Thos

E Vicipaedia
Thos
Thos qui "mesomelas" dicitur
Thos qui "mesomelas" dicitur
Taxonomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Carnivora
Familia: Canidae
Genus: Canis (in part)
Species

Canis aureus
Canis adustus
Canis mesomelas
Canis simensis

Thōs[1] (thōis, m.) est genus mammalium ordinis Carnivororum, quae loca deserta habitant.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Plinius Maior thoem sic describit: "nam thoes—luporum id genus est procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, venatu vivens, innocuum homini—habitum, non colorem, mutant, per hiemes hirti, aestate nudi" (N.H. 8.123).

Antiqui autem solebant saepius thoem nomine vel canis vel lupi designare. Anubis exempli causa dicebatur caninum caput habere. Confer Servii in Aeneidem 8.698: "'Latrator Anubis' quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius."

In Bibliis Vulgatis, verbum Hebraicum תן paene semper per vocem draconis reditur, nam verbum illud Hebraicum est ambivalens.

Linguis vernaculis, thos dicitur "ciacacalis" (Francogallice chacal, Anglice jackal etc.), quod nomen oritur e voce Persica شغال šoghġāl), paretque veste Latino apud Busbequii Legationis Turcicae Epistolas (pp. 65–66):

Nam procul inde audio magnum clamorem & veluti hominum irridentium insultantiumque voces. Interrogo quid sit; & num fortasse qui nautæ (nam ripa lacus Ascanii haud longe aberat) nos irriderent, quod præter eorum consuetudinem id noctis iter faceremus. Narrant mihi ululatum esse bestiarum, quas Turcæ Ciacales vocant. Lupi sunt vulpibus majores, communibus lupis minores' coracitate tamen edendique ingluvie pares: gregatim incedunt; hominibus armentisque inoxii: furto magis & dolo quom vi victum quaerentes. Ab harum ferarum ingenio Turcæ homines fraudulentos & versipelles, maxime Asiaticos, Ciacales vocant. Tentoria Turcarum aut etiam domos noctu subeunt; in quibus, quicquid inveniunt esculentum, vorant. Quod si aliud deest; quicquid est operis coriacei rodunt, veluti calceos, ocreas, cingula, gladiorum vaginas, & quicquid est hujus generis. Neque deest ad furtum solertia, nisi (quod ridiculum est) suo se proderent indicio. Nam cum maxime sunt in ipso furto occupati, si quis forte gregalium qui foris remansit ululare incipiat; mox ipsi idem faciunt, parum memores ubi versentur. Quo clamore expergefacti homines, arreptis armis fures manifestarios male mulctant.

Vivendi modi[recensere | fontem recensere]

Thos est unum ex multis modicae aut mediae membris mensurae familiae Canidarum. Inest in genere canum ut lupus et canis ipse. Invenitur in Africa Asiaque. Thos occupat spatium vitae simile coiotibus in America septentrionali. In catervis parvis aliquot , sed plerique venantur soli. Casibus fructus, praecipue vescitur cadaveribus quae magni praedatores linquunt. Rarissime venatur parvas praedas

Primo anno aetatis acto, adultus est. Catulos habet inter quattuor et octo per partum, et gravida est tempore bimestri. Pondus adultum est a 10 ad 15 chiliogrammata, cum statura 80 centimetrorum usque ad unum metrum. Cauda 20 centimetra longa est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fortasse a lingua Punica. Confer vocabulum Hebraicam תן.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lindblad-Toh, Kerstin, Claire M. Wade, Tarjei S. Mikkelsen, et al. 2005. "Genome sequence, comparative analysis and haplotype structure of the domestic dog." Nature 438 (7069): 803–19. doi:10.1038/nature04338.