Latinitas nondum censa

Communitas Valentiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Comunitat Valenciana
Comunidad Valenciana
Vexillum Sigillum
(vexillum) (sigillum)
Situs Communitatis Valentianae in Hispania
Caput Valentia
Linguae Hispanica et lingua Valentiana
Area
 - total
 - % a Hispania
locum 8
23.255 km²
4.60%
Numerus incolarum
 - Total (2011)
 - % a Hispania
 - densitas incolarum
locum 4
5,117,190
10.0%
219,81hab./km²
Gentilicium
 - Hispanice
 - Valentiane
 
valenciano/valenciana
valencià/valenciana
Statutum autonomiae 28 Martii anni 1982
ISO 3166-2 VC
Repraesentatio
parlamentaria

 - Parlamentum
 - Senatus
 
 
32 scamna
17 scamna
Praeses Franciscus Camps Ortiz (PPCV)
Generalitas Valentiana

Communitas Valentiana (Valentiane Comunitat Valenciana aut País Valencià; Hispanice Comunidad valenciana aut País Valenciano) est autonoma Hispaniae, in Media et Austrorientali Paeninsula Hiberica sita, cuius caput et maxima urbs est Valentia. Regio divisa est in provincias tres: Lucentum (Castaliam, Valentiam) et in triginta-quattuor commarcas. Administrative Occidente Castellae-Manicae Aragoniaeque, Meridie Murciae et Septemtrione Catalauniae finitima est.

Circa 518 chiliometrorum Mediterranei litoris habet, et 23 259 chiliometrorum quadratorum terrae cum 5.02 millionibus incolarum (anno 2008) tegit. Eius fines plerumque historici Regni Valentiani eos reddit.

Praesens versio Valentiani Statuti Autonomiae Regionem Valentiae velut nationalitatem enuntiat. Linguae publicae Hispanica et Valentiana (velut lingua Catalana hac in terra cognoscitur) sunt.

Nomina[recensere | fontem recensere]

Publicum nomen Valentiane est Comunitat Valenciana, ambo versa in Latinam velut Communitas Valentiana. Hispanicum nomen, Comunidad Valenciana, coofficiale? per primum Statutum Autonomiae anno 1982 fuit.

Quamquam "Communitas Valentiana" (Valentiane Comunitat Valenciana,Hispanice Comunidad Valenciana), extra publicam considerationem, est nomen quo maxime utimur et unum ex eis quae publice consecrata sunt, duo competentia nomina simul quando Valentianum Statutum Autonomiae fabricabatur fuerunt. Quidem "Natio Valentiana" sive "Regio Valentiana" (Valentiane País Valencià,Hispanice País Valenciano), primum saeculo duodevicensimo relatum est, sed eius usus solum e decennio 197 et prorsum notabilis factus est cum sinistristico? aut Valentianistici nationalismi subtextu qui per Transitionem Hispanicam in democratiam exeunti decennio 198 et ineunti decennio 199 incepit. Huius usus exemplum "Consilii Praeautonomici Regionis Valentianae" (Valentiane Consell pre-autonòmic del País Valencià), hodiernae Generalitatis Valentianae (Valentiane Generalitat) praecursorii, eius anno 1978 est et hoc vocabulum in Statutorum Autonomiae praeambulo relatum est.

Ad solvendam lacunam inter duo competentia nomina—vetere Regnum Valentiae et coaetaneum Regio sive Natio Valentiana—compromissi neologismus, Communitas Valentiana, creatus est (verbum communitas e communitate autonoma, quae publicum nomen Hispanicarum regionum velut politicarum autonomicarum entitatum? constitutarum est).

Omni modo, genericum Valentiae nomen ad Urbem Valentianam, provinciam Valentiam aut Communitatem Valentianam referre potest.

Historia[recensere | fontem recensere]

Locus archaeologicus Tumuli Manisensis (Valentiane Tossal de Manises), antiqua Hiberica-Carthaginensis-Romana urbs Acrae Leuces sive Lucentum.
Turres Quarti (Valentiane Torres de Quart) Valentiae.

Praesentis Valentiae origines ab antiquo Regno Valentiae trahuntur, quod saeculo tredecimo surrexit. Iacobus I Aragoniae exsistentium Islamicarum taifarum Christianam Recuperationem et colonizationem cum Aragoniensibus et Catalaunis anno 1208 duxit et Regnum Valentiae velut tertiam liberam regionem intra Coronam Aragonensem anno 1238 condidit.

Anno 1707, in Belli de Successione Hispanica contextu et ope Decretorum Nueva Planta, rex Philippus V Hispaniae Regnum Valentiae et relictas regiones ad antiquam Coronae Aragoniensis, quae aliquod autonomiae retinuerant, pertinentes Regni Castellae structurae, eius legibus et moribus subiecit. Ex hoc statu, instituta et leges e Foris Valentianis creatae abrogatae sunt et linguae Valentianae usus in publicis iurisdictionibus et educatio prohibitus est. Eapropter, cum Domo Burbonica, novum Regnum Hispanicum formatum est perficiendo centralizatione? gubernationem tam antiquam quam Domum Habsburgensem Hispania.

Primus conatus attingendae autogubernationis Regioni Valentianae in praesenti Hispania per Secundam Rempublicam Hispanicam, anno 1936, fuit, sed Bellum Civile erupit et autonomisticum inceptum interruptum est. Anno 1977, post Francisci Franco dictatura, Valentia partim autonoma cum Consilii Praeautonomici Regionis Valentianae (Valentiane Consell Pre-autonòmic del País Valencià) creatione esse coepit, et anno 1982 autogubernatio denique cum Statuto Autonomiae quod complura autogubernativa instituta sub Generalitate Valentiana (Valentiane Generalitat Valenciana) creavit ampliata est.

Valentiana Statuta Autonomiae clarum fecerunt Valentiam habere propositum hodiernae notionis de Regionis Valentianae autogubernatione e primis autonomisticis motibus (autogubernatione) per Secundam Rempublicam Hispanicam, sed etiam uniendo ea veteri notioni de Valentiana identitate? ut veteris Regni Valentiani (fororum) successor sit. Profecto, post Valentiani Statuti Autonomiae emendationem a duabus factionibus anno 2006 fautam, lex civilis foralis colligitur, utendo veteris regni notione, et cetera, Valentia velut nationalitas, secundum hodiernam notionem, quoque agnoscitur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Valentiani secundum mores veteres in locis cum fertili cultura et in cultus terris inferioribus iuxta maximi ponderis flumina (Sucronem, Turiam, Taderem, Vinaloponem), etiam in portuariis urbibus ponderis agriculturali commercio densatur.

Maximi ponderis incolararum sedes, per Romanum tempus, Saguntum aut Dianum, postea in historia, Valentia, Lucentum, Saetabis, Aurariola, Illici, Gandia aut Villa Regia esse solebant, atque nuperrime Saetabicula et Castalia.

Spissitudo incolaria, quae maior in media meridionalique regionibus et minor in septemtrionali et intestina est, ex vetere populi distributione deducitur quae ex orographicis Valentianae terrae proprietatibus et e possibilitate? obtinendae agriculturalis irrigatae terrae orta est. Demographia magna industriali activitate,? fortasse supra allatae distributionis exceptione, et commercio agriculturaliter deductorum fructuum per saeculum vicensimum in haud litoralibus urbibus velut Alcodio, Ellone, Pago Untiniano, Petrario, Villena, et Valle Solis quoque afficitur.

Ultimis in annis, incolarum densatio in magnis capitibus et eorum territoriis urbanis considerabiliter crevit (v.gr. Torrens, Mislata, Paterniana, Burgus Saltus, Sanctus Vincentius Raspeigensis, etc.) praesertim in omnibus litoralibus urbibus vicisque. Sic, traditionaliter parvuli vici velut Benidormum aut Turris Vetus considerabile incolarum incrementum (adhuc notabilius per aestivum tempus) propter temporariam periegetarum migrationem passi sunt.

Ideoque, Valentiae demographia in praesenti clare urbana et litoralis est, temporaria periegesi quoque affecta.

Communitas Valentiana 4 692 449 incolarum anno 2005 habebat. Inferiori in tabula urbani nuclei cum amplius 50 000 incolarum eodem in anno sunt:

# Urbs Latine Urbs Hispanice Urbs Valentiane Numerus incolarum
1 Valentia Valencia València 796 549
2 Lucentum Alicante Alacant 319 380
3 Illici Elche Elx 215 137
4 Castalia[1] Castellón de la Plana Castelló de la Plana 167 455
5 Turris Vetus Torrevieja Torrevella 84 348
6 Aurariola Orihuela Oriola 75 009
7 Torrens Torrente Torrent 72 660
8 Gandia Gandía Gandia 71 429
9 Benidormum Benidorm Benidorm 67 492
10 Saguntum Sagunto Sagunt 61 823
11 Alcodium Alcoy Alcoi 60 931
12 Ello Elda Elda 55 571
13 Paterniana[2] Paterna Paterna 54 560

Geographia[recensere | fontem recensere]

Prominentia[recensere | fontem recensere]

Intestina terrae pars montana est, maximis culminibus in Valentiana et Castaliensi provinciis Montium Hibericorum partem formantibus. Lucentinae provinciae montes rursus Iugi Subbaetici pars sunt. Regio Valentiae parvulas insulas Colubrarias (Valentiane Els Columbrets, Hispanice Islas Columbretes) et litoralem parvam insulam Novam Tabarcam (Valentiane Nova Tabarca, Hispanice Isla de Tabarca) administrat.

Emblematicissimus mons Pennagolosa (Valentiane Penyagolosa, Hispanice Peñagolosa) in Alcalatenensi commarca est. Culmen maximum, 1813 metrorum altum, esse valde putatur, sed est, re vera, maximum culmen Tumulus Calderonensis sive Collis Casarum (Valentiane et Hispanice Cerro Calderón sive Alto de las Barracas), 1839 metrorum altus et in Angulo Ademusensi, Valentiana exclavatura cum tribus culminibus amplius 1500 metrorum altis, situs. Emblematicissimus? mons in meridiona terrae parte Aitana est 1558 metrorum altus.

Tenuissima litoralis lacinia fertillima planities plerumque insignium montium libera, eis circum Promunturii Dianii et Castaliensis Paeninsulae (Valentiane Peníscola, Hispanice Peñíscola) regionibus exceptis, est. Huius litoralis regionis typici terrae madidae et uligines velut Amoenum Stagnum [3] (Valentiane L'Albufera, Hispanice La Albufera) prope Valentiam, Cavea Nivum (Valentiane El Fondó de les Neus, Hispanice El Hondón de las Nieves) prope Illicos, Palus (Valentiane et Hispanice Marjal) prope Pegum (Valentiane et Hispanice Pego) et Pratum (Valentiane et Hispanice El Prat) prope Ildum (Valentianeet Hispanice Cabanes) sunt, et quoque antiquae terrae humidae et salinae in Portus Illicitani (Valentiane et Hispanice Santa Pola) et Turris Veteris regionibus sunt. Omnes ei Rampsarenses decretorii loci sunt qui Valentiam maximi ponderis tum migratoriis tum assiduis marinis aquaticisque avibus faciunt.

Multae ponderis litorales moles harenosae in Salarii (Valentiane et Hispanice El Saler) regio prope Amoenum Stagnum et in Alones [1] (Valentiane et Hispanice Guardamar) regio sunt, ubi in ambibus per saeculum undevicensimum milia arborum inserta sunt ut moles harenosae figerentur, sic adhuc protectas insignis oecologici valoris redgiones formantes.

Clima[recensere | fontem recensere]

Ex satellite Regionis Valentianae photographia; sicca regio meridie faciliter advertenda est. Originalis a NASA.

Valentia generatim mite clima habet, valde vicino Mari Mediterraneo affectum. Etiamnunc, ponderis dissimilitudines inter regiones sunt:

  • Zona transitionis ex Mediterraneo in clima semiaridum iuxta litoralem planitiem ex Alone per Meridionallimos regionis limites panditur, quod inter alias urbes Lucentum, Illicos, Aurariolam et Turrim Veterem includit. Aestates longissimae inter calidas et calidissimas et valde siccae sunt, hiemes inter fridigulas et placidas sunt et eius praecipua nota exiguissima praecipitatio, typice infra 300 millimetra quotannis est, quae verisimillime per ver et autumnum accidit. Praecipitationis carentiae causa notus umbrae imbricae effectus est qui collibus Lucentinae provinciae septemtrione (et, minore gradu, eis septemtrionali in parte provinciae quae, vicissim, inversum sublationis orographicae effectum circum Promunturium Dianium cumulant) causatur.

Hydrographia[recensere | fontem recensere]

Solum duo praecipua flumina sunt: Tader in Lucentina provincia (cuius fons in Vandalitia est) et Sucro in Valentiana provincia (cuius fons in Castella-Manica est), ambo intensissimae humanae regulationi ad urbes, industrias et praesertim agriculturalem consumptionem subiiciuntur. Turia flumen (Valentiane Túria, Hispanice Turia) tertium maximum et suus fons in Aragonia est. Flumina in regione, velut Vinalopo (Valentiane et Hispanice Vinalopó, plerumque brevia sunt et paucum fluxus (propter agriculturalem usum, climaticis causis aut ambibus) habent et saepe omnino sicca aestate sunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Valentia elongata terra cum satis abrupta et inconstans orographia conformat, quae communicationes et agriculturam difficiles semper fecit, quamquam solum praecipue fertile in litorali planitie est. Hic litoralis axis faciliores conexiones cum Europa, tum per mare trans Mediterraneum tum per terram trans Catalauniam, fecit.

Naturales Valentiani terrae opes parvae sunt, respectu mineralibus, excepta ponderis marmorearum lapicidinarum industria in Lucentina provincia.

Respectu hydrologicis opibus (vide supra Geographiam) superius aquae quaesitum quam oblatum est, cum hoc inaequilibrio praeprimis gravi in Lucentina provincia. Annis specialiter siccis, problema mitigatur si opus est cum occasionalibus nocturnis restrictionibus aestate et subterraneae aquae depositorum usu. Quod de hydrologicis opibus severae controversiae fons cum vicinis communitatibus velut Castella-Manica et Catalaunia est.

Benidormensis linea caelestis massivae temporariae periegeseos paradigma in Hispania repraesentat.

Propter secundarii et tertiarii camporum prosperitatem per miraculi Hispanici tempus in decennio 197, agriculturalis campus suum relativum? pondus per tempus reduci (non ergo absolutos numeros) vidit, sed huic—sub citricae culturae modo ad exportatorium mercatum—adhuc confiditur, e primo flore oeconomico, exeunte saeculo undevicensimo, post paucae evolutionis, nisi decadentiae, saecula. Castaliensis et Valentiana provinciae ceterum milia hectarearum arbustorum citrum producentium habent et adhuc praecipuus redituum fons ex agro est. In Lucentina provincia, citrus quoque adest sed agricultura diversificatior cum maiore holeris praesentia, praesertim in Tadere Inferiore commarca, est.

Magnus interclusionis index et praecipue stabilis tempestas, quae aestate aquae oblato tum agriculturali tum humanae comsumptioni minari potest, conversim periegesin praecipuam oeconomicam industriam esse sinunt cum magna residentialium habitationum spissitudine iuxta litus quae a localibus et ab homines ex intestina Hispania exque aliis Unionis Europaeae nationibus (praesertim e Britanniarum Regno, Germania, Belgia, et Norvegia) occupantur, quod temporarie incolarum numerum (et hydrologicum quaesitum) aestate auget.

Anno 2002, Communitas Valentiana 10.5 centesimae Hispanici PDG genuit. De humanis opibus, operis vacationis index circiter 10.5 centesimas, maior inter feminas, erat et activitatis? index 56.8 centesimas anno 2002 attigit. Usitata Valentiana negotia medianae aut parvae familiares societates sunt, quamquam aliquae multinationales sunt.

Praeter periegesin, Valentiana oeconomia notabili exportatoria indole pingitur et secunda Hispanica exportatoria communitas autonoma est, 12 centesimae civitatis totius constituens. Praecipuae exportationes agriculturalia artificia, ceramicae tesserae, marmorea manufacta et autocineta (Ford catenam instructoriam in Almussafibus habet) inter alia sunt quod Valentiae portum negotiosissimum in Hispania facit.

Anno 2004, Valentianus PDG 93.9 centesimae Unionis Europaeae mediae erat, quamquam hic numerus positive a ponderis adventiciorum habitatorum praesentia ex aliis Europae regionibus aut ab oeconomicis immigrantibus adfici potest qui in publicis censibus non recte repraesentantur. Incrementi indices post annum 2004 significativum relate ad totam Hispaniam fuit et additionalis progressus e praesentibus numeris continuat ex anno 2007.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Civitatis educatio gratuita et obligatoria e sex annis in sedecim annos aetatis est. Praesens educativum systema "Lex Ordinationis Generalis Systematis Educativi" (Hispanice LOGSE, ex Ley de Ordenación General del Sistema Educativo nuncupatur.

Gradus[recensere | fontem recensere]

Pueri e tribus in quinque annos aetatis in Hispania optionem praescholari gradui (Hispanice infantil, vulgo preescolar) interesse habent, qui nec obligatorius nec gratuitus aliis studentibus est. pro integrali educativi systematis parte cum infantilibus classibus in fere omnibus scholis primariis habetur. Aliquae separatae brephotrophicae scholae sunt.

Hispanici studentes e sex in sedecim annos ludo litterario (Hispanice colegio) et scholae secundariae (Hispanice instituto) intersunt, qui obligatorii et gratuiti sunt. Studentes cum successu educationis secundariae diploma datur, quod opus est ad intrandum ulteriorem (optionalem) educationem velut Baccalaureatum Universitati aut Formationem Professionalem (Hispanice Formación Profesional, scilicet, studia vocationalia). A studentibus Baccalaureatu finito, ei Examina Accessus ad Universitatem (Hispanice Pruebas de Acceso a la Universidad, vulgo Selectividad), inter dissimiles communitates valde differentia , facere possunt.

Secundariae educationis phasis usitate per suas primas litteras refertur, scilicet, E.S.O. pro Educación Secundaria Obligatoria, Educatione Secundaria Obligatoria.

Universitates[recensere | fontem recensere]

Communitas Valentiana hospitio acclamatarum universitatum numerum accipit inter quas Universitas Valentiae, anno 1499 condita. Ad Iacobi I postulatum, Papa Innocentius IV anno 1246 per bullam apostolicam studiorum generalium (Valentiane estudis generals) statutionem Valentiae auctorizavit. Statuta Universitatis a municipalibus Valentiae magistratibus die 30 Aprilis anni 1499 sanctum est; quod Universitatis "conditum" putatum est. Anno 1501, Papa Alexander VI chartam approbationis obsignavit et unum annum postea Ferdinandus II regale privilegium clamavit. Solum exiguissima schedula e practicis universitatis laboribus servata est. E conditionis tempore cursus inclusi linguae Latina, Graeca, Hebraica, Arabica, philosophia, mathematica et physica, theologia, ius Canonicum, et medicina sunt.

Aliae universitates Universitas CEU Cardinalis Herrera, Universitas Polytechnica Valentiae, Universitas Michaelis Hernández Illicitana, Universitas Iacobi I et Universitas Lucentina sunt.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Valentiana et Hispanica sunt publicae Valentiae linguae. Hispanica Hispanici Civitatis publica lingua dum Valentiana lingua pro lingua propria (Valentiane llengua pròpia) secundum Statutum Autonomiae habetur. Litorales regiones potius Valentiane loquuntur quam intestinae ubi amplae regionis Hispanicam pro vetere lingua habent, et etiam eae regionis in Lucentinam et Valentianam provincias eius creatione anno 1833 incorporatae quae historici Regni Valentiani partem non formabant. Eapropter, lex anni 1984 de "Valentianae usu et doctrina" quaedam communia velut "praecipue Hispanophonica" definit, et eis aliquas paucas optionales exceptiones de publicae Valentianae usu sinit, quamquam pro iure Valentiane utendi et accipiendae educationis Statutum Autonomiae (articulus 6.2) passim in Valentia spondet.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Gubernationis instituta: generalitas[recensere | fontem recensere]

Palatium Borgianum, Cohortium Valentianarum sedes.

In ratione per quam democratia in Hispania inter annos 1975 et 1978 redintegrata est, Nationalisticae et Regionalisticae factiones ad adspicendae autogubernationem aliquibus Hispanicis territoriis pressere. Anni 1978, constitutio viam legitimam communitatibus autonomis aperuit ut se e provinciis cum communibus historicis culturalibusque vinculis formarent. Congruenter Communitatis Valentianae agnitioni velut Hispanicae historicae nationalitati, et consentanee secundo Constitutionis Hispanicae articulo, pro autonomia "nationalitatibis et regionibus" Hispanicam nationem comprehendentibus spondente, Valentiae autogubernatio concessa est et se communitatem autonomam anno 1982 constituit, promulgato suo primo Statuto Autonomiae, basica organica lege et postea a Hispanicis Cohortibus Generalibus probata.

Omnes communitates autonomae politice intra systema parlamentarium, scilicet exsecutivum gubernationis ramum, ordinatae sunt; praeses (Valentiane president) a potestatis legisferae favore pendet, quarum socii eum per maioritatem eligunt.

Novum Statutum Autonomiae anno 2006 promulgatum est. Communitatis Valentianae (officialiter solum velut Communitat Valenciana tum Valentiane tum Hispanice relatam) gubernatio a Generalitate Valentiana (Valentiane Generalitat Valenciana, statutorie simpliciter velut La Generalitat relata) repraesentatur, quae a tribus institutis constituitur:

Generalitas ab institutis compleri potest quae Cohortes Valentianae creent. Cohortes Syndici Querellarum (Diamesolabetam), Syndicaturae Computorum (Graphei Publici Inspectionis Rationum), Consilii Valentiani Culturae, Academiae Valentianae Linguae, Consilii Consultativi et Iuridici et Consilii Socialis et Oeconomici creationem probavere.

Valentiana symbola[recensere | fontem recensere]

Valentianum insigne super Turrium Serranorum (Valentiane Torres dels Serrans) aditu.
Valentianum vexillum in 1:2 ratione super Turribus Serranorum (Valentiane Torres dels Serrans) erecta.

Officiale Valentianum carmen Hymnus Expositionis Regionalis anni 1909 est, in cuius compositione antiquus urbis Valentianae saeculi sexti decimi hymnus comprehenditur. Generalitatis Valentianae emblema sigillum regis Petri IV Aragoniae, historicum Regnum Valentiae repraesentantis, includit, cuius scutum dextrorsum clivum est cum quattuor rubris seris.

Vexillum publicum, Signaria Coronata (Valentiane Senyera Coronada), idem ac Valentiae urbis vexillum est, quod, vicissim, est historica derivatione Signariae, heraldici Coronae Aragoniensis symboli, qua hodie cum paucis variationibus omnia antiqua Regna et Comitatus utuntur quae huius Coronae pars erant. Etiam Valentianarum privatarum et civilium entitatum numerus, inter quas syndicatus, culturales consociationes aut politicae factiones, sunt qui simpliciter "Signaria" velut Valentiano vexillo utitur

Valentiana societas aliis symbolis in dissimilibus planis utitur, inter quae heraldica animalia velut rattus pennatus (Valentiane rat-penat, chiropterum) et draco alatus (Valentiane drac alat, draco qui regis Iacobi I emblema erat aut musica sicut muixeranga, inter alia.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Tramen Euromed.

Aerea vectura[recensere | fontem recensere]

Communitati Valentianae duo internationales aeroportus serviunt: Aeroportus Lucentinus, praecipue ad periegesin versus, et minor Aeriportus Valentianus, plurem negotiosum transitum baiulans.

Ferrivia[recensere | fontem recensere]

Communitas Valentiana sat extensam ferriviarium systema praecipuas urbes cum relicta natione conectens habet, velut tramen Euromed versus Catalauniam et tramen Alaris versus Matritum, ambo ab Hispanica societate ferriviaria RENFE gesta.

Communitas Valentiana anno 2009 ad tramina magnae velocitatis ex omnino deditis tramitibus ferriviariis lucrari expectatur quae, "Andron Orientalis AVE" nuncupata, Matritensem urbem cum Arcum Mediterraneum conectent. Hic trames Matritum cum Valentia, Lucento, Vergilia et Portu Magno connectet.

Ferrivia commeans et ferrivia metropolitana[recensere | fontem recensere]

Cercanías-Rodalies Valencia ferriviae commeantis diaconia omnibus tribus Communitatis Valentianae provinciis et suis territoriis urbanis serviens est. A societate Cercanías Renfe, ferriviae commeantis divisione societatis RENFE, geritur. Alia societas, Ferrocarrils de la Generalitat Valenciana, tramitem inter Lucentum, Benidormum et Dianum gerit. Etiam urbana stratariae et metropolitanae ferriviarium systemata Valentiae (MetroValencia) et Lucenti (TRAM Metropolità d'Alacant) gerit.

Portus Maritimi[recensere | fontem recensere]

Legenda
Puerto de commerce Portus commercialis
Port de plaisance Portus gestatorius
Port de pêche Portus piscatorius

Ecce catalogus portuum Communitatis Valentianae, qui omnes Mare Mediterraneum vident:

Provincia Lucentina[recensere | fontem recensere]

Portus[recensere | fontem recensere]

Altea

Portus Alteae Port de plaisance Port de pêche
Portus La Galera (Alteae) Port de plaisance
Portus L'Olla d'Altea (Alteae) Port de plaisance
Portus Marina Greenwich (Alteae) Port de plaisance

Aurariola

Portus Dehesa Campoamor (Aurariolae) Port de plaisance
Portus Cabo Roig (Aurariolae) Port de plaisance

Calpe

Portus Calpis Port de plaisance Port de pêche
Portus Port Blanco (in Calpe) Port de plaisance

Dianum

Portus Diani
Portus classiarius Diani (in constructione) Port de plaisance
  • Portus classiarius De Las Dunas (in Alone) Port de plaisance Port de pêche

Lucentum

Portus Lucentinus Port de commerce Port de plaisance Port de pêche
Portus Costa blanca (Lucenti)Port de plaisance
Portus Varadero R.Club de Regatas (Lucenti)Port de plaisance
Portus Novae Tabarcae Port de commerce Port de plaisance Port de pêche

Xabia

Portus Xabiae Port de plaisance Port de pêche
Portus Nou Fontana (Xabiae) Port de plaisance
Coetus Nautici[recensere | fontem recensere]
  • Regius Coetus Nauticus Diani
  • Regius Coetus Velificus Lucentinus
Situs publicus

Provincia Castaliensis[recensere | fontem recensere]

Portus[recensere | fontem recensere]
Coetus Nautici[recensere | fontem recensere]
  • Regius Coetus Nauticus Castaliensis.
Créé en 1933.Situs publicus

Provincia Valentiana[recensere | fontem recensere]

Portus[recensere | fontem recensere]
Coetus Nautici[recensere | fontem recensere]
  • Regius Coetus Nauticus Valentiae

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Valenciana Oryzae patella.

Valentiana gastronomia magnae varietatis est, quamquam eius internationalissimi cibi oryza fundatur, velut universe nota Valentiana oryzae patella (Valentiane paella). Oryza basicum elementum in multis typicis cibis est, inter quos oryza seclusa, oryza in petra, oryza nigra, oryza cum crusta, oryza cum iure (Valentiane arròs a banda, arròs a la pedra, arròs negre, arròs amb costra et arròs caldós, respective) inter alios.

Valentianum clima Mediterraneum citricorum fructuum et holerum cultui favet, inter quos citri Sinensis cultus forsan maximi ponderis velut typicus Valentianae agriculturae fructus est.

Potus[recensere | fontem recensere]

Hordeata cuius usitatus elaborationis nucleus Alboraia est, typicus potu est, quam farcimina (Valentiane fartons) comitantur. Etiam traditionalis liquoris cafearii (Alcodii typici) et mixtellae (Valentiane et Hispanice mistela, in Marina Inferiori et Fovea Bullionis) productio est.

Tragemata[recensere | fontem recensere]

Maxima usitatorum Communitatis Valentianae tragematorum pars suam originem in Arabica temporis habet et praecipuo munere in locorum festivis celebratonibus fungitur. Aliquae internationaliter praeclara sunt. Sexona (Hispanice Jijona,Valentiane Xixona) traditionalis turronis, blandi nucati) fabricationis locus est, qui per Christi Natalem in Hispania et relicto Hispanico mundo consumitur. In Casinis Hispanice et Valentiane Casinos) etiam turro typicus est sed maximi ponderis fabricatio in vico dulciola sunt. In Saetabe, arnadinus (Hispanice et Valentiane arnadí), tragema elaboratum cum pepone, conficitur. Et Aurariolae (Hispanice Orihuela, Valentiane Oriola) et in regione eius almugabbănae (Hispanice almojábenas) conficiuntur.

Ludi[recensere | fontem recensere]

Pediludium est ludus amplissime notus. Turmae in omnibus vicis et urbibus sunt, e quarum duae, Valencia CF et Villarreal CF, in praesenti in praecipuo Campionatu Pediludico Hispanico (Hispanice La Liga) ludunt. Multae magnae turmae passim sunt, inter quas Levante UD, CD Alcoyano, CD Castellón, Elche CF aut Hércules CF.

Professionale canistriludium ab una turma, Valencia BC in praecipua liga, ACB, repraesentatur. Ros Casares Valencia feminea turma canistriludica est, praesens Ligae Femineae Hispanicae campio et extrema Euroligae Femineae victrix.

Birotarum automatariarum certamen valde popularissima est, velut Circuitus Ricardi Tormo catadromus, qui hospitio Grande Praemium Communitatis Valentianae accipit.

Autochthonicus Valentianus ludus pila Valentiana (Hispanice pelota Valenciana, Valentiane pilota Valenciana) est, quae professionalem Turmam Valentianam Pilae internationalibus certaminibus cum cognatis ludis pilae per totum orbem terrarum habet. Hic artes athleticas plurimas varietates habet, quae in viis sive in specialibus campis velut trinqueto (Valentiane trinquet) ludi possunt. A turmis aut in individuali contentione ludi potest. Mira huius artis athleticae nota ut spectatores valde prope aut etiam medio in campo considere queant est. Etiam dum certamen in cursu est, peridoseopractores sponsiones de "rubris" aut "caeruleis" capiunt, quia sunt hi colores qui lusoribus induendi sunt, cum rubro fortissimae turmae aut lusori fortissimo. Pila Valentiana indagari ad saeculum quintum decimum queunt, sed hodierna per tempora relicta est, contra cuius occasum emissiones televisificae pugnant, dum nova constructa collegia campos et novam professionalium lusorum consociationem, Valnet, habent.

Alius ponderis ludus columbicultura est, cum autochthonicis cursibus exercitarum columbarum, gutturatarum Valentianarum (gavatxut valencià).

Globorum ludus (Hispanice et Valentiane petanca) et sua varietas calitzum sive tzitum (Valentiane calitx, Hispanice chito) quoque sunt traditionales artes athleticae, praesertim in vicis et apud seniores.

Quod ad quotidianas artes athleticas femineas, Valentianum manufollium Hispanicam "divisionis honoris" ligam cum amplius dimidio turmarum regit, inter quas Astroc Sagunt, Orsan Elda Prestigio, et Cementos La Unión Ribaroja.

Provinciae[recensere | fontem recensere]

Tomatina (Hispanice et Valentiane Tomatina).
Faculae (Hispanice Fallas, Valentiane Falles).
Ignes festi Sancti Iohannis (Hispanice Hogueras de San Juan, et Valentiane Fogueres de Sant Joan).

Traditionaliter territorium in commarcas (Valentiane comarques) divisum est, et anno 1833, iuxta cum relicta Hispanica, in provincia secundum ministri Xaverii Burgos decretum divisum est. Sunt 32 commarcae et tres provinciae; Castalia, Valentia et Lucentum.

Inferius aliquarum praecipuarum urbium catalogus:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  2. Hofmann, Johann Jacob (1635-1706): Lexicon Universale, Historiam Sacram Et Profanam Omnis aevi, omniumque Gentium; Chronologiam Ad Haec Usque Tempora; Geographiam Et Veteris Et Novi Orbis; Principum Per Omnes Terras Familiarum (...) Genealogiam; Tum Mythologiam, Ritus, Caerimonias, Omnemque Veterum Antiquitatem (...); Virorum (...) Celebrium Enarrationem (...); Praeterea Animalium, Plantarum, Metallorum, Lapidum, Gemmarum, Nomina, Naturas, Vires Explanans. - Editio Absolutissima (...) Auctior (...). - Leiden: Jacob. Hackius, Cornel. Boutesteyn, Petr. Vander Aa, & Jord. Luchtmans, 1698. 2-¦ - T. 1: Literas A, B, C, continens. (6) Bl., 1072 S.; Kupfertit. - T. 2: Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. (1) Bl., 900 S. - T. 3: Literas M, N, O, P, Q, continens. (1) Bl., 994 S. - T. 4: Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. (1) Bl., CXXVI, 743, 116 S.- Satzspiegel 32,1 x 17,3 cm - Signatur: XN 9739 apud www.uni-mannheim.de
  3. Hofmann, Johann Jacob (1635-1706): Lexicon Universale, Historiam Sacram Et Profanam Omnis aevi, omniumque Gentium; Chronologiam Ad Haec Usque Tempora; Geographiam Et Veteris Et Novi Orbis; Principum Per Omnes Terras Familiarum (...) Genealogiam; Tum Mythologiam, Ritus, Caerimonias, Omnemque Veterum Antiquitatem (...); Virorum (...) Celebrium Enarrationem [. . .; Praeterea Animalium, Plantarum, Metallorum, Lapidum, Gemmarum, Nomina, Naturas, Vires Explanans. - Editio Absolutissima [. . .] Auctior. - Leiden: Jacob. Hackius, Cornel. Boutesteyn, Petr. Vander Aa, & Jord. Luchtmans, 1698. 2-¦ - T. 1: Literas A, B, C, continens. (6) Bl., 1072 S.; Kupfertit. - T. 2: Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. (1) Bl., 900 S. - T. 3: Literas M, N, O, P, Q, continens. (1) Bl., 994 S. - T. 4: Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. (1) Bl., CXXVI, 743, 116 S.- Satzspiegel 32,1 x 17,3 cm - Signatur: XN 9739 apud www.uni-mannheim.de.]