Septa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ciudad autónoma de Ceuta
سبتة‎
Vexillum Insigne
(vexillum) (insigne)
Situs urbis autonomicae Septae in Hispania
Lingua officialis Hispanica
Area
 - tota
 - % a Hispania
loco
18,5 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - % a Hispania
 - densitas incolarum
loco
82 376

4 500 inc./km²
Gentilicium "Septensis-e[1]"
Statutum autonomiae anno 1995
Repraesentatio
parlamentaria

 - Parlamentum
 - Senatus
 
 
1 deputatus
2 senatores
Demarchus et Praeses Ioannes Iesus Vivas (PP)
Urbs autonomica Septa
Septae tabula.

Septa (Hispanice Ceuta et Arabice; سبتة‎), vel Abyla vel Septem Fratres vel Exilissa[2] (ob montes urbis), est urbs autonoma, 18,5 chiliometra quadrata lata, in Hispania et exclavatura in Septemtrionali Africae litore sita, Septemtrionales limites cum Maroco partita. Ab Paeninsula Hiberica Freto Gaditano separata, Septa iuxta limites inter Mare Mediterraneum et Oceanum Atlanticum iacet. Septa, iuxta cum Hispanica exclavatura Rusadire, est una inter duo perpetuo habitata territoria continentali in Africa. Fuit pars Provinciae Gaditanae usque ad pridie Idus Martias anni 1995, cum urbis Statutum Autonomiae approbatum est.

Septa, sicuti Rusadir, portus liber erat antequam Hispania se Unioni Europaeae iunxit. Anno 2011 populositas 82 376 erat. Quae consistit in Christianis, Musulmanis (praesertim Arabophonis et Libycophonis) et parvis Iudaeorum ac Indicorum Hinduistarum minoritatibus. Lingua Hispanica lingua officialis est. Plerique urbis incolae ethnice Hispani sunt qui a Maroco regi abnuunt. Exploratio ab Instituto Opina societate confecta 87,9% hominum in continentali Hispania ambas urbes (Septam et Rusadir) Hispanicas considerare invenit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Origo nominis "Septa" a denominatione "Septem Fratres" trahitur, quam dedere Romani septem regionis montibus. "Septem" deformatum est in "Septa".

Antiquitatis geographi et historiographi huius loci toponymum non produnt, sed quorum unus, Pomponius Mela, orographicas Occidentalis Alminae peculiaritates referebat, cum eius septem parvis symmetricis montibus quos "Septem Fratres" nuncupavit. Phoneticam propter similitudinem Hispanice nomen Ceuta e nomine "Septem", arabizatum سبت /septa/ ortum esse putatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 250 000 a.C.n. apparuere prima humanae praesentiae vestigia Septae.

Saeculo VII a.C.n. Phoenices promunturium Cathedralis occupavere. Urbs Punicis colonis denominatione "Abyla" condita est et a Graecis Phocaeis capta est, qui eam Ἑπτά Ἀδέλφια denuo nuncupavere. Anno 319 a.C.n., Karthago urbem capit, quae penes Karthaginenses manebit.

Anno 201 a.C.n., victa Karthagine post Secundum Bellum Punicum, urbs Regno Numidiae cessa est. Anno 47 a.C.n. cadit penes Mauros. Anno 40 p.C.n. Caligula hoc regnum adnectit, quod fit Romanum territorium et pars provinciae Mauritaniae Tingitanae. Africae Septemtrionalis regio et urbs anno 429 penes Vandalos cadunt.

Anno 534, Byzantinus magister militum Belisarius urbem rursus capit (per imperatoris Iustiniani I expeditiones in Africa Septemtrionali). Dominatio brevis erit, nam cadet penes Visigothos. Anno 709, urbs cadit penes Musulmanos, propter intestina proelia inter Visigothos. Revera, aliquae legendae comitis Domini Iuliani Septensis tumultum causam eius ruinae narrant.

Anno 788, urbs ab Idrisidico emiratu capta est. Anno 931, Omayada Abderama III urbem Caliphatui Hispanico cepit. Non multo postea Caliphatus divisio in taifas passa est.

Anno 1024 Septa subiecta est Taifae Malacitanae.

Anno 1061, Sucutus Albargavati Dominatum independentem proclamat.

Anno 1084, Almoravides, ab Iosepho Texifo ducti, urbem cepere.

Anno 1147, Almohadae eam capiunt.

Anno 1227 accidit martyrium Sancti Danielis et eius comitum.

Anno 1232 urbs a Taifa Murciae capta est, quamquam eius dominium brevissimu fuit, quia anno 1233 Septa denuo independens fuit. Etiam brevis fuit Septensis independentiae perihodos, quia anno 1236 Regnum Fezzae eam occupavit et anno 1242 rursus capta est tunc ab Hafsidis.

Anno 1249 dynastia Azafidarum urbem Septam obtinuere.

Secundum Foedus Montis Acuti Vicariatuum (Hispanice; Monteagudo de las Vicarías), anno 1291 inter Castellam et Aragoniam, urbs sub Castellae pondere cecidit. Anno 1305, sicuti Regni Nasridici Granatensis pars, urbs in Mediterraneam Castellae politicam intravit.

Tamen anno 1309 capta est a Regno Fezzae cum Aragoniensi auxilio. Anno 1310, Azafidae denuo urbis dominium cepere. Anno 1314 Regnum Fezzae rursus eam cepit. Anno 1315 Azafidae denuo urbis dominium cepere. Anno 1327 Regnum Fezzae eam cepit. Anno 1384 Regnum Granatae eam cepit. Anno 1387 Regnum Fezzae rursus cepit.

Die 21 Augusti anno 1415 Rex Portugalliae Ioannes I cum suis filiis Eduardo, Petro et Henrico Navigatore in praesentes oras Sancti Amari (Hispanice; San Amaro) egressus est et urbem Regno Portugalliae cepit. Ob varios capitaneos ineptos regendae urbi post captionem, Petrus de Menezes regi adfuit et cum fusti aleo Lusice nuncupato (quo factus est ludus multo popularis in illo tempore) hunc hymnum promulgavit: "Domine, hoc fusti Septam omnibus hostibus defendere possum" quaestioni Ioannis I Portugalliae de si esset satis fortis ad suscipiendum talis responsalitatis munus. Petrus de Menezes primus urbis Gubernator et Capitaneus Generalis designatus est. Notus fustis aleo in praesenti in Sanctuario Sanctae Mariae Africae (Hispanice; Santuario de Santa María de África) servatur et traditus est e manu in manum omnibus generalibus ad mandatum accedentibus dum urbem defendere iurabant sicuti promisit Petrus de Menezes. Post foedus cum Regno Fezzae, hoc Septam Portugallicam agnovit. Urbs Portugallica Foedere Alcassovarum (Hispanice et Lusice; Tratado de Alcáçovas) et Foedere Turris Syllanae (Hispanice; Tratado de Tordesillas et Lusice; Tratado de Tordesilhas) agnita est.

Rege Sebastiano I mortuo, Regnum Portugalliae in monarchiam Hispanicam anno 1580 incorporavit. Anno 1640 Septa Portugalliam in eius secessione non secuta est, manere sub Philippi IV suverenitate malendo, sed Portugallica arma in suo insigni et in suo vexillo manere decrevit.

Anno 1656 Diploma Naturae concessa est et titulum "Fidelissima" eis quos iam ostendebat, "Nobilis" et "Legalis", addidit.

Anno 1668 Foedus Olisiponense (Hispanice et Lusice; Tratado de Lisboa) inter Hispaniam et Portugalliam obsignatum Hispanicam suverenitatem super Septa agnoscit.

Inter annos 1694 et 1724 Sultanus Maroci Mulai Ismail obsedit.

Anno 1704, cum terrā circumvallata esset, Septa Regiae Classi Britannicae, quae Calpe cepit, restitit. Marocenses terrā urbem aggressi sunt dum Anglo-Batava classis cannonibus percussit et descensum in urbem conata est. Continenter obsidebatur urbs a Maroco annis 1725 ac 1728, 1732, 1757 et 1790 ac 1791.

Anno 1812, Iuncta Urbis Commune Constitutionale facta est.

Inter annos 1859 et 1860 exarsit Bellum Hispano-Marocense et urbs suos limites auxit.

Anno 1912 carcer clausus est et inauguratus est Protectoratus Hispanicus Maroci (Hispanice; Protectorado Español de Marruecos et Arabice; حماية إسبانيا في المغرب) in Septemtrionalis Maroci zona.

Anno 1925, Septa independens a Provincia Gaditana Regali Decreto pridie Nonas Augustas facta est.

Anno 1936 incepit Bellum Civile Hispanicum. Rebellatio, a copiis colonelli locumtenentis Legionis Hispanicae Ioannis Yagüe ducta, Septae albento caelo diebus 17 et 18 Iulii imposita est, sine invenenda magna resistentia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hierarchia Catholica
  2. Lexicon Universale Hofmann


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!