Mauritania Tingitana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nomina provinciarum anno 115 imperatore Traiano.

Mauritania Tingitana fuit provincia Romana, anno 42 condita, cum Mauritania (quae Ptolemaeo ultimo rege a Caligula dolo interfecto[1] iam anno 40 in provinciam Romanam redacta erat) ab imperatore Claudio divisa est[2] in Mauritaniam Caesariensem et Mauritaniam Tingitanam postquam legati Suetonius Paulinus et Gnaeus Hosidius Geta Mauros rebellantes pacaverunt. Eius caput fuit Tingis, et Volubilis et Rusadir fuerunt magnae urbes.

Ob causam Atlantis montis, difficile viae inter Tingitanam et Numidiam erant. Tunc Diocletianus iussit Tingitanam ex Hispania recta esse.

Nexus inter Hispaniam et Tingitanam manserunt post finem Imperii Romani in Medio Aevo. Primo Byzantini anno 530, regnum Vandalorum ceperunt et deinde, Septam. Brevi, anno 550, Hispaniam meridionalem ceperunt. Swinthila Byzantinos superavit et castra cepit, Septa inclusa.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!