Secundum bellum Punicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Secundum Bellum Punicum)
Jump to navigation Jump to search
Interni maris hesperia pars circa bellum exortum

Secundum bellum Punicum,[1] unum e maximis historiae Romanae bellis, gestum est ab anno 218 a.C.n. ad annum 201. Secundum fuit e tribus maioribus bellis inter Carthaginem et Romanam rem publicam gestis.

Rerum gestarum conspectus[recensere | fontem recensere]

Romani pugnaverunt cum Poenis in urbe Sagunto. Hannibal Barcinus necopinato itinere exercitu trans Alpes montes ducto, ut Romanos oppugnaret, exercitus consulares proeliis ad Lacum Trasimenum Trebiamque Cannasque commissis delevit. Sed Publius Cornelius Scipio exercitum in Hispaniam duxit, quo loco urbem Carthaginem Novam caput gentis Barcinae cepit. Hispania capta, Hasdrubal Barcinus frater Hannibalis interfectus est, cum ferret auxilium exercitui in Italia moranti. Auxilio iam non adfuturo et Roma etiamtum libera, Hannibal Carthaginem confugit. In Africa, Hannibale duce, Poeni a Scipione victi sunt proelio ad Zamam facto. Hoc bellum Punicum alterum exitum habuit.

Quomodo bellum ortum sit[recensere | fontem recensere]

Confecto primo bello Punico Carthaginienses cum non solum totam Siciliam sed etiam Corsicam Sardiniamque Romanis tradere coacti essent fines quidem suas in mediam Iberiam propagare rati sunt. Praesidium huius incepti cum Hamilcari Barcae filiisque Hasdrubali itemque Hasdrubali pulchro dicto mandatum esset sequentibus annis bene ac feliciter in Hispania gentes indigenas impugnantes magnae paeninsulae partis potiti sunt. Anno quidem 227 a.C.n. Hamilcar Novam Carthaginem (hodie Hispanice Cartagena dictum) condidit sibique illic propugnacula paravit ad Romanos ulciscendos, sicut a Polybio traditur. Ille etiam commemorat Hasdrubalem anno 226 a.C.n. cum re publica Romana pactum icisse, quo Iber flumen (de cuius situ hodie ambiguitur) terminus utriusque dominii Hispanici constitutum est.

Etiamsi cur Romani alterum bellum cum Poenis esse gerendum rati sint discordiae adhuc vigent gestarum rerum scriptoribus videtur quidem capiendarum Hispaniae divitiarum cupido praestavisse ceteris rationibus. Belli quidem causam oppidum Saguntum in partibus Hamilcaro adiudicatis fuisse constat, ad quod expugnandum Hasdrubal qui patre necato eum sucesserat, exercitus paravit. Romani quidem cum paulo ante huic oppido foedere se iunxissent legatos illinc miserunt postulatum, ut obsidione sisteret. Tamen Hannibalem vix incepto deterruerunt neque Romani sociis auxilio venire ausi sunt. Oppido 219 a.C.n. expugnato senatus Poenis bellum indicere minatus est nisi Hannibalem sibi traderent. Hanc postulationem cum Karthaginienses obstinate recusarent senatus eis bellum denuntiavit.

Quomodo bellum gestum sit[recensere | fontem recensere]

Ab Hannibalis invasione usque ad Cannensem cladem (218–216 a.C.n.)[recensere | fontem recensere]

Qua via Hannibal in Italiam pervenit

Orbis terrarum anni 261 a.C.n. status primum cum exarsisset Punicum bellum tamen valde a condicionibus novi belli gerundi differebant. Ut enim classis Poenorum quae internum mare olim suo arbitrio dominata esset Romanae potentiae sollertiaeque in re navali iam bello finito cesserat, ita res publica Romanorum, qui in firma terra plurimum se valere semper essent rati, exercitus magis quam navium incursioni patere videbatur. Itaque Hannibal cum Carthaginiensium deminutas rates Romanae classi impares fore intellexisset inferendo bellum magis quam patiendo iter per Hispaniam Italicam in paeninsulam facere praestare ratus est.

Hannibali etiamsi ante quam itinera per interiora Galliae facere coeperat compluribus cum incolis harum partium quas transgressurus erat pacta icerat, tamen iam superanti Pyrenaeas montes multae gentes debellandae pacificandaeque erant. Quos quidem circum Rhodanum habitaverunt saltus sibi conciliavit Gallos, ne se itinere impedirent, quos autem ultra flumen siti erant cum vadia munitione tenerent magno proelio vincens in Italiam iter aperuit. Denique exercitu 50.000 peditorum, 9000 equitum nec non 37 elephantorum Alpes montes transire constituit. Celeberrimus eius transitus cum a Polybio per vallem Rhodani fluvii, a Tito Livio iuxta Isaram flumen esse factus traderetur multis angustis obstructus est. Militum cum non solum continue ab Allobrogibus insidiis pressi sed etiam tempestatibus tunc temporis inter Alpium iuga obortis fatigati essent magna pars amissa est itemque elephantium maxima pars frigore interivit. Tamen exeunte anno 218 a.C.n. Hannibal descensum in partes trans Padum sitas paravit quae quidem illo tempore seditionibus factionibusque Romanorum atque indigenorum Gallorum vastabantur. Publius Cornelius Scipio cum Hannibalem iam Rhodanum transgredientem frustra intercipere studuerat legiones navibus in Italiam revehi curavit hoc consilio, ut hostem e Alpibus descendentem expectarent. Apud Ticinum flumen Poeni ubi primum Romanis ocurerent levi pugna facta eos in fugam converterunt. Etiamsi Hannibal Romanos regredientes conatus est novam ad pugnam lacessere Scipio cum copias suas ad resistendum haud sufficere ratus esset ultro cum exercitu se recepit, quare gravati Galli transpadani, qui rei publicae foedere erant coniuncti, Romana castra reliquerunt. Denique autem Scipio cum Tiberi Semproni Longi consulis copiae ei auxilio venissent proelii fortunam prope Trebiam amnem iterum temptans contra omnem spem ingenti clade devictus est.

Utriusque consulis legionibus superatis Hannibal in Italiam ipsam procedens pariter blanditiis atque minationibus Italicas gentes diu iam Romanis subiectas coepit instigare, ut foedere rupentes rei publicae insurgerent. Paulo post autem Gaius Flaminius consul designatus constituit Hannibali copiis recentibus concurrere proelio, priusquam ad mediam Italiam perveniret. Nactus autem Hannibalem ad Trasumenni lacus ripas ilius strategematis circumventus una cum 15 000 militum nova clade cecidit.

Haec ubi senatui nuntiata sunt constitutum est Fabium Maximum dictatorem designare rei gerundae causa, qui rei publicae summum discrimen averteret. Maximus quidem cum quae ab utroque consule imprudenter gestae sint perspexisset duabus cum legionibus profectus est in hostem, ut vitando proelio regrediendoque Hannibalem longis itineribus fatigaret atque urbis a moeniis detraheret. Insecutus itaque fugaces legiones Hannibal Romam praeteriens prope Vulturnum flumen castra hiberna posuit. Fabius etsi consilium hostis illic aggrediendi ceperat tamen a Hannibale fefellitus est, qui copias Gerunium traduxit.

Tempore insequenti etiamsi Marcus Minucius Rufus magister equitum Poenos sine more incursionibus debilitaret Fabius nihilominus Romae cognomine Cunctatoris illusus a senatu severiter reprehensus est, quod hostem nimis segne impugnaret. Rufus quidem cum se in contione de incursionibus gloriatus esset vetante quidem more maiorum alter dictator nominatus est. Paulo post autem Rufus Poenorum in castra necopinate irruptus a Hannibale repugnanti paene victus est nisi a Fabio qui copiis ei auxilio venisset auxiliatus esset, qua re cognita dictatoris munere demotus est.

Posteriore anno 216 a.C.n. Hannibal cum copiis coepisset carere ratus Romanos esse clade una exstinguendos nisi bellum etiam plures annos duceretur horreos apud Cannas vicum sitos occupavit. Ut hostem victu privaretur uterque huius anni consul, Lucius Aemilius Paullus et Gaius Terentius Varro cum exercitu 80 milia peditum, 6 milia equitum missi sunt in Hannibalem cui dimida ferme pars suppeditavit. Maximo quidem detrimento Romanis fore discidium de ratione belli gerendi inter utrumque consulem ortum nobis constat, cum alter hostem esse exspectandum, alter aggreddiendum quam celerrime censeret.

Die 2 Augusti apud Cannas oppidum utraque acie ad pugnam parata Romani se mediis hostibus inmiserunt, quo comperto Hannibal pedites suos more falcis reflecti gradum iussit donec Romanorum manus ex utroque lato Poenis clauderetur. Alibi quidem cum equites Romani acri pugna pulsi atque in fugam conversi essent, Punicorum equitatus revertens ex improviso in extremam Romanam aciem irrupit, qua re eorum milites undique compressi atque ad paucos omnes sunt caesi; una cum Paullo consule plus quam 50 milia militum perierunt.

Hannibalis deinde intererat Romanam per Italiam dicionem diruendis foederibus Italorum evertere. Ita evenit, ut urbis ipsae oppugnatione abstineret sed potius Romanos socios cogeret, ut a rei publicae causa discederent.

A clade Cannensi ad Capuam captam (216–211 a.C.n.)[recensere | fontem recensere]

Romana potentia Cannensi clade paene eversa complures Italorum civitates, quarum maxime eminebat Capua, a re publica secesserunt. Tamen etiam maioris momenti urbes sicut Neapolis atque Nola Romanis fidem servaverunt Hannibalemque impediverunt, ne totius Italiae inferioris potiretur. Tamen Poenorum imperatori anno 215 a.C.n. contigit, ut Philippum V pacto sancto ad bellum rei publica inferendum commoveret. Etiam Syracusae caput Siciliae cum Hierone II morto eius nepos nomine Hieronymus ad regnum pervenerat spe obtenendae Siciliae adducta foedera cum Romanis ictis rupit. Praeterea etiam Massinissa Numidiae orientalis dux sua cum factione regi hesperiae regni partis Syphax, qui etiam pacta cum Romanis observaret, seditione premebat.

Poeni postquam exercitum Romanum tam severiter affligaverant cum etiam has partes quas ante primum bellum cum Romanis gestum in dicione tenuerant vindicare praesidiisque obsidere temptarent tamen in Sardinia expugnanda cladem acceperunt. Syracusas quidem tametsi copiis subsidiisque ab Hannibale missis assiduos Romanorum impetus denique autem Marcus Claudius Marcellus expugnare valuit, quo die etiam Archimedes inventor interisse dicitur.

Hannibalis per mediam Italiam iter

Publius Cornelius Scipio, qui ante quam Hannibal Alpes montes superavit, Gaium fratrem cum copiis in Hispaniam miserat, secutus eum cum legionibus quae cladi Trebianae supererant haud procul ab Emporiis nactus est. Scipiones fratres illinc usque ad annum 211 a.C.n. quas Poenis subditae erant partes Hispaniae impigre vastabant donec a Hasdrubale Barca separati atque imparibus proeliis singulatim obtriti atque necati sunt. Tamen Hasdrubal etiamnunc Romanos omnino e Hispania pellere nequivit.

Hannibal quidem cum Tarentorum civitatem ad seditionem motuisset tamen illius oppidi arx quae adhuc Romanis copiis tenebatur obsidione cingere atque diu oppugnare coactus est. Eodem tempore autem cum etiam Capua a Romanis oppugnaretur Poenorum imperator specie Romam ipsam aggreddi est ratus, ut Romani eum persecuturi expugnatione abstinerent (qua belli parte rumor „Hannibal ad portas" vel falso "Hannibal ante portas“ ortus est). Neque autem Romanos hoc impetu fefellit neque Romanos expugnatione seditiosae urbis inhibere ei contigit. Itaque hodierni rerum gestarum periti excidium maioris momenti oppidi Italici, ad qua liberanda Hannibal simulaverat arma movere, belli discrimen aestimant.

A Capua capta usque ad pugnam ad Zamam factam (211–202 a.C.n.)[recensere | fontem recensere]

Sequentibus annis Hannibal Romanis in Italia prospere resistens iter per imiores partes Italiae fecit multasque civitates Romanis foedere iunctas vastavit.

Scipio Africanus Maior

In Hispania quidem filius caesi Publius Cornelius Scipio eiusdem nominis cum a patre summum imperii acceperat etiam imperio proconsulare institutus est licet nullo cursus honorum offici antea functus esset. Tamen anno 209 a.C.n. novam Carthaginem nemine exspectante expugnare valuit.

Hasdrubal Hannibalis minor frater, etiamsi copiis vectigaliisque Alpes sine cladibus quas paucos ante annos fratrem affligaverant prospere superavit, nihilominus diuturne Placentiam oppidum oppugnans impeditus est, ne fratris exercitium in media Italia dimicantem assequeretur. Captis autem tabellariis qui fratri modum diemque iugendarum copiarum nuntiarent Gaius Claudius Nero Poenorum manus anno 207 a.C.n. prope Metaurum flumen itemque Hasdrubalem caesit, quo facto eius caput iussit Hannibalis in castra inmitti, ut ille omni auxilii spe privaretur.

Scipio minor denique 206 a.C.n. Magonem acri pugna subduens Carthaginenses ex Hispania pellere valuit, quo facto etiam Massinissa Numidiorum rex eorum a causa secessit. His rebus compertis Scipio in Africam traiciendos esse exercitus constituit novaque pugna Poenorum praesidia illic superavit.

Scipionis incursio in Hispaniam

Anno 202 vere aut aestate in Africa ad Zamam oppidum Scipio dux Romanorum cum Hannibale Carthaginiensi decertavit. Hic enim equitibus in utroque cornu dispositis post octoginta elephantos tres peditum acies instruxit, quarum in prima mercenarii, in secunda Afri Poenique, in tertia denique veterani collocati sunt; ille suos ita instruxit, ut elephantis, si perterriti fugam peterent, abeundi spatium esset futurum. Quae spes eum non fefellit. Nam beluae cum in fugam conicerentur, equites Hannibalis tanto damno affecerunt, ut equites Romani, quorum numerum Massinissae Numidarum regis alae auxerant, facile eos conficerent. Peditum autem acerrima pugna diu anceps erat, cum mercennarii pedem referre conati in secundam aciem Poenorum invaserunt. In tanto discrimine Hannibal, quod ex utraque acie superfuit, ad cornua transire veteranosque procedere iussit, at Scipionis iussu Romani prima acie in medio coacta secunda dextrum, tertia laevum cornu compleverunt. Qui cum Poenos multitudine facile superarent, veterani tamen loco non cessissent, nisi ab equitibus Romanis Numidisque circumventi essent. Sic autem populus Romanus hostium copiis deletis sero tandem ultus est, quam cladem ad Cannas acceperat.

Quomdo pax utrique composita sit[recensere | fontem recensere]

Exitiosa clade accepta Hannibal Carthaginiensium senatum est deprecatus, quominus pacem cum Romanis componerent. Scipio quidem eis condicionis belli cessandi edixit: omnes extra Africam provincias eis esse tradendas, 10.000 argenti talenta per quinquaginta annos esse solvendos. Naves ad unum omnes aut Romanis tramandandae aut igni commendandae. Accedit hoc, quod Poenis bellum nisi senatu probante gerendum interdixit. Agnoscendum praeterea etiam Numidiae indemnitas Massinissaeque regis immunitas qua condicione Poeni quasi clientium in statum sunt redacti. Demum Romani tertio in bello Punico Poenorum rem publicam funditus perdiderunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vell. hist. 2.38.2.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Continentia Scipionis
Trebia 218 • Lacus Trasimenus 217 • Cannae 216 • Nola 214 • Baecula 208 • Zama 202