Festum Sacrificii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Benedictiones Festi Sacrificii

Festum Sacrificii (Arabice عيد الأضحى ʿīd al-aḍḥā) est secundum ex duobus festis religiosis a Musulmanis per omnem orbem terrarum quotannis celebratis. Abraham (Ibrahim) honorat quia volebat sacrificare Ismael (Ismail), suum filium promissum, ut actio et signum deditionis et obsequii iussui Dei, antequam Deus per angelum Gabriel (Jibra'il) intervenit, qui ei dicit eius sacrificium iam acceptum esse. Caro animalis sacrificati dividi debere in partes tres: familia unam partem retinere, aliam partem cognatis, amicis, vicinis, aliamque partem pauperibus egentibusque daturam esse.

Preces Comillae in Bangladesha videri possunt cum Khutbah ut pars precum Festi Sacrificii die 7 Novembris 2011.
Panorama sinibus duodecim Musulmanos ex mescitis redeuntes post preces Festi Sacrificii in Imperio Mughalensi monstrat.
Celebrationes simul ac hajj annuum Meccae incipiunt.

In lunari calendario Islamico, Festum Sacrificii die decimo mensis Dhu al-Hijjah fit et tres dies persistit.[1] In calendar Gregoriano, in usu inter civitates hodiernas, tempore ab anno ad annum variant, undecim fere dies quotannis fluitans.

Festum Sacrificii est secundum ex duobus festis coniunctis, quorum primum Festum Ieiunii Soluti (Id al-Fitr) est. Basis huius festi in versu (ayah) 196 Al-Baqara invenitur, secundae Alcorani surae.[2] Vocabulum eid 'festum' semel in Al-Ma'ida, quinta Alcorani sura, apparet, 'festum sollemne' significans.[3]

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen Arabicum عيد الأضحى ʿīd al-aḍḥā ad litteram 'festum sacrificii' significat. Alium nomen est عيد الكبير ʿīd al-kabīr 'magnum festum'. Persice عید قربان ʿeyd-e qorbān appellatur, ab Arabico قربان‎‎ qurbān, quod quoque 'sacrificium' significat; hinc Turcice Kurban Bayramı.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Religion & Ethics – Eid el Adha" .
  2. Alcoranus 2:196
  3. Alcoranus 5:114. “Said Jesus the son of Mary: "O Allah our Lord! Send us from heaven a table set (with viands), that there may be for us—for the first and the last of us—a solemn festival and a sign from thee; and provide for our sustenance, for thou art the best Sustainer (of our needs)."”

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Festum sacrificii spectant.