Theologia liberationis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theologia liberationis est motus theologicus ac pastoralis primo in America Latina annis sexagenariis vel septuagenariis saeculi vicensimi natus et deinde in alias orbis terrarum, praesertim Tertii Mundi, partes diffusus, qui praecipuam sollicitudinem exhibet vitae condicionum pauperum oppressionisque victimarum. Saepe etiam condiciones sociales atque oeconomicae quae habebantur sub regiminibus dictatoriis nonnullarum civitatum, velut Brasiliae, ortum theologiae liberationis provocaverunt.

Theologiae liberationis fautores maximum momentum tribuunt exodi biblicae narrationi, quippe quae exemplar liberationis a servitute praebeat, hodiernis in adiunctis apte adhibendum.

Diversae sunt theologiae liberationis formae ac manifestationes, qua de causa etiam de theologiis liberationis, in forma plurali, sermo est, nonnullae ex quibus, cum Marxismi placitis affectae essent, ab Ecclesiae Catholicae magisterio reprehensae sunt.

In provincia pastorali bene liberationis theologia agit atque exprimitur in illis Christianorum parvis coetibus localibus, qui communitates ecclesiales de basi saepissime nuncupantur.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Instructio Congregationis pro Doctrina Fidei de quibusdam rationibus «theologiae liberationis»