Stagnum

E Vicipaedia
Stagnum prope Cornium in Nederlandia.

Stagnum est locus aqua plenus, vel naturalis vel artificiosus, qui lacus minor percipitur.[1]

Stagnum in Comitatu Montgomery Ohii ab hominibus factum solisque occasu visum.
Stagnum in Hortis Mediis Manahatae in Urbe Neoeboracensi.
Stagnum ab aqua subterranea superfluente in Tufa Meridiana Californiae effectum.
Stagnum ornamentale cum parva aqua cadente in Hortis Lapideis Cataractae Niagarensis.
Claudius Monet, ultimos suae vitae annos tricensimos, circa 250 picturas olearias pinxit, quae stagnum nymphaeacearum in suo horto florali monstrant.

Stagna variis causis naturalibus fieri possunt (ut in planitiebus ad inundationes pronis, in canalibus fluviatilibus occlusis, per rationes glaciariorum, in paludibus a bryophytis formata, in systematibus thiniorum litoralium, atque a castoribus effecta), aut esse possunt depressiones remotae tantum (sicut foramina cortinae, stagna vernalia, foramina vasorum planitiei, et sinuositates naturales modo in terra non exsiccata), ab aqua effluente, aqua subterranea, praecipitatione, atque ab omnibus tribus rationibus impletae.[2]

Stagna naturae aquam dulcem amaramve continere possunt. Stagna (quae dicuntur) aquam salsam continentes, quae cum mari recte coniunguntur ut iustam salsitudinem conservent, usitate pars existimantur circumiectorum marinorum quia organismos aquae dulcis amaraeve non sustinent, et ergo non intra disciplinam scientiae aquae dulcis inveniuntur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stanley, E. G. (1 Iunii 1975). "The Merriam-Webster Dictionary – The Oxford Illustrated Dictionary". Notes and Queries 22 (6): 242–243 .
  2. Clegg 1986.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Clegg, J. 1986. The New Observer's Book of Pond Life. Ed. quarta. Londinii: Frederick Warne. ISBN 0-7232-3338-1. OCLC 15197655. WorldCat.
  • Di Fidio, Mario, et Claudio Gandolfi. 2013. La lingua delle acque. Mediolani: BEIC. PDF.
  • Environment Canada. 2004. How Much Habitat is Enough? A Framework for Guiding Habitat Rehabilitation in Great Lakes Areas of Concern. Ed. secunda.
  • Herda, D. J. 2008. Zen & the Art of Pond Building. Sterling Publishing Company. ISBN 978-1-4027-4274-3.
  • Hughes, F. M. R., ed. 2003. The Flooded Forest: Guidance for policy makers and river managers in Europe on the restoration of floodplain forests. Cantabrigiae: FLOBAR2, Department of Geography, University of Cambridge.
  • Keddy, P. A. 2010. Wetland Ecology: Principles and Conservation. Ed. secunda. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • MacKenzie, W. H., et J. R. Moran. 2004. Wetlands of British Columbia: A Guide to Identification. Ministry of Forests, Land Management Handbook 52.
  •  Touchart, L. 2006. "Définition de l’étang: le point de vue de la géographie limnologique." Cluj-Napoca: Studia Universalis Babes-Bolyai. Geographia 51 (1): 117–32.

Nexcus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad stagnum spectant (Pond, Ponds).
Vicicitatio habet citationes quae ad stagnum spectant.
Vide stagnum in Victionario.