Basilica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Basilica (discretiva)

Basilica

Basilica est genus aedificiorum primo a Romanis antiquis creatum, in quo res publicae et iudiciales actae erant, in diebus fastibus. Derivatur basilica e Graecorum stoa, quae etiam erat amplius porticatus locus pro rebus publicis.

Basilicae antiquae[recensere | fontem recensere]

Basilica antiqua Pompeiorum

Basilicae sunt magnae aulae, ubi iudicia et nundinae olim fuerunt. Nonnullae basilicae antiquae Romae in foro fuerunt, sed aliis in oppidis (ut in Pompeiis) eae inveniri possunt. Vitruvius Pollio scripsit de modo basilicas aedificando.

Basilicae Romae[recensere | fontem recensere]

Fuerunt Romae basilicae variae:

Basilicae palaeochristianae[recensere | fontem recensere]

Primi Christiani temporibus persecutionum cultos Dei iam in aedibus privatis faciebant. Cum Romani doctrinam Christianam concesserunt, communitates Christianae magnas aedes pro dei cultibus habere debuerunt. Primae ecclesiae publicae aedificatae sunt modo basilicarum civilium, cum navibus et porticibus, sed aderat altaris mensa in extremo basilicae, et ingressus in aedem erat per atrium vel narthicem.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilica spectant.


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!