Roman numeral 10000 CC DD.svg

Aes (mixtura)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Aes (discretiva)

Pars imaginis aeris Marci Aurelii

Aes (aeris, n.) est omnis ligatio metallica cupri stannique cui cupri pars maior et stanni inter 3% et 20% insunt.

Mixtura quae solum cuprum et zincum habet orichalcum appellatur, sed aes quoque parvam partem zinci aliquando continet.

Aes est prima ligatio metallica gravis inventa ab hominibus. Aes nomen suum Aetati Aeneae indidit.

Per millennia, homines sculpturas, ornamenta, instrumenta, arma, et nummos aere fabricati sunt.

In Imperio Romano usus aeris ad nummos fabricandos ita communis et pervulgatus fuit, ut hoc vocabulum generatim pro pecunia dicerent. E. g. in digestis[1] constitutum est: 'Etiam aureos nummos aes dicimus.'

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Digesta 50,16,159

Nexus interni

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!