Respublica Africae Mediae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio Reipublicae Mediae Africae
Tabula Reipublicae Mediae Africae

Respublica Africae Mediae[1] est civitas in media Africa, cuius caput est urbs Bangui. Rei Publicae praeses est Franciscus Bozizé, Primus Minister Faustinus Archangelus Touadéra.

Historia[recensere | fontem recensere]

Terrae Reipublicae Mediae Africae fuerunt a fine saeculo undevicensimo usque ad annum 1960 colonia Francica; accurate ad Africam Aequatorensem Francicam pertinuerunt. Anno 1. Decembris 1958 respublica condita est et die 13 Augusti 1960 libertas a Francia accepit. Primus praeses David Dacko fuit, qui autem die 1 Ianuarii 1965 motu militum depositus est. Successor eius consobrinus Ioannes Bédel Bokassa factus est, qui die 4 Decembris 1976 imperatorem se proclamavit. Die 21 Septembris 1979 Bokassa auxilio Francorum depositus est et Respublica restituta est. David Dacko iterum Praeses successit et ad 20 Septembris 1981 officio fungebatur. Quo die Andreas Kolingba eum deposuit et ipse summum magistratum suscepit. Ei autem die 22 Octobris 1993 electione habita Andreas Kolingba successor fuit. Praeses tum Angelus Felix Patassé ad usque annum 2003 erat. Nam die 15 Martii Franciscus Bozizé eum deposuit et ad hunc diem Rempublicam administrat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rempublicam Mediae Africae spectant.


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!