Malavium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Malavii
Vexillum Malavii
Collocatio Malavii
Tabula Malavii

Malavium est civitas in Africa, cuius caput est urbs Lilongwe.

Historia[recensere | fontem recensere]

Malavium fuit ab anno 1891 usque ad annum 1964 colonia Imperii Britannici, accurate pars protectorati Britannici Mediae Africae. Die 1 Februarii 1963 Hastings Kamuzu Banda praeses ministrorum "Nyasaland", ut tum Malavium vocatum est, nominatus est et die 6 Iulii 1964 libertatem a Britannia impetravit. Elisabetha II primo caput civitatis mansit, quae nunc Malavium nominata est. Die 6 Iulii 1966 Banda rem publicam proclamavit atque ipde magistratum praesidis iniit. Dehinc dictator Malavium rexit ad usque annum 1994, cum suffragium primum liberum habitum perdidisset. Die 21 Maii 1994 Bakili Muluzi eius successor magistratum iniit. Die 24 Maii 2004 Bingu wa Mutharika libere electus praeses Malavii factus est. Qui autem die 5 Aprilis 2012 officio fungens mortuus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!