Roman numeral 10000 CC DD.svg

Guinea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata-logo.svg Guinea
Res apud Vicidata repertae:
Guinea: insigne
Guinea: vexillum
Continens: Africa
Territoria finitima: Litus Eburneum, Guinea Bissaviensis, Liberia, Malia, Senegalia, Mons Leoninus
Caput: Conakry
Nomen officiale: République de Guinée

Gubernium

Princeps: Alpha Condé
Praefectus: Mamady Youla
Consilium: National Assembly
Situs interretialis

Populus

Numerus: 10 628 972±0
Sermo publicus: lingua Francogallica
Zona horaria: UTC
Moneta: Guinean franc

Commemoratio

Hymnus nationalis: Liberté

Sigla

ISO GN, GIN, 324; IOC GUI
Dominium interretiale: .gn
Praefixum telephonicum: +224
Siglum autoraedarum: RG

Guinea,[1] rite Respublica Guineae (Francice: République de Guinée), est civitas sui iuris in Africa Occidentali, cuius terra antiqua nomine Graeco-Latino classico Hesperia plerumque cognita est. Caput et maxima urbs Konakri[2] seu Conakry[3] (Francice Conakry) est. A septemtrione Guineā-Bissaviā ac Senegaliā, a boreoriente Maliā, ab oriente Litore Eburneo, a meridie Liberiā ac Monte Leonino, et ab occidente Oceano Atlantico terminatur. Fere 246 000 chiliometrorum quadratorum ampla est, decemque milliones incolarum habet.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Guineae etymologia incerta est. Latinus terminus Guinea e Lusitanico vocabulo Guiné directe venit, quod medio saeculo quinto decimo ortum est ad referendas terras quas incolebant Guineus, nomen genericum hominibus Nigricoloribus Africis infra Flumen Senegam[4] (Francice Sénégal) datum, sicuti oppositis fulvis Zenagis (Zenagice Aẓnag et Arabice صنهاجة), supra id, quos Lusitani Azenegues seu Mauros (Lusice Mouros) appellavere solebant. Nomen Guinea in usu lato in chronico Gomis Eanis de Zurara anni 1453.

Rex Ioannes II Lusitaniae titulum "Domini Guineae" (Lusice Senhor da Guinea) ex anno 1483 sumpsit. Lingua Lusitana nomen Guineus a Ghinawen nomine Libyco (aliquando Arabizato sicuti Guinauha sive Genewah) 'ustum populum' significante (similiter Archaeograeco vocabulo Αἰθίοψ, 'hominem usto facie praeditum' significante) mutuata esse creditur. Aginaw seu Akal n-Iguinawen Libyci nomen 'Nigricolorem' seu 'Nigricolorum terra' significat.

"Nigritia et Guinea cum Europaeis coloniis", Hermanni Moll, anno 1727.

Contendens coniectura, primum a Leone Africano anno 1526 prodita, terminum Guineam e Genis[5] (Francice Djenné), magna urbe intestina apud Superius Flumen Nigrum, derivari postulat. Geni in commercium auri et salis per Africam Occidentalem, e saeculo undecimo (Ganā rutā) usque ad saeculum tertio decimo (cum invasio Malica vias dirupit et commercium ad Tombutum, hucusque solummodo parvam Genorum stationem, direxit) dominati sunt. Est per hanc Genicae dominationis perihodon cum terminus Genewah certe sciri et esse in usu in Arabicis fontibus coepit (Arabicus terminus Al-Sudan, 'Nigricolores' significans, in communiore usu antea erat).

Aliae coniecturae Guineam cum Gana connectere conantur, sed hoc minus certum est. Imperium Ganense appellatur e Mediaevali commerciali urbe Ghanah, allusā iam ab Arabicis saecul undecimo geographis (e.g., ab al-Bakri), sed hoc utuntur dissimiliter Arabico termino Genewah Arabici fontes (e.g. ei "urbem Ghanah in natione Genewah" dicerent). E converso, fortasse manet ut et Gana et Geni ipsi sua originalia nomina Libycae appellationi de Nigricoloribus qui illic incolebant debeant. Possibilis coniecturarum reconciliatio est ut Libycus terminus Ghinawen 'Nigricolores' urbis Genorum fons fuerit, qui vicissim surgere faceret Arabicum terminum Genewah 'terram ab hac urbe rectam', e quo denique ortus esset Lusicus terminus Guiné.

Historia[recensere | fontem recensere]

Africae Occidentalis imperia et Regna in Guinea[recensere | fontem recensere]

Area hodie a Guinea occupata partem territorii variis Africis populis, incluso Imperio Songhaico, conformavit, perihodo inter saecula decimum et quintum decimum, cum regio primum ab Europaeis mercatoribus contacta est. Lusitani nautae Petrus de Sintra et Alvise Cadamosto Guineam medio anno 1460 invenere.

Colonialis aera[recensere | fontem recensere]

Touré Samory Imperii Vassulus conditor fuit, Islamicae civitatis in praesenti Guinea quae Francicae coloniali rectioni in Africa Occidentali ex anno 1882 usque ad eum captum anno 1898 restitit.

Colonialis Guineana perihodos coepit cum Francicae copiae per regionem medio saeculo undevicensimo pervaserunt. Francica dominatio firmata est cum victae essent copiae bellatoris Samory Touré ethnous Mandingici[6], quod Francicis dominium in terra quae hodie Guinea est et adiacentibus regionibus dedit.

Francia, exeunte saeculo undevicensimo et ineunte saeculo vicensimo, praesentis Guineae limites cum Britannico et Lusitanico territoriis hodie Montem Leoninum et Guineam-Bissaviam, respective, formantibus definivit. Pacta est quoque de limitibus cum Liberia. Francicis regentibus, regio Territorium Guineae intra Africam Occidentalem Francicam (Francice Afrique-Occidentale française), a gubernatore-generali Dakari (hodie, Senegaliae capite) residente administratam, facta est. Locumtenentes-gubernatores individuales colonias, inclusā Guineā, administrabant.

Ductus ab Ahmedo Sékou Touré, Faactionis Democraticae Guineae (Francice: Parti Démocratique de Guiné seu PDG) duce, quae 56 e 60 sedibus in territorialibus anni 1957 comitiis adepta est, populus Guineanus per plebiscitum obruente maioritate ad nullam Communitatem Francicam pertinere decrevit. Francici cito recessere et die 2 Octobris anni 1958, Guinea independens natio facta est, Ahmedo Sékou Touré praeside.

Libertas et Postcolonialis Rectio (1958-2008)[recensere | fontem recensere]

Praeses Ahmed Sékou Touré a Bloc Communistici civitatibus adiutus est et anno 1961 Iugoslaviam visitavit.
Monumentum militarem anni 1970 victoriam de Lusitanicam incursionem commemorans. Cuius haud confectum Lusitanicae incursionis propositum Ahmedum Sékou Touré capere erat.

Ahmedo Sékou Touré gubernante, Guinea monocommatica dictatura facta est, cum clausa socialistici characteris oeconomia, et intolerans de iuris humanis, libertate loquendi aut oppositione, quae vi suppressa est. Antea ob suam defensionem nationalismi sine ethnico obice creditus, gradatim, a suo proprio ethnei, Mandingis[7], pendere coepit, ad implenda loca intra suam gubernationem. Allegatis praxicopēmatis conatibus peregre ortis, Ahmedi Sékou Touré regimen reales et imaginarios hostes insectatum est, incarcerandis milibus in carceribus similibus Sovieticis gulagiis, ubi hecatontades periere. Regiminis repressio amplius unum millionem hominum ad exilium adduxit et Ahmedi Sékou Touré paranoia relationes cum peregrinis nationibus, inclusis vicinis Africis nationibus, corrupit, quod oeconomicam Guineae separationem auxit et, postea, eius oeconomiam vastavit.

Ahmed Sékou Touré die 26 Martii anni 1984 mortuus est et iuncta militaris a colonello Lansana Conté ducta potestatem die 3 Aprilis anni 1984 cepit. Natio sine democratica comitia usque ad annum 1993 perrexit, cum habuere comitia et Lansana Conté angusto certamine vicit. Praeses denuo anno 1998 electus est. Praeses aspere reprehensus est cum anno 1999 notabilem oppositionis ducem detinuisset. Tensiones cum vicino Monte Leonino adhuc perstant.

Die 22 Decembris anni 2008, praeside Lansana Conté perito, ei successit iuncta militaris quae, potestatis defectu usa, per capitaneum Moysen Dadis Camara praxicopēma nuntiavit, quod constitutionem et republicana nationis instituta sustulit.

Recens historia[recensere | fontem recensere]

Alpha Condé Guineae praeses die 7 Novembris anni 2010 factus est.

Die 24 Decembris, unum diem post praxicopēma,? capitaneus Moyses Dadis Camara, antea viribus armatis liquoris propulsorii responsalis, dux huius Hesperafricae Civitatis factus est, et comitia anno 2010 habenda esse nuntiavit.

Novembre anni 2010 primum post 50 annos amplius habita sunt comitia relative libera et perspicua putata. Ex his comitiis exit victor oppositoriae factionis dux Alpha Condé, qui Praeses factus est et reformationes civitati pollicitus est.

Nocte 18 Iulii, Praeses Alphae Condé domicilium defecto praxicopēmatis conatu oppugnatum est.

Aprili anni 2012, Praeses Condé sine die legisfera comitia distulit, necessitatem confirmandorum "perlucidorum et democraticorum" comitiorum citans.

Anni 2013 protestationes[recensere | fontem recensere]

Oppositionis coalitio e comitiali processu medio Februario discessit, praesertim quia Praeses Condé suspectā Notioafricā societate Waymark Infotech ad adumbrandum perscriptum suffragatorum elencum uti postulabat. Exeunte Februario anni 2013, politica violentia erupit cum reclamatores vias cepissent ad proferendas suas curas de secutorum comitiorum transparentia Maio anni 2013. Protestationes altae sunt cum oppositionis coalitio se comitiali processu abdicare decrevisset, transparentiae defectum in parandis comitiis recusans. Novem homines per protestationes mortui sunt, dum circiter 220 vulnerati sunt, et multae mortes et vulnera a securitatis viribus quae veris glandibus adversus protestatores usae sunt causatae sunt.

Politica violentia etiam in interethnicos conflictus inter Fulas et Mandingas[8] induxit, ultimos praecipuum favorem in Praesidem Condé conformantes et primos praesertim in oppositione consistentes. Die 26 Martii oppositionis factio negotiatione cum gubernatione de diei 12 Maii comitiis recessit. Oppositio gubernationem eos non reveritam esse et nulla promissa servavisse de quibus oppositio consentivisset asseruit. Quod in plurimas protestationes et pugnas Guineae viis inducturum esse exspectatur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Regiones naturales Guineae.

Guinea est civitas apud Africae Occidentalis litus et Guineā Bissaviā, Senegaliā, Maliā, Litore Eburneo, Liberiā et Monte Leonino terminatur.

Guinea divisa est in geographicas regiones quattuor, quae sunt: terrarum inferiorum lacinia a Septemtrione in Meridiem currens post litus, Guinea Maritima (Francice: La Guinée maritime); quae est pars oecoregionis musivi silvae et savannae Guineani; pastorales terrae superiores Futa Dzallon (Francice: Fouta Djallon et Pularice: Fuuta Jaloo), Guinea Media (Francice: La Moyenne Guinée); Septemtrionalis savanna, Guinea Superior (Francice: La Haute-Guinée); et Austriorientalis silvae pluvialis regio, Guinea Silvestris (Francice: Guinée forestière).

Locus[recensere | fontem recensere]

Guineae satellitalis imago.

Guinea in Africa Occidentali est, terminata Oceano Atlantico, inter Guineam Bissaviam et Montem Leoninum. Coordinatae geographicae 11°00′N 10°00′W / 11°N 10°W / 11; -10 sunt. Tota Guineae area est 245 857 km², e quibus 245 717 km² terrae et 140 km² aquaea sunt.

Terrestres Guineae limites summam 4 046 km expanduntur; cum Litore Eburneo 816 km, cum Guinea Bissavia 421 km, cum Liberia 590 km, cum Malia 1 062 km, cum Senegalia 363 km, et cum Monte Leonino 794 km. Ei est litus 320 km longum et zonam oeconomicam exclusivam 200 nmi (370,4 km seu 230,2 mi) postulat, cum territoriali mari 12 nmi (22,2 km seu 13,8 mi).

Clima[recensere | fontem recensere]

Litoralis Guineae regio et pleraeque intestinae terrae clima tropicum habent, cum monsonii generis tempore umido, durante ex Aprili in Novembrem, cum relative altis ac uniformibus temperaturis, Austri-Occidentalibus ventis et alta umiditate.

Capitis Konakrorum media alta temperatura 29 °C (84,2 °F) et demissa 23 °C (73,4 °F) est. Konakrorum media annua praecipitatio 4 300 mm (169,3 un) est. Sahelensis Guinea Superior brevius tempus umidum et maiores diurnae temperaturae variationes habet. Est tempus siccum (e Decembre in Maium) cum Boreo-Orientalibus harmattanibus ventis.

Flumina et aqua[recensere | fontem recensere]

Praecipua Guineae flumina.
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Catalogus fluminum Guineae

Flumina Niger, fluminis Gambiae[9] et Senega[10] sive Doradus[11] inter Africae Occidentalis flumina duo et viginti quae in Guinea oriuntur sunt.

Opes et ambitus[recensere | fontem recensere]

Nationis opes naturae Bauxense, ferrosum minerale, adamantem, aurum, uranium, hydroelectricitatem, pisces et sal includunt. 12,21% arabilis agris habet et 2,85% terrarum stativi fundi sunt. 949,2 km² terrarum anno 2003 irrigatae erant. Omnes Guineenses renovabiles aquae opes 226 km3 consummant.

Oecologica problemata[recensere | fontem recensere]

Inter praesentia oecologica problemata in Guinea sunt: desilvatio; insufficiens aquae potabilis suppeditatio; erēmopoiēsis; terrae pollutio ac erosio; et hyperalieusis ac hyperplēthysmos silvestribus in regionibus. Mediocres metalleuticēs praxes oecologicum in damnum induxere.

Guinea obsignavit secuta internationalia oecologica foedera inter quae: Biodiversitatis, Mutationis Climaticae, Erēmopoiēseōs, Specierum in Discrimen Adductarum, Purgamentorum Periculosorum, Legis de Mari, Strati Ozontis Protecti, Navium Pollutionis, Locorum Uliginosorum et Cetariae Venationis.

Terrena[recensere | fontem recensere]

Eius terrenum plerumque plana litoralis planities est, cum intestinis e collinis in montuosa. Demississimus locus Oceanus Atlanticus (0 metra) et altissimus locus Mons Richard-Molard (1 752 metra seu 5 748 pedes) (Francice: Mont Richard-Molard) est.

Hic est catalogus extremorum intra limites Guineae locorum:

Gubernatio et civilitas[recensere | fontem recensere]

Natio res publica sensu stricto est. Praeses directe a populo eligitur et dux civitatis et dux gubernationis est. Unicameralis Conventus Nationalis nationale legisferum corpus est, cuius sodales eliguntur directe a populo. Iudicialis ramus a Tribunali Supremo, maximo et finali iudicio appellatorio in civitate, geritur.

Guinea est socia multarum internationalium organizationum, inter quas sunt Unio Africana, Agentura Cooperationis Culturalis et Technicae, Argentaria Africana Progressionis, Communitas Oeconomica Civitatum Africae Occidentalis, Argentaria Internationalis pro Reconstructione et Progressione (Anglice: International Bank for Reconstruction and Development), Argentaria Progressionis Islamicae, Aerarium Monetarium Internationale et Consociatio Nationum.

Politica cultura[recensere | fontem recensere]

Praeses Alpha Condé e Guineensi secundo maximo ethnei, Mandingis[12] (Francice Mandingues, Mandés seu Mandinka), favorem derivat. Guineana oppositio ab ethnei Fulanico sustinetur, quod 40 centesimas populositatis consummat.

Exsecutivus ramus[recensere | fontem recensere]

Praeses Guineae plerumque per populare suffragium quinquenni spatio eligitur; candidatus pleraque suffragia lata accepturus est ut praeses eligatur. Praeses Guineam gubernat, ab viginti quinque civibus ministris ab eo electis consilio adiuvatus. Gubernatio nationem per regiones octo, praefecturas triginta tres, circa centum subpraefecturarum et multos districtus (communia Konakris et aliis magnis urbibus ac villagiis aut "partes" intestinis terris nuncupatos) administrat. Duces gradu districtuum eliguntur; praeses officiales omnibus gradibus valde centralizatae administrationis designat.

Ex anni 2010 Comitiis Praesidialibus, dux civitatis Alpha Condé est.

Legisfer ramus[recensere | fontem recensere]

Conventus Nationalis Guineae (Francice Assemblée nationale de Guinée), legisferum nationis corpus, ex anno 2008 convenerant, cum solutus erat post militare praxicopēma Decembre. Comitia saepius ex anno 2007 prorogata erant. Aprili anni 2012, Praeses Condé indefinite comitia prorogavit, citans necessitatem certe efficiendi ut ea "perspicua et democratica" sint.

Anni 2013 Guineensia legisfera comitia die 24 Septembris anni 2013 habita sunt. Praesidis Alphae Condé factio, Concursus Populi Guineensis (Francice Rassemblement du Peuple Guinéen), plerasque sedes assecuta est, cum 53 e 114 sedium. Oppositionis factiones summam 53 sedium assecutae sunt, et oppositionis duces resultationes fraudulentas detulere.

Rationes externae[recensere | fontem recensere]

Guineenses rationes externae, inclusis eis cum Africae Occidentalis vicinis, ex anno 1985 firme admelioratae sunt.

Res militares[recensere | fontem recensere]

Insigne Militare Guineense.

Guineenses vires armatae divisae sunt in ramos quinque -exercitum, classem nauticam, classem aëriam, paramilitarem Gendarmariam Nationalem (Francice Gendarmerie nationale) et Custodiam Republicanam (Francice Garde républicaine)- quorum duces correspondent Praeside Ducum Coniunctorum Ministrorum coram, qui Ministro Defensionis subiicitur. Praeterea, inter regiminis vires securitatis est Securitas Nationalis (Francice Sûreté national). Gendarmaria, responsalis? intestinae securitatis, complurum milium virorum habet.

Exercitus, circa cum 15 000 hominum, longe maximus virum armatarum ramus est. Est responsalis protegendorum nationalium limitorum, confirmandorum administratorum territoriorum et defendendorum Guineensium nationalium commodorum. Classis aëriae corpus circiter 700 hominum consummat. Inter viris apparatus nonnulla a Russis praebita aëroplana insectatoria et vecturae. Classis nautica propemodum 900 hominum habet et nonnullas cymbas speculatorias ac rates moderatur.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Guinea divisa est in regiones octo, inter quas caput ipsud Konakri unam sine subdivisionibus format. Vicissim regiones Guineanae subdivisae sunt in praefecturas triginta tres, quae vicissim in subpraefecturas 341 subdivisae sunt.

Regiones Guineae
Regiones et praefecturae Guineae
Regio Latine Regio Francice Caput Latine Caput Francice Incolae Praefecturae Latine
Regio Bokensis Région de Boké Boke Boké 703 000 Boffa, Boke, Fria, Gaul, Kundara
Regio Conakryensis[13] Région de Conakry Konakri[14] Conakry 1 871 195
Regio Farana Région de Faranah Farana Faranah 648 000 Dabola, Dinguiraye, Farana, Kissidugu
Regio Kankanensis[15] Région de Kankan Kankan Kankan 917 000 Kankan, Keruane, Kurussa, Mandiana, Siguiri
Regio Kindia Région de Kindia Kindia Kindia 861 000 Coya, Dubreka, Forecaria, Kindia, Telimele
Regio Labensis Région de Labé Labe Labé 852 000 Kubia, Labe, Leluma, Malia[16][17], Tugue
Regio Mamuensis Région de Mamou Mamu Mamou 640 000 Dalaba, Mamu, Pita
Regio Nzerekorensis[18] Région de Nzérékoré Nzerekore Nzérékoré 1 388 000 Beyla, Gueckedu, Lola, Macenta, Praefectura Nzerekorensis[19], Yomu

Vicissim Guinea divisa est in naturales regiones quattuor dissimilibus humanis, geographicis et climaticis indolibus quae sunt: Guinea Maritima (Francice: La Guinée maritime), 18% nationis tegens; Guinea Media (Francice: La Moyenne Guinée), 20% nationis tegens; Guinea Superior (Francice: La Haute-Guinée) 38% nationis tegens; et Guinea Silvestris (Francice: Guinée forestière), 23% nationis tegens, non solum silvestre sed etiam montana.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Guineensis populositas aestimatur 10,5 milliones. caput et maxima urbs Konakri Guineensis oeconomiae, commercii, educationis et culturae centrum est. Anno 2014, Guineanus totus index natalium 4,93 pueri pro femina aestimabatur.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Res publica Guineensis multilinguis civitas est, circiter cum lingua quadraginta in usu. Lingua officialis Francica est, quae velut hereditas capta est e coloniali gubernatione.

Aliquae autochthonicae linguae statum linguae nationalis assecutae sunt: lingua Fula (Francice Peul ; Fulanice Fulfulde, Pulaar, seu Pular); Lingua Mandinga Guineensis[20] (Francice Malinké); lingua Susuvica (Francice Soussou et Susuvice Sosoxui); lingua Kissica (Francice: Kissi); lingua Guerzica (Francice Guerze et Guerzice pɛlɛɛ); et lingua Toma (Francice Toma).

Praecipuae linguae in Republica Guineensi.

Lingua Francica est lingua civitatis et officialium institutorum. Est in usu inter 15 et 25% incolarum. Finito Ahmedi Sékou Touré regimini, lingua Francica unica lingua in usu negotiis et scholis erat.

Lingua Fula (Francice: Peul et Fulanice Fulfulde, Pulaar, seu Pular), 32%, praecipue in usu in Guinea Media est, cuius maxima urbs Labe (30%) est. Lingua Mandinga Guineensis[21] (Francice: Malinké), 30%, praecipue in usu in Guinea Superiore est, cuius maxima urbs Kankan est. lingua Susuvica (Francice Soussou ; Susuvice Sosoxui), 10%, in usu in Guinea Maritima est, ubi est caput Konakri.

Lingua Guerzica (Francice Guerze et Guerzice pɛlɛɛ), 3,8%; lingua Kissica (Francice Kissi), 3,5%; et lingua Toma (Francice Toma) sunt in usu in Guinea Silvestris. Specialius, lingua Guerzica in usu in Nzerekori (Francice: Nzérékoré) et Yomu (Francice: Yomou) est. Lingua Kissica in usu in Gueckedu (Francice: Guéckédou) et Kissidugu (Francice: Kissidougou). Lingua Kono Guineensis (Francice: Kono de Guinée) est in usu Guineae Meridie, praesertim in Lola (Francice: Lola).

Secundum relationem ab Alpha Mamadou Diallo confectam, prima lingua incolis urbis Konakrorum deminuente ordine sunt: lingua Susuvica (Francice: Soussou et Susuvice: Sosoxui), 42%; Lingua Fula (Francice: Peul et Fulanice: Fulfulde, Pulaar, seu Pular), 20%; lingua Mandinga Guineensis[22] (Francice: Malinké), 19%; lingua Kissica (Francice: Kissi), 4%; lingua Guerzica (Francice: Guerze et Guerzice: pɛlɛɛ), 4%; lingua Francica, 2%; et lingua Toma (Francice: Toma), 2%.

Aliae linguae in Guinea secundum societatem SIL International sunt:

Etiam est in usu in Senegalia, Malia et Monte Leonino. Praeterea Guineenses Bambarice, Bandice (cum 7 000 locutorum), Crioice, Gangarice[28], Arabice et aliis linguis Europaeis etiam loquuntur.

Etiam in Guinea sunt duae linguae exstinctae: lingua Baga Kalumensis (Francice Baga kaloum) et lingua Baga Sobanica (Francice Baga sobané).

Ethnē[recensere | fontem recensere]

Guineenses feminae.

Guineensis populositas circiter ethnē viginti quattuor comprehendit. Fulae (Francice: Peuls et Fulice: Fulɓe) 40% populositatis comprehendunt et praesertim in Futa Dzallone (Francice: Fouta Djallon et Pularice: Fuuta Jaloo) inveniuntur. Mandingae[29] (Francice: Mandingues, Mandés seu Mandinka) 26% populositatis comprehendunt et praesertim in Orientali Guinea inveniuntur, densati in praefecturis Kankane (Francice: Kankan) ac Kissidugu (Francice: Kissidougou).

Sussuenses (Francice: Soussous et Sussuvice: Soso), 11% populositatis comprehendentes, praecipue in Occidentalibus areis circum caput Konakros (Francice: Conakry), Forecariam (Francice: Forécariah) et Kindiam (Francice: Kindia) sunt. Minora ethnē reliquas 23% populositatis constituunt, inter quae praecipua sunt Guerzi (Francice: Kpelle), Kissi (Francice: Kissi), Zialones (Francice: Zialos) et Tomae (Francice: Tomas). Propemodum 10 000 haud Afrorum Guineam incolunt, praesertim Libanenses, Francogalli et alii Europaei.

Religio[recensere | fontem recensere]

Konakriensis Meschita Faisal (Francice: Mosquée Fayçal) in Guinea, una maximarum meschitarum in Africa Occidentali.

Guinea propemodum 85% Musulmanorum, 8% Christianorum et 7% colantium Indigetica religiosa credibilia habet. Plerique incolae, et Musulmani et Christiani, etiam Indigenica Africa credibilia habitui suo incorporant.

Guineenses Musulmani plerumque Maliciticae iurisprudentiae scholae Sunnitae sunt, Sufismo cum multo Ahmadismo (Francice Ahmadisme ; Arabice الأحمدية) affecti; sunt relative pauci Siitae in Guinea.

Inter Christianos circulos sunt Catholici Romani, Anglicani, Baptistae, Adventistae Septimi Diei et alii Evangelici circuli. Testes Iehovah in natione activi sunt et a Gubernatione agnoscuntur. Est parva Bahaistica communitas. Est parvus numerus Hinduistarum, Buddhistarum et traditionalium Sinensium religiosorum circulorum apud exsulem communitatem.

Fuere ethno-religiosae pugnae dies tres urbe Nzerekori[30] (Francice Nzérékoré) Iulio anni 2013. Pugna inter ethnos Guerzos (Francice Kpelle), qui Christiani aut animistae sunt, et ethnos Koniankos (Francice Konianké), qui Musulmani et maiori ethnei Mandingis[31] (Francice Malinkés) propinqui sunt, saltem mortuos quinquaginta quattuor reliquit. Inter mortuos erant homines cultris silvaticis interfecti aut vivi cremati. Violentia desiit cum Guineenses militares igniterium imposuissent et Praeses Alpha Condé televisificam appellationem ad tranquillitatem fecisset.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Civitates sociae Communitatis Oeconomicae Civitatum Africae Occidentalis (Francice Communauté économique des États de l'Afrique de l'Ouest, CEDEAO; Lusice Comunidade Económica dos Estados da África Ocidental, CEDEAO; Anglice Economic Community of West African States, ECOWAS).

Moneta[recensere | fontem recensere]

Schedinummus milium francorum Guineensium (Francice: franc guinéen).

In reipublicae Guineensis territorio, vigens moneta ex anno 1960 francus Guineensis (Francice: franc guinéen) est. Haec moneta vigens in ulla alia natione non est, sed est permutabiles per permutatores prope limites exercentes vigentibus monetis in vicinis nationibus; franco CFA (Francice franc CFA et Lusice franco CFA), dollario Liberiano (Anglice Liberian dollar), leoni (Anglice: leone) Montileonino, quoque et eurone et dollariis. Argentaria centralis Guineensis permutationem sed paulum notabilibus pretiis et solum Konakris permittit. Gubernatio Guineensis, sibi conscia oeconomicarum permutationum, nihilominus in animo transire in francum CFA habet cum proposito stimulandae oeconomiae, sed negotiationes diuturnae ac difficiles sunt, et numerosi politici in zona franci CFA Guineae decisionem reliquendae zonae franci CFA per decennium 197 non condonant. Sed praesertim sunt malae oeconomicae electiones et instabilis Guineae oeconomia, cum solitis inflationibus quod negotiationes ut Guinea denuo in zonam franci CFA intret retardat.

Agricultura[recensere | fontem recensere]

Plerique Guineenses campo agrario laborant. Milium et digitaria exilis praecipuae culturae in Guinea Superiori sunt, arachis hypogaea autem in praefectura Kundara producitur. Oryza in inundatis zonis prope fluminum ripas colitur, sed localis productio non satis est et natio Asianam oryzam importat. Traditionales alimentariae culturae sicuti mandioca valde exercitae circum habitationes manent. Guinea magnas fructuum, imprimis malorum Sinensium et bananarum quantitates locali consumptioni producit.

Campus industrialis et fodinalis[recensere | fontem recensere]

Proportionalis depictio exportatorum Guineensium productorum.

Guineae sunt ponderis opes fodinales e quibus praecipuae sunt bauxites (2/3 suppletoriorum in toto orbe terrarum), aurum, adamas, ferrum, petroleum, uranium, phosphatum et manganum. Exeunte decennio 200, Canadenses societates fodinales iuniores, cum collocatione pecuniae in amplius 8 000 fodinalium proprietatum, in amplius 100 civitatum et cum plerisque adhuc probatorio statu, contractus cum Africis civitatibus multiplicant. Canadenses collocationes pecuniae in Guineam propemodum 250 milliones dollariorum in campo fodinali collocatos repraesentant et die 8 Iunii anni 2012, Peregrinus Calderwood, Canadae ambassiator in Guinea, magnam Canadensium collocatorum pecuniariorum delegationem in Palatium Sekhutureyam (Francice: Palais Sékhoutouréya) comitatus est ad videndum quomodo hi Canadenses pragmateutae progressioni campi fodinalis interesse putarent.

Energia[recensere | fontem recensere]

Moles in schedinummo quinque milium francorum Guineensium sicuti futurorum symbolum.

Guinea energetici propositi obnoxia est, totam suam hydrocarboneorum consumptionem importans. Congestuum expilatio iuxta litora peragitur.

Hydroelectricae productionis potential propter prominentiam et pluviometriam aliquantum est. Primae autem moles toti Konakriensi consumptioni non sufficiunt.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Respublica paucissimos peregrinos periegetas accipit, contemptis prospectuum pulchritudine, affabili Guineensium affectione ad peregrinos et variatissimis centris potentialium commodorum, quae de sculpta arte, musica, saltatione, et cultura traditionali aguntur.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Vectura[recensere | fontem recensere]

Ferrivia e Konakris (Francice: Conakry) in Kankan (Francice: Kankan) operari medio decennio 199 desiit. Domesticae aëriae diaconiae intermittuntur. Pleraque vehicula amplius viginti annos nata sunt et taxiraedae vehicula cum quattuor forium sunt quorum dominus conducere decrevit. Autochthones, fere omnes sine proprio vehiculo, his taxiraedis (cum taxa pro sede) et parvis laophoriis nituntur ad faciendum iter circum urbem et per nationem. Est aliquod fluvialis commeatus per flumina Nigrum (Francice: Niger) et Milonem (Francice: Milo). Caballi et asini plaustra, praecipue ad comportandas aedificationis materies, tractant.

Fodinales operationes in Simandu (Francice: Simandou) ante exeuntem annum 2015 incepturae esse exspectantur. Societas Rio Tinto Group 650 chiliometra longam ferriviam construere destinat ad transportanda ferrum rude e fodina in litus, prope Insulam Matakongensem (Francice: Île Matakong) ut exportetur. Fere totum Simanduense ferrum rude in Sinas chalybis productioni mittendum esse exspectatur.

Aëroportus internationalis Konakriensis (Francice: Aéroport international de Conakry) maximus aëroportus in natione est, cum volatibus versus alias urbes in Africa quoque et in Europa.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Scholasticae Konakris, in Guinea.

Index alphabetismi in Guinea unus inter minimos in toto orbe terrarum est: anno 2010 aestimabatur solum 41% adultorum litteratos esse (52% virorum et 30% feminarum). Educatio primaria obligatoria est sex annos natis, sed plerique impuberes haud per longum tempus intersunt et multi scholam nunquam eunt. Anno 1999, 40% ludum litterarium frequentabant. Impuberes, praecipue puellae, e schola eiecti sunt ut parentibus in domestica labore aut agricultura auxilientur aut nubant. Guinea unum inter maximos indices matrimonii puerilis in toto orbe terrarum habet.

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Paediatrae in Valetudinario Donka (Francice Hôpital de Donka) Morbillus1morbilli casus per anni 2009 epidemiam revidentes. Valetudinarium Donka maximum publicum valetudinarium in Guinea est.

Guinea numerum assiduarum valetudinis difficultates oppetit.

Guinea denuo suum valetudinarium systema ex Initiatione Bamakoënsi anni 1987 ordinavit, quae formaliter in communitate fundatas methodos augendorum accessibilium medicamentorum et diaconiarum curationis medicae incolis promovit, partim implendis usuarii mercedibus. Nova strategia valde accessibilitatem per curationemm medicam fundatam in communitate auxit, efficientiorem et iustiorem diaconiarum apparitionem inferrens. Comprehensiva strategia ad omnes curationis medicae areas extensa est, cum subsequenti melioratione in indicibus et melioratione in curationis medicae efficientia et impensa.

Ethnographica investigatio in ruralibus et urbanis Reipublicae Guineensis areis gesta perceptam distinctionem inter biomedicos ac traditionales valetudinarios usus exploravit et has distinctiones parentales decisiones in quaerenda puerili curatione medica formare invenit, cum 93% totius expensae extra civitatis campum accidentibus.

Iunio anni 2011, Guineensis gubernatio aëriam solidarietatis exactionem in omnibus volatibus e nationali solo avolantibus statura esse nuntiavit, cuius pecunia iret ad initiationem Unitaid ut adiuvaretur amplificatus accessus ad tractationem viri VIDH ac sidae, phthiseōs et malariae. Guinea est apud crescentem numerum nationum et progressionis sociorum qui transactionum tributis in mercatu fundatis et aliis innovativis suppeditandae pecuniae mechanismis utuntur ad expandendas optiones suppeditandae pecuniae curationi medicae in harenis opium limitatarum.

Apud praecipua Guineensia valetudinaria excellunt: Clinica Ambrosius Paraeus (Francice Clinique Ambroise Paré); Valtudinarium Ignatius Deen (Francice Hôpital Ignace Deen); et Valetudinarium Donka (Francice Hôpital de Donka), maximum publicum valetudinarium in Guinea.

Exspectatio vitae[recensere | fontem recensere]

Anno 2014 Agentura Speculatoria Centralis Statunitensis Guineensem mediam exspectationem vitae 59,60 annos esse aestimabat.

Ebola[recensere | fontem recensere]

Anno 2014 fuit Ebolaviri eruptio in Guinea. Sicuti responsum, ministerium salutis chiropterorum venum et consumptionem, quae morbi geruli esse putabantur, vetuit. Obstante hac ratione, virus denique e ruralibus areis in Konakros extensum est.

VIDH et sida[recensere | fontem recensere]

Aestimati 170 000 adulti et impuberes exeunte anno 2004 infecti sunt. Observatoriae percontationes inter annos 2001 et 2002 gestae maiores indices viri VIDH in urbanis areis quam in ruralibus areis ostendunt. Praevalentia maxima Konakris (5%) et regionis Guineae Silvestris (7%) urbibus finitimis Litori Eburneo, Liberiae et Monti Leonino erat.

Virus VIDH praesertim per heterophylophilicum coitum cum multis consortibus extenditur. Viri et feminae fere aequum periculum viri VIDH habet, iuvenibus inter 15 et 24 annos natis vulnerabillimis. Observationis numeri inter 2001 et 2002 altos indices apud commercialis coitus operarios (42%), activos militares operarios (6,6%), autocineti onerarii gubernatores ac thamnotaxiraedae gubernatores (7,3%), fossores (4,7%) et adultos cum phthisi (8,6%) ostendunt.

Aliquot condiciones viri VIDH ac sidae epidemiae in Guinea favent. Apud quas sunt coitus sine protectione, multos sexuales compares, analphabetismus, endemica paupertas, instabiles limites, exsulium migratio, civicae responsalitatis carentia et paucae curationis medicae ac publicae diaconiae.

Malaria[recensere | fontem recensere]

Malaria pervulgata est in Guinea. Totum per annum transmittitur, cum maxima transmissione inter Iulium et Octobrem. Malaria una apud praecipuas impeditionis causas in Guinea est.

Alimentatio prava[recensere | fontem recensere]

Alimentatio prava grave problema Guineae est. Anni 2012 studium altos chronicos alimentationis pravae indices retulit, cum gradibus variantibus e 34 centesimis ad 40 centesimas pro regione, quoque et cum acutos alimentationis pravae indices super 10 centesimis in fodinalibus Guineae Superioris (Francice La Haute-Guinée) zonis. Percontatio 139 200 impuberum acutam alimentationem pravam, 609 696 chronicam alimentationem pravam et ultra 1 592 892 anaemiam passos esse ostendit. Curatoriorum usorum degradatio, limitatus accessus ad medicas diaconias, inadaequati hygienēs usus et carentia alimentariae varietatis hos gradus explanant.

Materna et puerilis curatio medica[recensere | fontem recensere]

Iunio anni 2011, Aerarium Nationum Unitarum Populositati relationem in Statu Mundanorum Obstetriciorum emisit. Quae nova data de obstetriciorum facultate laborandi et programmata relata ad infantulorum et maternam mortalitatem in nationibus quinquaginta octo continet. Anni 2010 materna mortalitas pro 100 000 partuum in Guinea 680 erat. Quod cum 859.9 anno 2008 et 964,7 anno 1990 confertur. Impuberibus minus quam quinque annos natis mortalitatis index, pro milibus partuum 146 erat et neonatalis mortalitas sicuti percentatio mortalitatis impuberibus minus quam quinque annos natis 29 est. In Guinea obstetricum numerus pro milibus partuum una est et vitalicium mortis periculum gravidis feminis una pro viginti sex est.

Mutilatio genitalium muliebrium[recensere | fontem recensere]

Secundum Anastasiam Cage, consociata professor in Universitate Tulane, et Ronanus van Rossem, consociatus professor in Academia Gandavensi, mutilatio genitalium muliebrium in Guinea amplius in 98% feminarum anno 2009 perfecta est. In Guinea, paene omnes culturae, religiones et ethnē mutilationem genitalium muliebrium efficiunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Guineenses impuberes.

Guineensis cultura autochthonum populorum contributione alitur, accepto pondere Franciae, colonialis potentiae quae hac in zona consedit.

Societas[recensere | fontem recensere]

Guineensis persona caerimonialis.

Guineensis societas classium et castarum systema exhibet. Quamquam Occidentalis educatio et labor formali in campo traditionalium ordinum socialium ac castarum vim limitavit, castarum ac domesticae servitutis legatum sociales relationes conformare pergit. In Guinea Media (Francice La Moyenne Guinée) et Superiori (Francice La Haute-Guinée), professionales fabri, sicuti ferrarii, ephippiarii atque bardi, socialem castam conformant. Etiam evidens est praesentia praecolonialium socialium categoriarum in zonis ubi servorum descendentes parva agraria villagia quae ab atavis sevitudinis condicione habitata erant incolunt. Plerisque in zonis, matrimonium inter nobiles feminas et viros inferiorum castarum improbatur. Hae traditionales classificationes debilitantur eodem modo quo educatio, labor et divitia novas sociales hierarchias creavere.

Socialis stratificatio distinctis Guineensis societatis aspectibus observari potest. Ahmedo Sékou Touré gubernante, plerique incolae pauperes erant et corruptionem et pecuniae interversionem vetavit ac punivit. Aperta civitate, Lansana Conté praeside, spatium inter divites et pauperes crevit. Parva sed significativa populositatis pars collocandae pecuniae programmatibus medio decennio 199 inceptis fructa est. Magna autocineta et domicilia, aliquando dynamis ac piscinis praedita, electae hominum manus divitiam symbolizant.? Peregrini periti praecipuam huius electae manus partem constituunt. Divitum divitia victui reliquorum hominorum opponitur, e quibus multi ad electricitatem, aquam vivam et valetudinarias diaconias accessum non habent.

Extra Konakros, prosperitatis symbola secundum regionis media ac relativas condiciones variant. Parvis villagiis, dives familia in domo e rudere concreto cum tecto e corrugi aluminio pecuniam collocare potest. Hoc contextu, birotam aut autobirotam emere successum ostendere potest. Villagia et partes suas opes ad aedificandas meschitas aut scholas colligunt. Et in urbanis et in ruralibus zonis, viri suā divitiā ad emendam dotem et ad ducendam feminam in matrimonium utere possunt.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Traditionalis fufus paratio mortario et pistillo.

Oryza fundamentalis cibus est cum parationibus et elementis variantibus secundum regionem: Guineam Mediam, Guineam Superiorem, Guineam Maritimam, Guineam Silvestrem et capitis Konakrorum aream. Est pars coquinae Africae Occidentalis et apud fercula excellunt fufu (Francice foufou seu fufu), oryza volofa, mafe (Francice mafé, maafé seu maffé) et panis tapalapa. Apud elementa elixa mandiocae folia sunt.

Ruralibus in areis, cibus ex apposita magna patina manu deforis manducatur. Tragemata haud communia sunt. Guineensis coquina aliquod transmarinae popularitatis adepta est et sunt popinae Novi Eboraci, in Civitatibus Foederatis Americae.

Apud notabilia Guineensia traditionalia fercula eminent: fufu (Francice foufou seu fufu), conditum cuppedium cum liquamine abelmoschi esculenti; puls (Francice bouillie); elixus mangus; ariena fricta; batatae frictae; scriblita e pepone facta (Francice tarte à la citrouille); crustulum e sesamo factum; thiacri (Francice thiacri), dulce Senegaliense cuscussum et lacteum ferculum; yassa gallinaceus (Francice yassa au poulet); et arius suffitus (Francice konkoé).

Apud traditionalia Guineensia liquamina eminent: mafe (Francice mafé, maafé seu maffé), Guineensis-Senegaliensis generis arachidis liquamen; footi liquamen; liquamen e foliis cum batata (Francice: Maffi Hakko Bantura); liquamen abelmoschi esculenti (Francice: maffi gombo) et kansiye (Francice kansiyé seu sauce d'arachide), liquamen arachidis.

Apud traditionales Guineenses potiones excellunt: potio seu cervisia zingiberis (Francice bière de gingembre); sucus hibisci (Francice jus de bissap); sucus tamarindi (Francice jus de tamarin); et vinum palmae (Francice: vin de palme), consumptum in areis haud Musulmanis.

Polygamia[recensere | fontem recensere]

Polygamia in Guinea lege vetata est. Nihilominus, societas UNICEF 53,4% Guineensium feminarum inter 15 et 45 annos natarum polygamicis in matrimoniis esse retulit.

Musica[recensere | fontem recensere]

Gregis Saltatorii Nationalis Guineensis tympanistae.

Guinea Africae Occidentalis natio est, ab variis ethnesi composita. Apud cuius maxime claros musicos Mory Kanté est, cuius album 10 Kola Nuts ingentem successum non solum in Guinea sed etiam in Malia pervulgatum vidit, cum tamen carmen Yé ké yé ké, singularis ex albo À Paris, Europaeus successus anno 1988 fuit.

Lingua Francica lingua officialis et praecipua lingua communicationis in scholis, gubernativa administratione, mediis et nationis in viribus securitatis Guinea est. Guineensis independentia anno 1958 advenit. Praeses Guineensis Ahmed Sékou Touré omnes privatas saltationis orchestras dimisit et a civitate sustentorum gregum reticulum creavit. Gubernatio Syli Oschestram Nationalem (Francice: Syli Orchestre National), saltationis orchestram quae aliquos ex optimos musicos in natione includebat, mox formavit.

Liberté (scilicet "libertas") hymnus nationalis Guineensis ex independentia anno 1958 est. Qui a Fodeba Keïta, in melodia Alfa yaya fundatus, dispositus est.

Decem milliones Guineensium saltem ad ethnicos et phyleticos circulos viginti quattuor pertinent. Excellunt Fulae (Francice Peuls et Fulice: Fulɓe, 40%), Mandingae[32] (Francice Mandingues, Mandés seu Mandinka, 30%) et Sussuenses (Francice Soussous et Sussuvice Soso, 20%). lingua Fula (Francice Peul et Fulanice: Fulfulde, Pulaar, seu Pular) in media Futa Dzallone (Francice Fouta Djallon ; Pularice Fuuta Jaloo), Lingua Mandinga Guineensis[33] (Francice: Malinké) in Oriente et lingua Susuvica (Francice Soussou et Susuvice Sosoxui) in Boreoccidentali litorali regione in amplo usu est. Est praecipue Islamica natio, Musulmanis 85% populositatis repraesentantibus. Christiani, plerique Catholici Romani, circiter 10% populositatis, praeseertim in Australi regione Guinea Silvestri (Francice: Guinée forestière) inveniuntur.

In Mandingicam[34] musicam domitantur grioti seu dzelii seu dzalii (Francice: griots seu djélis), ambulantes cantores et historici qui nobilibus patronis laudes canunt. Traditionaliter, apud popularia instrumenta sunt fidicula Maliensis (Francice: n'goni), distans fidiculae pelliculatae cognata; et balaphonium seu balaphonum seu balafon (Francice: balafon, bala seu balani). Apud claros balaphonistas sunt El Hadj Djeli Sory Kouyaté et, maturus in suo curriculo vitae, Mory Kanté. Kora, mixtura inter harpam et testudinem etiam percrebrescit. Alia popularis musica vulgaris cylindrico dunune (Francice: dum dum) coniuncto cum caliciformi dzembi (Francice: djembé) utitur.

Sicuti in Malia, radicum renovatio inter decennia 197 et 198, a civitate alita, accidit, Ahmedo Sékou Touré praeside. Qui radicale culturale programma authenticité nuncupatum introduxit, ubi musici et artifices "aspiciendis praeteritis" instruebantur ut se inspirarent et traditionales usus in suas artes incorporarent. Programma "authenticité" finivit mortuo Ahmedo Sékou Touré anno 1984.

Secundo Bello Mundano finito, cithara Hispanica in Guineam importata est et citharistae sicuti Kanté Facelli et eius cosinus Kanté Manfila suum proprium modum canendi evolvere. Modernis temporibus, cithara Hispanica praecipuas partes agit.

Apud primigenios greges saltatorios sunt populares catervae sicuti Keletigui Et Ses Tambourinis, Balla et ses Balladins, et Kebendo Jazz (Orchestre de Danse de Guéckédou etiam nuncupata). Horum gregum multi discis Syliphone impressere. Grex Bembeya Jazz Guineense musicum cavum fusorium valde locupletavit postquam Cubam anno 1965 visitaret.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et dies festi
Dies Nomen Latine Nomen Francice
Kalendis Ianuariis Annus Novus Jour de l'An
2 Octobris Festum Independentiae Fête de l'indépendance
Kalendis Maiis Dies Laboris Fête du travail
25 Maii Anniversarius dies Organizationis Unitatis Africanae, in praesenti Unionis Africanae Anniversaire de l'Organisation de l'unité africaine, actuelle Union africaine
25 Decembris Christi Natalis Noël

Disportus[recensere | fontem recensere]

Pediludium est acceptissimus disportus in Guinea. Quamquam nunquam peregre vicit, Turma Pedilusoria Nationalis Guineensis (Francice: Équipe de Guinée de football), nuncupata "Elephas Nationalis" (Francice Le Sily seu Syli nationale), magno favore populi fruitur. Apud clarissimos pedilusores sunt Kaba Diawara (prior pedilusor turmae Girondins de Bordeaux et activus turmae Olympique de Marseille), Paschalis Feindouno (pedilusor turmae AS Saint-Étienne), Paulus Thiam (prior pedilusor turmarum FC Bayern München, VfB Stuttgart, VfL Wolfsburg, 1. FC Köln), Ibrahima Yattara ac Dauda Jabi turmae Trabzonspor non minus quam Titi Camara, prior vulgi dilectissimus et pedilusor turmae victricis Liverpool FC.

Codices[recensere | fontem recensere]

Guineae hi codices sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Saepe Guinea-Konakri civitas appellatur ad distinctionem inter istam rempublicam et Guineam Bissaviensem (quae etiam Guinea-Bissavia vocatur) et Guineam Aequinoctialem
  2. Hierarchia Catholica
  3. Camponotus maculatus conakryensis
  4. Lexicon Universale Hofmann
  5. Vicipaedia Anglica "The first direct mention of Djenné in European sources is in connection with this trade. In a letter written in Latin in 1447 by Antonio Malfante from the Saharan oasis of Tuwat to a merchant in Genoa, Malfante reports on what he had learnt from an informant about the trans-Saharan trade. He lists several 'states' including one called 'Geni.'"
  6. Lexicon Universale Hofmann.
  7. Lexicon Universale Hofmann
  8. Lexicon Universale Hofmann
  9. Lexicon Universale Hofmann
  10. Lexicon universale Hofmann
  11. Lexicum nominum geographicorum latinorum
  12. Lexicon Universale Hofmann
  13. Camponotus maculatus conakryensis
  14. Hierarchia Catholica
  15. Hierarchia Catholica
  16. "Malia -ae" (de nomine Latino vide pp. 425-427 apud Google Books)
  17. Synodus Episcoporum Bollettino
  18. Hierarchia Catholica
  19. Hierarchia Catholica
  20. Lexicon Universale Hofmann
  21. Lexicon Universale Hofmann
  22. Lexicon Universale Hofmann
  23. Vicipaedia Francica "Ils tirent leur nom du Mont Badiar (...)"
  24. botanicus.org
  25. Lexicon Universale Hofmann
  26. Lexicon Universale Hofmann
  27. Lexicon Universale Hofmann
  28. Lexicon Universale Hofmann
  29. Lexicon Universale Hofmann
  30. Hierarchia Catholica
  31. Lexicon Universale Hofmann
  32. Lexicon Universale Hofmann
  33. Lexicon Universale Hofmann
  34. Lexicon Universale Hofmann

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guineam spectant.
Guinea : politica