Navis traiectoria

Navis traiectoria in portu Bristolii.
Navis traiectoria[1] est navigium quod pro ponte usurpatur certo loco fluminis, canalis, freti, vel lacus. Hic locus traiectus nominatur. Hodie pontones saepius pro navigiis traiectoriis usurpantur, qui per funem trans flumen vel canalem protensum prorsus et rursus sine mora eunt. In aliis traiectibus aliae naves et parvae et magnae, quae onera gravissima vel tramina ferriviaria transportare possint, laborem illum ferunt.
Notae[recensere | fontem recensere]

Traiectus cum pontone Charkoviae.
- ↑ «Transbordador» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 1073. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice); cf. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Robins, Nick (1996). The Evolution of the British Ferry. Kilgetty, Pembrokeshire: Ferry Publications. (Anglice)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad naves traiectorias spectant. |