Roman numeral 10000 CC DD.svg

Malia

E Vicipaedia
(Redirectum de Malium)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Malia
Res apud Vicidata repertae:
Malia: insigne
Malia: vexillum
Continens: Africa
Territoria finitima: Algerium, Res publica Nigritana, Burkina, Litus Eburneum, Guinea, Senegalia, Mauritania, Foedus Arabicum, Q1046666
Caput: Bamako

Gubernium

Princeps: Q324108
Praefectus: Q861710
Situs interretialis

Populus

Numerus: 15 301 650
Sermo publicus: lingua Francogallica
Zona horaria: Q6574
Moneta: Q861690

Commemoratio

Paean: Q243996

Sigla

ISO ML, MLI, 466; IOC MLI
Dominium interretiale: Q42026
Praefixum telephonicum: +223
Malia: situs

Malia[1][2], est civitas in Africa et propter ariditatem terrarum praecipue in parte ad septemtrione versus inter orbis pauperrimas.

Religio[recensere | fontem recensere]

Maxima pars incolarum Maliae circiter 90% se Islamicam esse profitetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Malia, quod antea etiam liberum et magnum imperium fuerat, fuit ab anno 1883 usque ad annum 1960 colonia Francica nomine Sudania Francica. Die 18 Iunii 1960 Malia in foederatione cum Senegalia facta est libera civitas. Sed iam die 20 Augusti eiusdem anni foederatio sublata et nova civitas nomine Mali condita est. Die 22 Septembris libera facta est. Primus praeses Modibo Keïta erat, qui dictator rem publicam regnavit ad usque diem 19 Novembris 1968, quo die dux militum Moussa Traoré Keïta deposuit. Et Moussa Traoré dictator fuit, qui die 26 Martii 1991 iterum seditione militum depositus est. Sed novus praeses Amadou Toumani Touré liberatem tulit: tantum ad interim a die 27 Martii 1991 usque ad diem 8 Iunii 1992 praesidis officio fungebatur. Electione prima libera habita Alpha Oumar Konaré praeses ei successit. Anno 2002 Toumani Touré ipse candidatus praesidii erat atque ex electione victor abiit. Die 8 Iunii 2002 iterum praeses Maliae factus est. Die 22 Martii 2012 milites seditiosi Amadou Konare succenturione duce praesidem deposuerunt[3]. Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos Tombutum, ubi Alcaeda rerum potita est[4]. Civitates finitimae interea duces militum in Bamako regnantes permoverunt, ut se recederent. Toumani Toure autem die 8 Aprilis se a magistratu praesidis recessit et officium praesidi parlamenti Maliae Dioncounda Traoré tradidit[5].

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbes magnae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Malium spectant.