Crecca

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Crecca seu creca seu crica (-ae f.) est secundum Glossarium mediae et infimae Latinitatis (a Carolo Du Cange inceptum) "parvus sinus vel portus, littus, crepido (...)".[1] Verbum Latinum, sicut Anglicum creek et Francogallicum crique, e lingua Nordica antiqua mutuatum est.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Crecca, creca, crica": vide "Creca", "Crica" in Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis
  2. "Creek" in C. T. Onions, ed., The Oxford Dictionary of English Etymology (Oxonii: Clarendon Press, 1966)