Geographia Hispaniae
Geographia Hispaniae est studium locorum atque regionum Hispaniae, praecipue de fluminibus, montibus, vallibus, et planitiis. Hispania est civitas in Paeninsula Iberica, ad occidentem Europae. Cetera territoria non in Iberia sita etiam sunt Hispaniae, simul Rusadir, Septa, atque Canariae Insulae.
Index |
Data geographica [recensere]
- Amplitudo: 504 750 km2
- Limites naturales
- Ad septentrionem: Pyrenaei et Oceanus Cantabricus
- Ad meridionem: Fretum Gaditanum et Mare Ibericum
- Ad orientem: Sinus Valentianus, Mediterraneum
- Ad occasum: Oceanus Atlanticus
- Limites cum civitatibus
- Cum Lusitania: 1214 km
- Cum Francia: 623 km
- Cum Regno Unito (Calpe): 1.2 km
- Cum Maroco: 15.9 km
Geographia naturalis [recensere]
De montibus [recensere]
Territorium Hispaniae regiones permultas habet, quae ob limites montanos creata sunt. Ita medium Iberiae est Media planities Hispanica, a montibus circumdata: Montes Cantabrici, Iberici atque Saltus Castulonensis. Ultra montes adsunt valles fluminum, vel depressiones praecipue illae Hiberi et Baetis. Plus ultra adsunt montes litorales et Pyrenaei. Mons Nivarius est mons ignifer Hispaniae, in Canariis insulis.
De fluviis [recensere]
Flumnia Hispaniae in partes tres divisa sunt, sicut mare ad quem aquas vertent: flumina Cantabrica (Nervium), Flumina Atlantica (Tagus, Anas, Durius, Baetis) et flumina Mediterranea (Hiberus, Tader).
Promunturia [recensere]
- Promunturia Cantabrica
- Promunturia Atlantica
- Promunturia Mediterranea
Geographia politica [recensere]
Hispania divisa est in Communitates Autonomias? septendecim, atque in provincias quingenta, cum urbibus autonomis? duas (Septa et Rusadir).
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Geographiam Hispaniae spectant. |