Marcus Iunius Caesonius Nicomachus Anicius Faustus Paulinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Iunius Caesonius Nicomachus Anicius Faustus Paulinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus saeculi 3 et 4 erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Anicius Faustus senator fuit, mater Asinia Juliana Nicomacha erat. Avi eius Quintus Anicius Faustus Paulinus a patre et Gaius Asinius Nicomachus Julianus a matre erant. Uxorem duxit Amniam Demetriam, e qua filios duos habuit: Sextus Anicius Faustus Paulinus, consul anni 325 et Amnius Anicius Iulianus, consul anni 322.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anicius anno 298 consul II ordinarius fuit. Nescimus, quando antea consul suffectus fuerit. Eodem anno praefectus urbi Romae factus est et ad 1 Martii 300 mansit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 704


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus V et Gaius Galerius Valerius Maximianus Caesar II
Consul
298
cum
Virio Gallo
Successores:
Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus VII et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VI