Tibetum
Tibetum,[1] sive Thibetum,[2] est regio in Asia Media sita, cuius terra tempore antiquo fuit nominibus Graeco et Latino Bautaea et Persico classico Bautaya, atque Latino mediaevali Tibitum cognitum. Olim accurate usque ad annum 1959 civitas sui iuris erat libera.
Sunt in Tibeto altissimi orbis terrarum montes; ideo dicitur Tibetum esse tectum mundi. Montes maximi Tibetani etiam nomina antiqua Graeco-Latina habuerunt: montes Emodi (hodie Himalayae, 8848 metrorum), Imaus (hodie Karakoram, 8611 m), Indo-Caucasus (hodie Kwen-Lun, 7723 m), et Issedon (hodie Tyan-Shan, 7439 m).
Index |
Historia [recensere]
Invasio Sinensis 1950-1951 [recensere]
Exercitus Popularis Sinensis (Res Publica Popularis Sinarum) Tibetum die 7 Octobris 1950 in Chamdo, Kham (ortus Tíbeto) pepulit. Hoc aggressum inceptum insignivit integrationis Tibeti Sinensis. Adferente pacto cum Thibeto, Sina hoc aggressum vocavit "Liberatio Tibeti." Quamvis vocavit "Invasus Tibeti" a gubernaculo Tibeti exsilio, Congressu Civitatibus Foederatae Americae, Jane (perito militaria),?
Protestatio 2008 [recensere]
Mense Martio anni 2008, protestationes populis Tibetanorum contra potestatem Sinensem Lhassae reprimuntur, in memoria seditionum gravium anni 1989. Factae sunt paucis mensibus ante Olympios ludos aestivos anni 2008. Extra caput Lhassam, aliae protestationes populis factae sunt, praesertim circum monasterium Labrang in Gansu, in Amdo, antiquae provinciae Thibetanae parte.
Notae [recensere]
- ↑ Carolus Egger, Diurnarius Latinus., 1980, p.56; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarrum Finnicarum, Helsinkium, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009; Ephemeris 2010; etc.
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
| Civitates | AtropateneAfgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesha · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Casachia · Chirgisia · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabi Uniti · Georgia · †Iaponia · Iemenia · India · †Indonesia · Iordania · Iraquia · Irania · Israel · Laotia · Libanus · Malaesia · Maldivae · Mogolia · Nepalia · Omania · Pakistania · †Philippinae · Quataria · Corea Meridionalis · Corea Septentrionalis · Respublica Populi Sinae · Russia · Singapura · Sri Lanca (Taprobane) · Syria · Tadzikistania · Thailandia · †Timoria Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia †Etiam membrum Oceaniae est. |
|---|---|
| Regiones | Territoria Palaestinensia · Respublica Sinae (Taivania) |