Roman numeral 10000 CC DD.svg

Botsuana

E Vicipaedia
(Redirectum de Botswana)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Botsuana
Res apud Vicidata repertae:
Botsuana: insigne
Botsuana: vexillum
Continens: Africa
Territoria finitima: Namibia, Africa Australis, Zambia, Zimbabua
Caput: Gaborone

Gubernium

Princeps: Ioannes Khama
Praefectus: Ioannes Khama
Consilium: National Assembly
Situs interretialis

Populus

Numerus: 2 021 144±0
Sermo publicus: Lingua Anglica
Zona horaria: UTC+2, Central Africa Time
Moneta: Botswana pula

Commemoratio

Hymnus nationalis: Fatshe leno la rona
Praeceptum: Pula

Sigla

ISO BW, BWA, 072; IOC BOT
Dominium interretiale: .bw
Praefixum telephonicum: +267
Siglum autoraedarum: BW

Botsuana[1] seu Botswana[2] est civitas sui iuris in Africa Austrina sita, quam circa 2,155,784 incolarum habitant. Densitas incolarum parvula est. Gaberones (Anglice et Tswanice: Gaborone) est caput civitatis. Occidenti septentrioneque Namibiae, oriente Zimbabuae, et meridie Africae Australi finitima est. Septentrione, angusta lacinia circa 750 metra lata, iuxta flumen Sambesem (Anglice Zambezi sive Zambesi), cuius transitus per navem traiectoriam fit, limitem cum Zambia.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Primi Occidentales exploratores, ex exeunte saeculo duodevicensimo, regionem nominaverunt secundum nomen populi loci, scilicet, Betzuanalandia, ex Anglica voce Bechuanaland, quae praefixo bo sive ba ('hominem, populum'), radice Tswana (quae populi Bantuanorum Meridionalium nomen est) et Anglico suffixo land ('terram') formatur. Colonialis designatio pro officiali forma Botsuanae (Anglice et Tswanice Botswana) substituta est, post libertatem civitatis.

Civitatis gentilicia Botsuanus-a-um, Botsuanensis-e, praeter vocem Betzuanus-a-um sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula Botsuanae.

Historia Botsuanae Africa Australi pondere adficitur. Britannicus protectoratus ex anno 1885 cum Betzuanalandiae nomine. Die 30 Septembris anni 1966, civitas suam libertatem enuntiat, et Botsuana nominari coepit. Praeses Seretseus Khama civitatem ex libertate usque ad suam mortem anno 1980 gubernavit, cui vicarius praeses Cetumileus Marise successit. Regularia comitia ex illo tempore habentur et politicae stabilitatis exemplum in Continente putatur. Velut civitatum Africae Austris phyleticae segregationis regimini adversatarum una, Exercitus Africae Australis incursionum propositum fuit, sub criminatione Congressus Nationalis Africi partisanorum protegendorum. Ex anno 1990, bilaterales rationes meliores fiunt, terminato apartheid sive segregatione phyletica. Decennio 199, productus domesticus grossus annuam mediam 10.3% crescit. Aritudo et mundana recessio ineuntis decennii 200 civitatem ad oeconomicam depressionem ducunt et suam fiduciam e fodinali re, 70 centesimae exportationum responsali, patefaciunt. Anno 1998, post quattuor mandata, praeses Cetumileus Masire, Factionis Democraticae Botsuanensis (Anglice Botswana Democratic Party), a civilitate recessit et ab vicario praeside, Festo Mogae, substituitur. Factio Democraticae Botsuanae (ex libertate gubernans) in parlamentariis comitiis anni 1999 vicit, et Concilium Nationale Festum Mogae praesidem sanxit. Martio anni 2008, decem annis fungendo munere completis, Festi Mogae renuntiatio praevidetur, cui vicarius praeses Ioannes Khama, primi praesidis filius, successurus est.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Festus Gontebanye Mogae, Botsuanae praeses.

Botsuana constitutione vigente e die 30 Septembris anni 1966 gubernatur. Gubernationis systema adoptatum res publica praesidialistica est. Dux civitatis et gubernationis praesens praeses, Festus Gontebanye Mogae et vicarius praeses Seretseus Ian Khama est.

Potestas exsecutiva a praeside et a praeside vicario, ambobus per suffragium indirectum quinquenni mandato electis, obitur. Consilium ministrorum a praeside nominatum a septendecim ministeriis componitur in quibus ministri praesidem et vicarium praesidem ad administrandam civitatem iuvant.

Potestas legisfera est bicameralis, a Domo Ducum (Anglice House of Chiefs of Botswana), a quindecim sociis (a ducibus tribualibus,? subducibus et sociatis) composita et gubernationi concilium dante, et a Concilio Nationali, a sexaginta tres sociis, per suffragium populare directum quinquenni mandato electis, composito, obita.

Potestas iudicialis obitur ab his iurisdictionibus: Tribunal Supremum, Tribunal Appellationis, et singula Tribunalia Magistratuum in singulis districtis habita.

Factiones politicae sunt inferiora:

Divisiones administrationis[recensere | fontem recensere]

Districtus Botsuanae.

Botsuana in districtus novem dividitur quae sunt inferiora:

Numero in tabula Districtus Latine Districtus Anglice Caput Latine Caput Anglice
1 Districtus Centralis Central District Seroveum Serowe
2 Districtus Ghansiensis Ghanzi District Ghansium Ghanzi
3 Districtus Galagadiensis Kgalagadi District Tsabongum Tshabong
4 Districtus Gatlengensis Kgatleng District Motzudium Mochudi
5 Districtus Quenengensis Kweneng District Molepololeum Molepolole
6 Districtus Boreorientalis North-East District Masunga Masunga
7 Districtus Boreoccidentalis North-West District Maunum Maun
8 Districtus Austrorientalis South-East District Gaberones Gaborone
9 Districtus Meridionalis Southern District Canyeum Kanye

Geographia[recensere | fontem recensere]

Mediae Gaberones, caput civitatis.

Botsuana aridae intestinae Africae Austrinae zonae sita est. Civitas multum plana est, fere tota oropedio inter 700 et 1200 metra alto occupata quod orientali extremitati soli aspritudinem? parum auget. Deserta Calaharae (Anglice Kalahari) civitatis Austroccidentem occupat et depressio Mababensis (Anglice Mababe) palude Cubangensi partim occupatur ubi flumen Cubangum (Anglice Okavango), e Namibia profectum, finem habet. Praecipuum flumen, nihilominus, Limpopum (Anglice Limpopo) est, Meridionalem limitem cum Africa Australi constituens. Ubi hoc flumen nationem relinquit, orientali extremo, infimus Botsuanae locus, 513 metra altus, est. Locus supremus est Colles Tsodilenses (Anglice Tsodilo Hills), 1489 metra alti.

Clima e desertico ad semiaridum cum suavibus hiemibus et aestatibus calidis variat.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Hospitium Casanei (Anglice Kasane).

E sua libertate, Botsuanae oeconomia in mundo maximarum incrementi taxationum unam mansit: Inter annos 1966 et 1999, verbi gratia, civitas 9 centesimas mediam quotannem crevit. Quamquam ultimis annis leviter decrevit, tamen suum incrementum inter annos 2006 et 2007 4.7 centesimae fuit. Per salubrem fiscalem civilitatem et oeconomicam gestionem efficacem, civitas ex Africae pauperrimarum una oeconomia intermediarii gradus facta est, cuius reditus per capita multarum civitatum evolventium eum superat. Eius debitum externum parvum est, 513 millionum Statunitensium dollariorum anno 2007.

Botsuanae oeconomici incrementi historia ad suas vicinas Africas spectans coepit cum gubernatio reditu generato ex adamantis usurpatione utere decresceret ut oeconomica evolutio cum prudentibus fiscalibus civilitatibus et externa cauta civilitate praeberetur.

Societas Debswana una societas fodinalis adamantum in Botsuana operans et 50 centesimae eius actias gubernationis manibus sunt et totius gubernationis reditus dimidio correspondet.

Quamquam Botsuana rhythmo? magno per decennia crevit et etiam crescit, cum magis aut minus intentione, eius populus dure Syndroma Comparatis Defectu Immunitatis punitur, circa unus e quibusque tribus incolis Botsuanae VIDH habet, quod exspectatioenm vitae nationis in pessimo ordine mundanae clasificationis conlocat.

Gubernatio Syndromen Comparatis Defectu Immunitatis oeconomiam negative? afficere agnoscit et contra epidemiam pugnare omnibus modis possibilibus conatur.

Botsuana magna militaria impendia (fere 4% PDG anno 2004) habet. Aliqui internationales critici hos sumptus vanos putant, quia internationalis conflictus aut adhuc probabilitas civitatis minima est, dum Botsuanae gubernatio suis copiis in multilateralibus auxilii operationibus utitur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Ignem manu subiicientes. Boschimani in Botsuana.

Botsuanae praecipui ethnici circuli (in ordine) sunt; Tswanae, Calangae, Boschimani et Basarvae (Anglice Tswana, Kalanga, Bushmen et Aba Thwa, respective?). Aliae tribus sunt; Bayei, Bambucusi, Basubiae, Bahereri et Bacgalagadi (Anglice Bayei, Bambukushu, Basubia, Baherero et Bakgalagadi, respective?). Alius ethniarum circulus in Botsuana Caucasios et Indos, ambos aequaliter cum parvo numero, comprehendunt. Botsuanae Indi incolae a multis Indo-Afris aliquot generationum e Mozambico, Kenia, Tanzania, Mauritia, Africa Australi quoque et a primae generationis Indis immigrantibus constituuntur. Caucasii in Botsuana nati aut ex aliis Africae partibus, inclusis Zimbabua et Africa Australi, sunt. Caucasii seu Anglice seu Africane loquuntur et propomodum 3% incolarum constituunt.

Minus quam 10 000 Boschimanorum modo antiquo vivunt, velut venatores conlectoresque. Ex medio decennio 200, media gubernatio Boschimanos ex eorum terris eicere conata est.

VIDH/SIDA praevalentia in Botsuana est 24 centesimae adultorum anno 2006. Anno 2003, gubernatio programma late patens gratuita aut vilia antiretroviralia medicamina involvens quoque et nuntiatoriam ambitionem designata ad sistendam viri propagationem coepit.

Religio[recensere | fontem recensere]

Fere 70 centesimae Botsuanensium se Christianos agnoscunt. Anglicani, Methodistae, et Ecclesia Congregationalis Unita Africae Australis plerosque Christianos constituunt. Etiam Lutheranorum, Catholicorum Romanorum, Septimi Diei Adventistarum, Baptistarum, Ecclesiae Reformatae Batavae, Mennonitarum et aliarum Christianarum denominationum congregationes sunt. Etiam Mormones et Testes Iehovah adsunt. Secundum anni 2001 censum, nationis Musulmana communitas, praesertim Austrafricae originis, leviter plus quam 5000 sunt. Anni 2001 census etiam circiter 3000 Hinduistarum et 700 Bahaistarum enumerat. Cuiusquam communitatis sectatores haec data suos respectivos numeros parvi aestimare putant. Circiter 20 centesimas civium nullius religionis assentitur. Tum rustici tum urbani religiosis diaconiis bene intersunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Puella in Delta Cubangi (Anglice Okavango Delta) cibum conligit.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Linguae publicae in Botsuana sunt Lingua Anglica et Tsvana. Tsvanice praefixa maioris ponderis quam in aliis linguis sunt. Inter quae bo-, ad nationes referens, ba-, ad homines, mo-, ad unum hominem, et se-, ad linguam, sunt. Verbi gratia, Botsuanenses Batswana, unus Botsuanensis Motswana et lingua Tvana Setswana dicitur.

Lesothum, inclavatura in Africa Australi, civitata sororia putatur. Quod a consobrina tribu Sothorum (Anglice Sotho) incolitur qui simili lingua loquuntur. Ista lingua Sothica nominatur et a Tsvanophonis intellegi potest.

Musica[recensere | fontem recensere]

Tsvanica musica praecipue vocalis est, absque tympanis agitur; quod ponderis quoque facit nervorum instrumentis utere. Tsvanica musica vulgaris instrumenta velut setincanum et segancurum sive segabam (Anglice setinkare et segankure sive segaba) habet, quamquam, per ultima decennia, cithara Hispanica velut versatile instrumenum Tsvanicae musicae celebrata est.

Artes visuales[recensere | fontem recensere]

Collium Tsodilensium (Anglice Tsodilo Hills) picturae rupestres.

In septentrionali Botsuanae parte, Etsae et Gumerei (Anglice Etsha et Gumare) pagorum feminae notae sunt ob suam sollertiam conficendarum corbium e palma Mocolana et pigmentis loci. Texuntur plerumque corbes tribus modis: magnae corbes cum operculo ad condendum, magnae apertaeque corbes ad portandas res super capite aut ad spargendum detritum granum, et minores patellae ad spargendum cusum granum. Harum corbium ars semper per coloris usum amplificatur et meliores imagines faciunt maxime si magis magisque usui in commercio producuntur.

Praeterea, inter communitates artisticas opus fictile Thamagense et textrinum Oodiense, ambo nationis austroriente, sunt.

Antiquissimae picturae seu in Botsuana seu in Africa Australi venationem, animalium et hominum figuras depingunt, quae a Choesanis (Boschimanis) abhinc annorum circiter 20 000 in solitudine Calaharae (Anglice Kalahari) factae sunt.

Praeter has traditionaliores artes valde talentosorum artificum numerus est qui recentibus mediis ad se exprimendos utuntur. Paucae pinacothecae circum Botsuanam picturas sculpturasque exhibentes sunt. Nonnulla opera pulcherrimis Botsuanensibus topiis et alia a populo ipso afflantur.

Dies festi[recensere | fontem recensere]

Dies Latinum nomen Anglicum nomen Tsvanicum nomen
Kalendae Ianuariae Annus Novus New Year's Day Ngwaga o mosha
2 Ianuarii Festus dies publicus
variat[3] Dies Passionis Domini Good Friday Labotlhano yo o molemo
Lunae dies Paschae Easter Monday
variat[4] Ascensionis Domini Ascension Day Tlhatlogo
1 Iulii Equitis Seretsei Khama Dies Sir Seretse Khama Day
19 Iulii Dies Praesidis President's Day
20 Iulii Dies festus publicus
30 Septembris Dies Libertatis Independence Day Boipuso
25 Decembris Christi Natalis Christmas Keresemose
26 Decembris/27 Decembris Dies Capsarum Boxing Day
Primus Lunae dies post Christi Natalem quoque publicus dies festus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Botsuana": Nuntii Latini; Latein Kirchenrecht - Januar.
  2. "Botswana", cf.Laephotis botswanae. Vb. adiect. "Botswanensis", cf. Zidalus botswanensis, Asparagus botswanicus et binomina alia.
  3. Plerumque exeunte Martio aut ineunte Aprile.
  4. Plerumque Maio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Botswanam spectant.