Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Thea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thea nigra (ex foliis fermentatis) in poculo infusa
Camellia sinensis, planta ex cuius foliis et floribus thea efficitur. Imago ex Köhler's Medicinal Plants.
Plantatio theae in Munnar, Keralae, Indiae meridianae sita
Folia Camelliae sinensis, plantae teae.
Modi theae efficiendae.
Folia theae magnitudinum variarum. Minus folium, pretiosior thea.
Statio ubi thea ponderatur, ad septentriones Batumi, Imperii Russici, ante 1915.
Masala chai ex subcontinente Indico.
Cortina super cineres in domo theae Jiufeng in urbe, Taivaniae.
Infusum theae nigrae generis "Earl Grey."

Thea (-ae, f.)[1] seu Thee[2] sive Cha[3] est infusum ex aqua calida et foliis floribusque plantae Camelliae sinensis confecta, quam permulti homines ut potum vel calidum, vel cum glacie, aut purum aut cum saccharo, lacte, ac iure citrorum sumunt. Caffeinum, quod cum in thea est nonnumquam appellatur theinum, continet.

De variis generibus theae[recensere | fontem recensere]

Secundum regionem cultus varietates theae tres distinguuntur: Assam, thea saporis validi ex India orientali, Ceylon, sapore acerbo e Sri Lanca et nominata "regina theae" sapore subtili et clementi: varietas Darjeeling, quae in regione orientali Indiae in fastigiis Himalaiae crescit.

Thea pura[recensere | fontem recensere]

Quamvis de eadem planta sint, genera theae et modo fabricationis differunt. Diuturnitate variabile depositionis ac fermentationis foliorum variabilitas coloris et saporis efficitur.

  • Thea e foliis fermentatis: Si planta theae post messe agitur, propter contagionem suci et aeris fermentatio incipit. Fermentatio foliorum theae colorem nigrum et saporem acerbiorem perficit; liquidum e foliis fermentatis rutilus vel fulvus est. In Asia orientali, aut etiam Hispanice, ea varietas "thea rubra" appellatur, Germanice "thea nigra." E thea fermentata quae marcescit diu relicta, thea pu-erh (Sinice pro regione cultus) oritur, quae etiam nigrior et saporis fortioris est.
  • Thea Oolong: Sicut thea fermentata, thea Oolong (Sinice: 'draco niger') e foliis et floribus fermentatis confecta est. Sed cum in illa fermentatio plena sit, in haec quodam tempore fermentatio calefactione interrupta est. Itaque ea thea sapore clementior est et colore clarior. Quaedam theae oolong confinguntur quae sapore dulcissimae sunt.
  • Thea viridis: Fermentatione vitando folia theae statim post messe calefacta sunt. Hoc modo virida manent et aeque thea virida in pocillo clarius est et saporem molliorem habet quam thea nigra. In Iaponia thea virida praeterea secundum modo praeparationis distinguitur, velut thea Genmaicha (Iaponice) cum oryza praeparatur. Specialitas pretiosa theae viridae est varietas Pai Mu Tan (Sinice), quae etiam 'thea alba' appellatur. Fabricatio theae albae paene eadem est quam ea theae viridae. Sed pro ea varietate solum folia iuvena utitur, qui capilli tenues albi et argentei in latere inferiore habent. Itaque folia alba videntur. Praeterea theae Pai Mu Tan paulum fermentationis licet. Sapor eae theae comparabilis est eo theae viridae, sed subtilior.

Thea odorificata et amplificata[recensere | fontem recensere]

  • Thea fumo siccata: Haec varietas theae fermentatae fumo ligni resinosi siccata est. Eo modo fabricationis sapor fumosus et firmus efficitur. Huius saporis causa frequenter cum lacte et saccharo fusci arundinis bibitur. Etiam coquendo in locum lardi uti potest. Varietas eius notissima est Lapsang Souchong.
  • Thea Chai: Haec varietas thea e foliis fermentatis cum condimento et lacte est, quae imprimis in India bibitur. Species condimentorum variant, sed frequenter cinnamum, zingiber, cardamomum, piper aut syzygium utentur.
  • Theae odorificatae: Hodierna tempore multitudo thearum odorificatarum est, quae plus minusve dividi potest in mixturas traditionis sinensis et in mixturas occidentales nostri tempore. Exempla earum thea jasmini aut thea rosae sunt, illarum velut varietas Earl Grey cum oleo citri bergamiae aut generaliter mixturae cum qualibet fructu vel condimento. Fabricatio huiusmodi theae aut simpliciter in mixtura additamentarum consistit aut in odorificatione foliorum theae ipsorum, quae sumptuosior et pretiosior est.

De modis praeparationis et consumptionis theae[recensere | fontem recensere]

Praeparatio theae e varietate pendet. Cum thea e foliis fermentatis infusione aquam ferventem necessitet, thea viridis cum aqua temperaturae de septuaginta octogintave °C infunditur. Post infusionem thea spatio duorum triumve minutorum relinquitur, etiam pendens ex varietate: generaliter dicitur, quo firmior et obscurior varietas theae est, eo longior thea relinquendo est. Theae fermentatae frequenter cum saccharo et lacte potantur, cum theis viridibus potius puriter utantur. Eae regulae autem non leges sunt, sed secundum mores civitatum et iudicium privatum variant.

Historia[recensere | fontem recensere]

De antiquo usu infusionis theae, mythis incertitudinibusque reiectis, fons litterarius primus qui citari potest est carmen satyricum anno 59 a.C.n. ab Wang Bao scriptum, titulo "Tong yue" (scilicet "syngrapha servi"). Auctor e regione meridio-occidentali Shu oriundus, sed qui ad aulam imperatorum Sigani in urbe degit, inde in patriam se profectum praetendit ad urbem Chengdu ut servum locaret cuius officia taediosa enumerat, inter quae "theam bulliendam vasaque implenda curabit".[4][5] Inde scimus potionem theae in Chengdu iam saeculo I a.C.n. usitatam; folia iam in palatio imperatorum nota, sed sicut medicamenta. Scholiasta antiquus non "potionem" sed "embamma amarum" ad hunc versum adnotat.[6] Paulo postea auctor Yang Xiong, qui e Chengdu ortus est et saeculo I ineunte floruit, in laudatione regionis natalis theam brevissime refert,[7] atque in glossario suo verborum provincialium ait populum Sichuensem meridio-occidentalem nomine huius plantae non cha sed she uti.[8]

Usus huius potionis a regione Shu in Tibetum[9] et ad urbes Sericae orientalis et borealis tardius et graduatim pervenit.

Consuetudinem theae sorbendae inter Sinas saeculo VIII pervulgatam esse asseverat historia domus Tang.[10] Eo tempore pro certo libellus Cha jing (scilicet "Canon theae") ab auctore Lu Yu (e provincia meridiana Hubei oriundo) editus est.[11]

Mox Sulaimān al-Tājir mercator, qui anno fere 851 ex urbe Sīrāf in Irania in Sinis ad emporium Quancheum navigavit, primus occidentalium de infusione theae nuntiavit:

Inter mercaturas Sericae profusas, rex Sinensis vectigalia imponit in salem atque in herbam quandam siccatam quae ex aqua calida sorbetur. Haec herba ubique in urbibus reditu maximo venditatur. Appellatur sāḫ; foliis prodigalior est quam medicago et paulo odoratior, sed gustu amara. Aqua ebullitur et in folia funditur: potio sic confecta contra omnes invaletudines efficit.[12]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Bartal, Glossarium, 1901" et "Pharmacopoeia Austriaca" [1855 vel antea?] (secundum Davidem Morgan)
  2. "Thee" in Theodorus Zvinger, Compendium medicinae universae (2 voll. Basileae, 1724) Textus vol. 1 p. 480; "Thee" in Stephanus Blancardus, Lexicon medicum (Halae Magdeburgicae, 1748) Textus p. 663
  3. "Cha" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  4. Wang Bao, "Tong yue"
  5. Ying-shih Yü, "Han" in K. C. Chang, ed., Food in Chinese Culture (Novo Portu, 1977) p. 70
  6. Clarence Martin Wilbur, Slavery in China during the Former Han dynasty, 206 B.C.-A.D. 25 (Chicagine: Field Museum of Natural History, 1943. Publications, 525. Anthropological Series, vol. 34) p. 391 n. 19
  7. Yang Xiong, Shu du fu citatio
  8. Yang Xiong, Fangyan (versio hic reperta
  9. Berthold Laufer, "Loan-Words in Tibetan" in T'oung Pao 2a ser. vol. 17 (1916) pp. 403-552 ad p. 505 JSTOR
  10. Xin Tang shu 1.196.10a
  11. Edward Schafer, The Golden Peaches of Samarkand (Berkeleiae, 1963) p. 20; Edward Schafer, "T'ang" in K. C. Chang, ed., Food in Chinese Culture (Novo Portu, 1977) pp. 122-124
  12. Textus a Vicipaediano redditus e versione Francogallica Gabrielis Ferrand, Voyage du marchand arabe Sulaymân en Inde et en Chine (Lutetiae: Bossard, 1922) p. 58. Anglice reperis s.v. "Tea" in H. Yule, A. C. Burnell; Gulielmus Crooke, ed., Hobson-Jobson. 2a ed. (Londinii: Murray, 1903) ~ ~. Arabice reperis hic

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arcimovicová, Jana, et Pavel Valícek. 1998. Vune caje. Start Benešov. ISBN 80-902005-9-1.
  • Bald, Claud. 1940. Indian Tea: 'A Textbook on the Culture and Manufacture of Tea. Ed. 5a. Colcatae: Thacker, Spink & Co.. Prima editio = 1933.
  • Chow, Kit, et Ione Kramer. 1990. All the Tea in China. China Books & Periodicals Inc. ISBN 0-8351-2194-1.
  • Evans, John C. 1992. Tea in China: The History of China's National Drink. Greenwood Press. ISBN 0-313-28049-5
  • Harler, C. R. 1933, 1956. The Culture and Marketing of Tea. Ed. 2a. , Novi Eboraci et Bombay: Oxford University Press.
  • Hesse, Eelco. 1982. Tea: The eyelids of Bodhidharma. Prism Press.
  • Hobhouse, Henry (2005). Seeds of Change: Six Plants that Transformed Mankind. Shoemaker & Hoard. ISBN 1-59376-049-3 
  • Kiple, Kenneth F.; Ornelas, Kriemhild Coneè, eds. (2000). The Cambridge World History of Food. 1. Cambridge: Cambridge University Press. ISBN 0521402166 .
  • Lu Yu (陆羽). 1974, 1997. Cha Jing (茶经). Liber conversus et introductus a Francis Ross ut The Classic of Tea. Bostoniae: Little. ISBN 0316534501. Reimpressus: Ecco Press, 1997. ISBN 0880014164.
  • Lysaght, Patricia. 1987. "When I makes Tea, I makes Tea": The Case of Tea in Ireland. Ulster Folklife 33.
  • Moxham, Roy. 2003. Tea: Addiction, Exploitation, and Empire.
  • Mair, Victor H., et Erling Hoh. 2009. The True History of Tea. Novi Eboraci et Londinii: Thames & Hudson. ISBN 9780500251461.
  • Mondal, T. K. (2007). "Tea". In Pua, E. C.; Davey, M. R.. Biotechnology in Agriculture and Forestry. 60: Transgenic Crops V. Berolini: Springer. pp. 519–535. ISBN 3540491600 .
  • Nye, Gideon (1850). Tea: and the tea trade Parts first and second. Novi Eboraci: Printed by G. W. Wood 
  • Pettigrew, Jane 2002. A Social History of Tea.
  • Reimertz, Stephan. 1998. Vom Genuß des Tees: Eine heitere Reise durch alte Landschaften, ehrwürdige Traditionen und moderne Verhältnisse, inklusive einer kleinen Teeschule.
  • Pratt, James Norwood. 2005. Tea Dictionary.
  • Karmakar, Rahul (13 Aprilis 2008). "The Singpho: The cup that jeers". Dellii Novi. p. 12 .
  • Packer, Lester, Choon Nam Ong, et Barry Halliwell. 2004. Herbal and Traditional Medicine: Molecular Aspects of Health. CRC Press. ISBN 0-8247-5436-0.
  • Tunstal-Pedoe, M. (1999). "Coffee and tea consumption in the Scottish Heart Health Study follow up: conflicting relations with coronary risk factors, coronary disease, and all cause mortality". Journal of epidemiology and community health 53 (8): 481–487. 
  • Yamamoto, T.; Kim, M.; Juneja, L. R. (1997). Chemistry and Applications of Green Tea. CRC Press 
  • "Tea and Health". Nutrition (Burbank, Los Angeles County, Calif.) 15 (11–12): 946–949. Nov-Dec 1999 
Opera antiquiora

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theam spectant.