Carrhae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rudera urbis Carrharum.

Carrhae sive Carrae, nunc temporis Harran, est urbs sita in hodierna Turcia. Fuit temporibus antiquis urbs inclyta.

Diu in hac urbe prisca religio Iovialis et Hellenismus remansere vividi, quia cum Imperator Iustinianus clausit anno 529 Academiam Platonicam Atheniensem, septem philosophi Platonici (Damascius, Simplicius, Priscianus Lydus, Eulamius, Hermias, Diogenes, Isidorus Gazaeus) aufugerunt apud regem Persiae Chosroem I et postea iverunt Carrhas et perrexerunt cultum priscum in hac urbe colere et philosophiam neo-platonicam propagare. Multi putant Sabaeismus atque Sufismus ex hoc fonte hausisse.

Proelium Carrharum[recensere | fontem recensere]

Nomen Carrharum, ut Proelium Waterlooense Francogallis, triste sonat in auribus Romanorum, ibi enim anno 53 ante Iesum natum, proelium ingens fuit inter Romanos, duce Crasso, atque Parthas, duce Surena, quo exercitus Romanorum omnino deletus est.