Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Mons Regius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Mons Regius
Res apud Vicidata repertae:
Mons Regius: insigne
Civitas: Canada
Numerus incolarum: 1 649 519±0
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Mons Regius: situs

Vide etiam paginam discretivam: Mons Regalis

Vide etiam paginam discretivam: Marianopolis

Mons Regius (Mons Regalis) sive Marianopolis[1] (Francogallice Montréal; Anglice Montreal) est urbs provinciae Quebecensis civitatis Canadae. Incolae Marianopolitani dicuntur.[2]

Hochelaga ante adventum hominum Europaeorum, Ville Marie sive Marianopolis ante medium saeculum XVIII olim nominabatur. Prima urbs Quebeci, secunda Canadae et communitatis Francogallicae mundialis est. Cives urbis maxime noti sunt poeta Leonardus Cohen et homo politicus Petrus Trudeau; hodie philosophi eius noti sunt G. A. Cohen et Carolus Taylor. Plurimae gentes hanc urbem incolunt, inter quas Franci Angli Scoti Iudaei Itali Lusitani Mauri Haitiani. Quattuor universitates in media urbe sitae sunt, Universitas Montis Regii, McGill, Concordia, UQAM. Ludi Olympici in hac urbe anno 1976 celebrabantur. Ludus canadiensis in glacie in hac urbe ab omnibus diligitur, cuius ludi manus urbis, Canadienses Montis Regii nomine, XXIV Stanleianas Calices pretii tulit.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Despectus in ripam Montis Regii ab insula Sanctae Helenae

Hic maxima bursa Canadae erat.

bursa sive cambium

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide disputationem.
  2. Vide e.g. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Regium spectant.