo 1.764 99
Villa Erfuci Villafufre 1.091 101
Votum Voto 2.386 102

Regiones[recensere | fontem recensere]

Regiones administrativae[recensere | fontem recensere]
Tabula communialis regionalisque Cantabriae.

Anno 1999 lex probata est quae regionem (Hispanice; comarca) necessariam et integrantem entitatem territorialis ordinationis zonae esse statuit, cuius processus creationis adhuc vix evolutus est. Lex creationem regionum creationem toti territorio non exacturam esse statuit dum regiones ad 70% communitatis non creatae sint. Andreapolis (Hispanice; Santander) e lege exclusa est quia territorium urbis format. In praesenti regiones autonomia nec fruuntur et administrativum characterem nec habent. Infra tabula cum regionibus est:

Nomen regionis Latinum vel latinizatum Nomen regionis Hispanice Nomen capitis Latinum vel latinizatum Nomen capitis Hispanice Color regionis in tabula
Regio Andreapolitana Comarca de Santander Andreapolis Santander Gilvus
Regio Bisaliae Comarca del Besaya Turris Campi Torrelavega Coccinus
Regio Campurrii et Vallium Comarca de Campoo-Los Valles Reginosa Reinosa Flammeus
Regio Liebanae Comarca de Liébana Potes Potes Rubidus
Regio Litoris Occidentalis Comarca de la Costa Occidental Portus Vereasueca San Vicente de la Barquera Viridis
Regio Litoris Orientalis Comarca de la Costa Oriental Laredum Laredo Violeus
Regio Sangae et Aquariae Comarca de Asón-Agüera Ramales Victoriae Ramales de la Victoria Ruber
Regio Saunii et Nansae Comarca de Saja-Nansa Capito Salis Cabezón de la Sal Flavus
Regio Transmagradae Comarca de Trasmiera Sancta Antonia Santoña Chlorus
Regio Vallium Pasensium Comarca de los Valles Pasiegos Villa Carreti Villacarriedo Lividus
Regiones naturales[recensere | fontem recensere]

Relate ad physicam indolem naturalis ambitus Cantabria in decem regiones (Hispanice; Comarcas) dividitur quae dissimilibus laciniis satis definitoriis vacant in quas territorium zonae scinditur.

Regiones historicae[recensere | fontem recensere]

E saeculo XIII ordinatio Cantabria in valles, totius Septemtrionalis Hispaniae propria, urbibus, oppidulis aut regionibus historicis (Hispanice; ciudades, villas, regiones históricas) substituta est quae in vallibus glomerabantur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

In Cantabriae oeconomia campus primarius solum 5,8% hominum activorum occupat, praecipue in re pecuaria; in agricultura cultiones maizi, patatae et holeris excellunt; piscatio, velut metalleutica zinci et lapicidinae. campus secundarius 30,4% hominum activorum occupat campus cum maxima productivitate est, praecipue in aedificatione. Aliae industriae Cantabricae siderurgia, industria alimentaria, industria chemica, industria chartaria, industria textilis et pharmaceutica sunt. Campus tertiarius 63,8% hominum activorum occupat.

Index cessatio Martio anni 2007 8,11% erat, minor quam Hispaniae. Productus domesticus grossus per capita 21.897 € erat.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Demographica tabula Cantabriae. Incolae pro nucleo urbano

Incolae Cantabri anno 2005 568.091 erat, 1,29% incolarum Hispaniae. Spissitudo 106,8 inc./km² et exspectatio vitae 75 annorum viribus et 83 annorum mulieribus erat. Dissimilis aliarum communitatum autonomarum Hispaniae, Cantabria immigrantium destinatio non fuit.

Principales nuclei urbani Cantabrici in litore sunt. Caput, Andreapolis sive Santander sive Portus Victoriae (Hispanice; Santander) 183.000 incolarum habet. Turris Campi (Hispanice; Torrelavega), secundus nucleus urbanus Cantabriae, 60.000 incolarum habet. Ambae unum territorium urbis etiam formant. Alius nucleus urbanus, Portus Vereasueca (Hispanice; Castro Urdiales), quamquam solum 28.542 incolarum habet, communitatis quartus maximus, ad territorium urbis Bilbaino pertinet et ergo volitantium incolarum numerus valde maior est.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Lingua Hispanica sollemnis Cantabriae est.

Residua Lingua Cantabrica sive Montana (Hispanice; Montañés) in Media Occidentali Cantabria et in Pasiensi et Sobae vallibus, in Orientalalibus montibus servantur. Haec lingua nec regulata est nec sollemnem agnitionem habet, sed dialectos Asturolegionica ab aliquibus putatur, quamquam maxime hispanizata. Differt secundum vallem.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!