Titus Flavius Postumius Titianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Titus Flavius Postumius Titianus (nescimus quando natus, quando mortuus sit) fuit senator Romano saeculorum tertii et quarti.

Magistratus publici[recensere | fontem recensere]

Postumius inter 285 et 290 consul I suffectus erat, deinde corrector Italiae et iudex appellationis. Tum fuit corrector Campaniae, consularis aquarum et Miniciae Romae et anno 295/296 proconsul Africae. Anno 301 consul II ordinarius electus est. Postumius etiam anno 305/306 praefectus urbi Romae fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Postumii gens senatorii ordinis erat et ex Africa Romam venerat. Anno 160, Marcus Postumius Festus novus homo consulatum suffectum gesserat. Hic proavus Postumii Titiani fuit. Titus Flavius Postumius Quietus, consul anni 272, et Titus Flavius Postumius Varus praefectus urbi 271/272 verisimile Titiani propinqui sunt[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly (Stuttgardiae 1999), 10, col. 226.


Antecessores:
Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar III et Gaius Galerius Valerius Maximianus III
Consul
301
cum
Virio Nepotiano
Successores:
Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar IV et Gaius Galerius Valerius Maximianus IV