Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Arbor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arbores in monte in Uta septentrionali autumno ineunte.
Fundamentum trunci Sequoiae sempervirentis in Vivario Civitatis Redwoods Jedediah Smith?: "Simpson Reed Discovery Trail," prope Crescent City Californiae.
Sequoiadendron est generis magnarum arborum.
Corpus salicis apud lacum in viridario.

Arbor (-is, f.) est planta perennis lignea, plerumque definita cui sunt multi rami secundi supra solum in singulo cauli vel trunco principali sustentati, cum certa dominatione apicali.[1] Nonnulli auctores minimam arboris maturae altitudinem postulant, quae a 3 m[2] ad 6 m[3] variaret; nonnulli autem diametrum trunci minimum 10 centimetrorum postulant (30 cm circumferentia).[4] Planta lignea quae has definitiones non attingit frutex usitate appellatur, quamquam multae arbores, quales arbores habitus mallee appellati, has definitiones non attingunt. Contra plurimas plantas alias, arbores diu vivunt, et nonnullae nonnullorum milium annorum aetatem et altitudinem 115 m adsequuntur.[5]

Multi arbores fructus pariunt. Multitudo arborum "nemus," "silva," aut "silvula" appellatur; homo qui in silvis habitat, silvicola.

Folium arboris oxygenium et saccharum luce solis ex dioxido carbonis et aqua generat.

Species[recensere | fontem recensere]

Genera speciesque arborum sunt multae; inter arbores notissimas sunt:

Arbores in Bibliis[recensere | fontem recensere]

Arbores saepe in Bibliis commemorantur; notabiles sunt duae in paradiso Eden, horto a Deo creato:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Huxley, A., ed. (1992). New RHS Dictionary of Gardening. Macmillan ISBN 0-333-47494-5.
  2. Rushforth, K. (1999). Trees of Britain and Europe. Collins ISBN 0-00-220013-9.
  3. Mitchell, A. F. (1974). A Field Guide to the Trees of Britain and Northern Europe. Collins ISBN 0-00-212035-6
  4. Utkarsh Ghate. "Field Guide to Indian Trees, introductory chapter: Introduction to Common Indian Trees" (RTF) 
  5. Gymnosperm Database: Sequoia sempervirens

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad arbores spectant.