Iudicium inter Civitates
Iudicium inter Civitates, vel Latinitate recentiore Internationalis Iustitiae Curia (Francogallice: Cour internationale de justice), saepe dicta Iudicium Mundi aut Curia Mundi, est primum Consociationis Nationum organum iudiciale. Sedem habet in Palatio Pacis Hagae Nederlandiae. Sua praecipua officia sunt statuere res legitimas apud ius inter civitates et gentes et primcipium "ex aequo et bono" a civitatibus relatas et adducere opiniones de controversiis legitimis quas organa procuratoresque rite permisi et Conventus Generalis vel Concilium Salutis Consociationis Nationum ei summittant. Id Internationali Delictorum Curiae discrepat, quae etiam fieri potest ut iurisdictionem totius orbis terrarum habeat.
Index |
Officia [recensere]
Statutum anno 1945 a Charta Consociationis Nationum (Anglice: UN Charter), iudicium anno 1946 operari coepit, successor Perennis Iustitiae Internationalis Iudicii. Statutum Iudicii inter Civitates, simile eius decessoris, est praecipuum documentum constitutionale quod iudicium constituit et ordinat.[1]
Compositio [recensere]
Iudicium inter Civitates componitur a quindecim iudicibus qui pro spatio novenorum annorum a Conventu Generali Consociationis Nationum Concilioque Securitatis? eliguntur ex indice virorum quos greges nationum in Perenni Arbitrationis Curia nominent. Ratio electionis in articulis 4–12 statuti condendi statuitur. Viri spatia novenorum annorum pro iudicibus sunt, et ad unum aut do spatia addita iterum elegi possunt. Comitia ternos annos habentur, tribus iudicibus se moventibus (et fortasse eorum magistratum reficere petentibus).
Praesides [recensere]
| Iudicii inter Civitates praesides | ||||
| # | Nomen | Mandati initium | Mandati finis | Civis |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Iosephus Gustavus Guerrero (1876−1958) | 1946 | 1949 | Salvatorianus |
| 2 | Iulius Basdevant (1877−1968) | 1949 | 1952 | Francicus |
| 3 | Arnoldus Duncan McNair (1885−1975) | 1952 | 1955 | Britannicus |
| 4 | Green H. Hackworth (1883−1973) | 1955 | 1958 | Americanus |
| 5 | Helge Klaestad (1885−1965) | 1958 | 1961 | Norvegicus |
| 6 | Bohdan Winiarski (1884−1969) | 1961 | 1964 | Polonicus |
| 7 | Percy Claudius Spender (1897−1985) | 1964 | 1967 | Australianus |
| 8 | Iosephus Ludovicuss Bustamante y Rivero (1894−1989) | 1967 | 1970 | Peruvianus |
| 9 | Machometus Zafrullah Khan (1893−1985) | 1970 | 1973 | Pakistanus |
| 10 | Manfred Lachs (1914−1993) | 1973 | 1976 | Polonicus |
| 11 | Eduardus Jiménez de Aréchaga (1918−1994) | 1976 | 1979 | Uruguaianus |
| 12 | Humphrey Waldock (1904−1981) | 1979 | 1981 | Britannicus |
| 13 | Taslim Olawale Elias (1914−1991) | 1982 | 1985 | Nigerianus |
| 14 | Nagendra Singh (1914−1988) | 1985 | 1988 | Indianus |
| 15 | Iosephus Maria Ruda (1924−1994) | 1988 | 1991 | Argentinus |
| 16 | Robertus Yewdall Jennings (1913−2004) | 1991 | 1994 | Britannicus |
| 17 | Machometus Bedjaoui (* 1929) | 1994 | 1997 | Algerinus |
| 18 | Stephanus M. Schwebel (* 1929) | 1997 | 2000 | Americanus |
| 19 | Gilbertus Guillaume (* 1930) | 2000 | 2003 | Francicus |
| 20 | Shi Jiuyong (* 1926) | 2003 | 2006 | Sina |
| 21 | Rosalyn Higgins (* 1937) | 2006 | 2009 | Britannica |
| 22 | Hisashi Owada (* 1932) | 2009 | 2012 | Iaponicus |
| 23 | Peterus Tomka (* 1956) | ab anno 2012 | Slovacia | |
Vide etiam [recensere]
- Ius inter civitates et gentes
- Ius gentium
- Ius cogens
- Concilium Salutis
- Civis mundi
- Iudicium Internationale Criminale
- Iudicium Criminale inter Gentes pro Iugoslavia Pristina
- Internationale Delictorum Tribunal pro Rwanda
- Internationalis Delictorum Curia
- Mundializatio
Notae [recensere]
- ↑ Statutum Internationalis Iustitiae Iudicii. Accessum 31 Augusti 2007.
Bibliographia [recensere]
- Eyffinger, Arthur, Arthur Witteveen, et Mohammed Bedjaoui. 1999. La Cour internationale de Justice 1946–1996. Hagae et Londini: Martinus Nijhoff Publishers. ISBN 90-411-0468-2.
- Karg, Moritz. 2005. IGH vs. ISGH: Die Beziehung zwischen zwei völkerrechtlichen Streitbeilegungsorganen. Baden-Baden: Nomos. ISBN 3-8329-1445-5.
- Rosenne, Shabtai. 2003. The World Court: What It is and How It Works. Ed. 6a. Leiden: Nijhoff. ISBN 90-04-13633-9.
- Schulte, Constanze. 2004. Compliance with Decisions of the International Court of Justice. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-927672-2.
- Zimmermann, Andreas, et al., eds. 2006. The Statute of the International Court of Justice: A Commentary. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-926177-6.
Nexus externi [recensere]
- Iudicium inter Civitates, situs publicus
- Index casuum ab iuducio post 1946 statuorum
Iulius Basdevant | Arnoldus McNair | Green H. Hackworth | Helge Klæstad | Bohdan Winiarski | Percy Spender | Iosephus Ludovicus Bustamante y Rivero | Machometus Zafrullah Khan | Manfredus Lachs | Eduardus Jiménez de Aréchaga | Humphrey Waldock | Taslim Olawale Elias | Nagendra Singh | Iosephus María Ruda | Robertus Yewdall Jennings | Machometus Bedjaoui | Stephanus M. Schwebel | Gilbertus Guillaume | Shi Jiuyong | Rosalyn Higgins | Hisashi Owada